Sayfadaki görseller
PDF
ePub

legii domus sive aule per ipsum sic fundate liberum esse voluit et ab omni onere absolutum et noluit quod possessiones ecclesie sue sive episcopatus sui per ipsum aliqualiter minuantur sicut nec racionabiliter hoc debuerat affectare; studensque quomodo dictos redditus et alia proficua serviciaque secundum porcionem que sibi inde ut premittitur contingebat rationabiliter et modo debito poterat compensare petiit ea occasione a dicto domino Rege licenciam quatinus in ea tota causa pro prolixitate materie specialis inseri non potuit in scripturis optinuitque quod idem episcopus quatuor mesuagia tria tofta terre quinas acras prati sex acras pasture viginti quatuor acras bosci undecim solidatas redditus et redditum unius rose et servicium unius hominis per unum diem in autumpno in Westmeones dare potuisset et assignare dictis Priori et Conventui :

Et quod idem Episcopus concedere potuisset quod duo mesuagia duo tofta sexaginta et duodecim acras terre una acra prati una acra bosci et tres solidate et sex denarate redditus cum pertinenciis in eadem villa que Elizabeth Langrysh tenet in dotem post mortem Willelmi atte Halle quondam viri sui et que post mortem ipsius Elizabeth ad prefatum episcopum et heredes suos remanere deberent post mortem ipsius Elizabeth prefatis Priori et conventui remaneant: Habendum et tenendum una cum predictis quatuor mesuagiis tribus toftis duabus carucatis terre quinque acris prati sex acris pasture viginti quatuor acris bosci undecim solidatis redditus et redditu unius rose et servicio unius hominis per unum diem in autumpno eisdem Priori et Conventui et successoribus suis imperpetuum ad faciendum et inveniendum omnia onera et soluciones juxta ordinacionem ipsius Episcopi in hac parte faciendam imperpetuum; que quidem terre et tenementa cum pertinenciis fuerunt de jure ipsius Episcopi ut de suo perquisito; per quos idem episcopus virtute licencie supradicte dedit concessit et per has cartas indentatas confirmavit dictis Priori et conventui dicta quatuor mesuagia tria tofta duas carucatas terre duas acras prati sex acras pasture viginti quatuor acras bosci undecim solidatas redditus et redditum unius rose

et servicium unius hominis per diem in autumpno cum pertinenciis in Westmeones; et concessit quod dicta duo mesuagia duo tofta sexaginta et duodecim acre terre una acra prati una acra bosci et tres solidate et sex denarate redditus cum pertinenciis in eadem villa que predicta Elizabeth tenet in dotem ut premittitur et que post mortem ipsius Elizabeth ad prefatum Episcopum et heredes suos reverti deberent post mortem quidem Elizabeth prefatis Priori et conventui remaneant: Habendum et tenendum una cum predictis quatuor messuagiis tribus toftis duabus carucatis terre quinque acris prati sex acris pasture viginti quatuor acris bosci undecim solidatis redditus et redditu unius rose et servicio unius hominis per diem in autumpno eisdem Priori et conventui et successoribus suis de capitalibus dominis feodi per servicia inde debita et consueta imperpetuum faciendo eciam et inveniendo onera et soluciones subscripta imperpetuum, videlicet solvendo Episcopo Wynton. qui pro tempore fuit et successoribus suis imperpetuum annuatim tresdecim solidos et quatuor denarios ad terminos ad quos alii tresdecim solidi et quatuor denarii supradicti de predicto parco sibi prius solvi consueverant; Solvent eciam et solvere tenebuntur iidem Prior et conventus et eorum successores annuatim imperpetuum dicto proposito capella Sancte Elizabethe et successoribus suis duos solidos ad festum Sancti Petri ad Vincula in recompensacionem tocius decime ad ipsos pertinentis de toto prato supradicto. Precipient autem iidem Prior et conventus ad usum dicti Prioris de predictis terris et tenementis in Westmeones annuatim vigintiquatuor solidos et octo denarios in recompensacionem valoris annui predictorum terre et pratorum de eisdem ut predicitur adquisitorum: Et eciam viginti solidos et sex denarios in recompensacionem predictorum aliorum viginti solidorum et sex denariorum sibi ut premittitur debitorum de predictis terris et tenementis boscis et pasturis cum pertinenciis infra parcum de Farnham ut premittitur sic inclusis: Et tredecim solidos et unum denarium inter Elemosinarium Coquinarium Infirmarium et alios monachos officiarios ejusdem Prioratus qui

