Papst Leo's I.: Leben und Lehren

Ön Kapak
F. Mauke, 1843 - 269 sayfa
 

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 225 - Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quia tu me misisti.
Sayfa 231 - Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocation! » et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur; ut quamvis in populo dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tarnen proprie regat Petrus, quos principaliter régit et Christus. Magnum et mirabile...
Sayfa 261 - Unde hujusmodi 1 apsis ad promerendum misericordiam Dei privata est expetenda secessio, ubi illis satisfactio si fuerit digna sit etiam fructuosa.
Sayfa 221 - Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan 6,54), sie sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. Hoc enim ore sumitur quod f1de creditur: et frustra ab illis AMEN respondetur, a quibus contra id quod accipitur, disputatur.
Sayfa 245 - ... est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est ne omnes sibi omnia vindicarent ; sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia ; et rursus quidam in...
Sayfa 150 - Filius demonstratur; in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus; de Omnipotente omnipotens; de Aeterno natus est coaeternus; non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia. Idem vero sempiterni Genitoris unigenitus sempiternus "natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine".
Sayfa 215 - Et cum ab evangelica apostolicaque doctrina ne uno quidem verbo liceat dissidere, aut aliter de Scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt, nunc demum indisciplinatae moventur et impiae quaestiones, quas olim mox ut eas per apta sibi corda diabolus excitavit, per discipulos veritatis Spiritus sanctus exstinxit.
Sayfa 218 - ... intervenit, ut susceptus a Christo Christumque suscipiens non idem sit post lavacrum qui ante baptismum fuit, sed corpus regenerati fiat caro Crucifix1 (PL 54, 357 A).
Sayfa 162 - Filius Dei, de caelesti sede descendens et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis visibilis factus est1454) in nostris, incomprehensibilis voluit compreheridi ; ante tempora1465) manens esse coepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam obumbrata majestatis suae immensitate suscepit; impassibilis Deus non dedignatus...
Sayfa 219 - Hi qui Baptismum ab haereticis acceperunt, cum antea baptizati non fuissent, sola invocatione Spiritus sancti per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum Baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt. . . . Sola sanctificatio Spiritus sancti invocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit a Catholicis sacerdotibus consequatur

Kaynakça bilgileri