Q. Septimii Florentis Tertulliani libellus de spectaculis, recens., adnotationes criticas nouas addidit E. Klussmann, 1. cilt

Ön Kapak
 

Seçilmiş sayfalar

İçindekiler

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 28 - Item praesides persecutores dominici nominis saevioribus quam ipsi flammis saevierunt insultantibus contra Christianos liquescentes? Quos praeterea? Sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras affirmabant! Etiam poetas, non ad Rhadamanthi nec ad Minois, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes!
Sayfa 10 - Sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen : pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuviis.
Sayfa 9 - Deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et lenitate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare.
Sayfa 18 - ... corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur ; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur, etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
Sayfa 27 - Quid enim iucundius quam dei patris et domini reconciliatio,quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia ? Quae maior voluptas quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus ? Quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod 1 si omitted by Vienna editors.
Sayfa 25 - Quale est enim de ecclesia dei in diaboli ecclesiam tendere, de caelo, quod aiunt, in caenum? Illas manus quas ad deum extuleris postmodum laudando histrionem fatigare ? Ex ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, eis aiuivas air aiwvos alii omnino dicere nisi deo et Christo ? [103V] XXVI.
Sayfa 3 - Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt : nihil obstrepere religioni in animo et in conscientia tanta solacia extrinsecus oculorum vel aurium nee vero deum offendi oblectatione hominis, qua salvo erga deum metu et honore suo in tempore et suo in loco frui scelus non sit. Atquin hoc cum maxime [S9y] paramus demonstrare, quemadmodum ista non competant verae religioni et vero obsequio erga verum deum.
Sayfa 29 - Such sights, such exultation, — what quis tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua liberalitate praestabit ? Et tamen haec iam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata. Ceterum qualia illa sunt, quae nee oculus vidit nee auris audivit nee in cor hominis ascenderunt ? Credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora.
Sayfa 9 - Facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis. Et nunc ara Conso illi in circo demersa est ad primas metas sub terra cum in[93] scriptione eiusmodi : CONSUS CONSILIO MARS DUELLO LARES -)" COILLO POTENTES. Sacrificant apud earn nonis luliis sacerdotes publici, XII. Kalend. Septembres flamen Quirinalis et virgines. De...
Sayfa 4 - Romani accersitos 10 artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludi a Lydis vocarentur. Sed etsi Varro ludos a ludo, id est a lusu interpretatur, sicut et Lupercos ludos appellabant, quod ludendo discurrant: tamen eum lusum iuvenuin et diebus festis et templis et religionibus 15 reputat.

Kaynakça bilgileri