pro tempore fuerint distribuendos in forma qua predicti alii tresdecim solidi et unus denarius inter eos distribui consueverant ab antiquo in recompensacionem dictorum aliorum tresdecim solidorum et unius denarii de predictis sex mesuagiis cum pertinenciis in dicta Soka sibi prius ut premittitur debi

torum.

Et predictus Episcopus et heredes sui omnia predicta mesuagia tofta terram pratum pasturam redditum et servicium cum pertinenciis in Westmeones prefatis Priori et conventui et successoribus suis imperpetuum contra omnes gentes warantizabunt in forma predicta.

In quorum omnium testimonium Reverendus pater dominus Episcopus antedictus parti harum indenturarum penes Priorem et conventum predictos ac eorum successores remanenti sigillum suum apposuit, parti vero earundem indenturarum penes dictum. Reverendum patrem ipsiusque successores remanenti Prior et conventus predicti sigillum eorum commune similiter apposu

erunt.

Data Wynton. in domo capitulari ecclesie cathedralis predicte quintodecimo die mensis Junii anno regni Regis Ricardi secundi post conquestum sexto.

X.

Letter of Attorney to receive seisin of the Site of the College. Dated at Wolvesey, June 15, 6 Ric. II. (A.D. 1383.)

OMNIBUS Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Willelmus de Wykeham permissione divina Wyntoniensis episcopus salutem in domino.

Noveritis nos ordinasse constituisse et loco nostro posuisse dilectos nobis in Christo Johannem Campeden et Johannem de Keten clericos nostros conjunctim et divisim attornatos nostros ad recipiendum pro nobis et nomine nostro de dilectis nobis in Christo fratre Hugone de Basynge Priore ecclesie nostre cathedralis sancti Swithuni Wynton. et ejusdem loci conventu plenam seisinam de uno mesuagio una acra terre et dimidia et tribus acris prati cum pertinenciis in Soka Wynton. juxta civitatem Wynton. que quidem tres acre prati sunt duo prata vocata Dumeresmede et Oterbournesmede et que quidem mesuagia terra et prata cum pertinenciis jacent et extendunt se inter hospitale sororum ecclesie sancti Swithuni Wynton. vocatum Sustrenespitele in Soka Wynton. et gardina et clausuras hominum et tenencium habitancium in vico de Kyngatestrete ex parte occidentali et gardinum et clausuram fratrum Carmelitarum habitancium in eodem vico ex parte orientali ac quandam domum domini Prioris vocatam le Garite que sita est desuper viam regiam et quandam semitam que ducit a dicta domo vocata le Garite ex parte orientali pro gressu domini Prioris versus manerium suum de la Berton: habendum et tenendum predictum mesuagium terram et prata cum pertinenciis nobis et

successoribus nostris de domino Rege et heredibus suis per servicia inde debita et consueta imperpetuum prout in carta dictorum Prioris et conventus de licencia illustrissimi principis domini Ricardi Regis Anglie secundi nobis concessa et in carta dictorum Prioris et conventus nobis inde confecta plenius continetur. Ratum et gratum habiturus quicquid predicti Johannes et Johannes vel eorum alter nomine nostro fecerit vel fecerint premissis. In cujus rei testimonium huic presenti scripto sigillum nostrum apposuimus.

Dat. Winton. in palacio nostro de Wolveseye ibidem quintodecimo die mensis Junii anno regni Regis Ricardi secundi post conquestum sexto et consecrationis nostre anno sextodecimo.

« ÖncekiDevam »