Sayfadaki görseller
PDF
ePub

si vicissim insignes aliquae aliae Christianitati ac Regnis Maiestatum Vestrarum utiles personae. pro ijs, quas primarias apud se esse hostes aestimant, versavice benevolenter et incolumes redderentur.

Sed quum tales nostros aut mox occultis modis, perinde ac aegritudine quapiam correptos tolli curant (ut fecerunt de Mailado, Valentino Terek, Horwatinowyth, Aly Matthia, et de quibusdam aliis nostro tempore, pro quibus magnis studiis fuerat laboratum), vix a crudeli et perfido boste aequa ac par speranda sit permutatio; existimarem Passae de hys esse commemorandum honesto aliquo, et citra apertam exprobrationem argumento, ne sic ageretur imposterum; ceterum visuras Maiestates Vestras, si pax ipsa cum eo Principe facta, esset futura constans et syncera, benevolentiam earundem Vestrarum Maiestatum illius Magnitudini non defuturam. Alioqui emitti captivos huiusmodi bene iam de nostris rebus informatos, damnosum esse consuevit.

De commissarijs tenendis per finitima loca, qui observare deberent praesides, ne haydonum turmas foverent, astipulor dominorum Consiliariorum sententiae. Quum enim huiusmodi hominum genus sparsim per pagos habitet et vagetur, vix uno aut pluribus locis a quopiam observari possunt in tanta Regni vastitate et solitudine, tam hostium quam nostrorum excursionibus infesta. Mandato itaque, ac poenae metu viderentur ii esse prohibendi, ne eos admitterent et foverent, a quibus etiam, quum essent necessarii, cogi et congregari soleant.

Verum humillime censerem, esse considerandum, quod quum hoc tempore tota fere bellicae opinionis gloria nostratium (si fas est dicere) in haydonum

prope nomen transierit, quo solo videntur terreri atque offendi hostes, quonam consilio iis Maiestates Vestrae carere velint, non video; nisi ipsi hostes Turcae martelossis suis valedicere, quod facturi nunquam sunt, voluerint.

Si itaque martelossi praefati loco suo apud hostes permanserint, nostri vero haidones sublati e medio fuerint, et accedet illud etiam, quod equestris ordo praesidiariorum nostrorum pacis vel induciarum fiducia diminuetur, quod aliquando antea factum est, Maiestates Vestrae dignentur clementer expendere, quid malorum ex levissima occasione finibus nostris hostes subitario impetu inferre poterunt, ut et semper parati imparatis nobis, et ad praedam ac maleficia comparati, et per omne tempus expediti; quique multo pluribus damnis soliti sunt fines nostros afficere, quam bellorum temporibus.

Ideo in conditionibus pacis huius vel induciarum putarem exigendum esse ab eo Principe, ut, si haydones nostros velint summovere ex finibus, summoveri iubeat etiam ipse martolossos suos, quorum potissimum clanculariis et furtivis latrociniis et subditi Maiestatum Vestrarum infestantur, et induciae perturbantur; par pari referentibus nostris haydonibus.

Alioqui si id Turca facere noluerit, ne Maiestatibus quoque Vestris arbitror esse tutum carere hùiusmodi hominum viribus; sed sic, ut ea ratione in aliqua disciplina teneantur, prohibiti a latrociniis; iam responsum et demonstratum est a dominis Consiliarijs.

de

qua

Subscribo et his, quae domini Consiliarij tertia opinione sua censuerunt. Nam et pensionis vocabulum magna ex parte accedit ad necessitatem tributi; et

quia semper antea actum et loquutum est de munere honorario, ita nunc quoque non videretur haec loquendi formula esse commutanda.

De repetenda vero Tatta ac Fylek arcibus, fieri quidem potest, sed haud dubie utramque hanc petitionem ironia aliqua hostes excipient, quod eiusmodi loca rebus eorum opportuna nequaquam vel reddere, vel disturbare consueverunt. Idque eo magis, quod vix adhuc vel unicum simile exemplum ediderint, scribatque dominus Augerius, Tattam se obtinere minime potuisse, petitumque identidem pro ea fuisse Zygetum. Et verendum est, ne, si non adeo graviter domi laborent, ut ad nos perfertur, ad minora quoque gratum nobis faciant responsum, ubi viderint pro arcibus tam importantibus dominum oratorem instare. Novimus enim nos fastum gentis eius, et rem similem alias quoque experti sumus, quod Maiestatibus Vestris optime constare potest ex litteris nostris illius temporis.

Verum si sese opportuna aliqua occasio obtulerit, poterit, meo iudicio, dominus orator harum etiam arcium obiter meminisse colore aliquo, ut saltem villarum ad Tattam pertinentium possessionem, castellorumque ad Giulam et ad Vylagoswar erectorum disturbationem obtineant. Quod non erit parum, quum de Fylek et Tatta prorsus ego desperaverim, quam adeo diligenter audio custodiri.

Omitterem etiam criminationem Hamzabcghi. Latrocinia enim Turcas apud suum Principem commendant. Et verendum esse arbitror, ne idem Hamzabegus tantum hinc domi referat laudis, ut ad Budensem etiam Praefecturam evehatur.

Aut itaque subticendum de hoc particulari esse

censerem, aut agendum generaliter de omnibus finitimis Praesidibus, ut videlicet sub graviore poena mandaretur illis a suo Principe, continerent se intra suos fines, nec finitimis Maiestatum Vestrarum locis quovis modo insidiarentur. Quod alioqui non secus facient, quam si et vires videbunt sibi esse oppositas, et domestica aliqua difficultate laborabunt.

Pro articulo autem XIX., in quo agitur de gravaminibus colonorum, recte domini Consiliarii mea quoque sententia iudicarunt, esse fortius et validius in hoc instandum; quia et Passis, et ipsi etiam eorum Principi maxime displicent, vel nobis testibus, exactiones modum excedentes, et quae in dies graviores excogitentur. Nec omnino volunt census maiores accipi a dedititiis, quam solitos, et ab initio constitutos.

Videretur autem valde opportunum, si aliquae huiusmodi exactiones nominatim ad Passas perscribi possent. Nam proximis diebus, quum quaedam villa mea Tallya nuncupata quadringentorum florenorum (si bene memini) habeat censum ordinarium, officialis eius Turca, Aly Aga nominatus, extorsit mille. Quod haud dubie pluribus etiam locis fieri existimandum est.

An vero soleant Principes Turcarum iuramento firmare inita foedera, videtur esse in dubio quibusdam. Sed habent etiam ipsi sua iuramenta in huiusmodi usu. Et in primordiis fortunae suae facilius iurabant in confirmatione foederum, ut quae cum Valachis Transalpinis et Moldavis priscis fecerunt temporibus, quibus utique servant fidem aliqualem, nimirum quia ab initio subditos habuerunt.

Verum postea aucta et dilatata iam dominatione, dedignantur iurare, quum saepe etiam iurati fallant confoederatos; quod agnoscant alios ab se pacem et

inducias postulare, difficileque ad huiusmodi inducuntur, nisi propria necessitate compulsi, et si ipsi primi pacem postulassent, quamque scirent diuturnam ac certam suo evidentur beneficio futuram.

Postremo quod ad limitum attinet positiouem; etsi, Clementissime Rex, nostro etiam tempore pro his est diligentissime laboratum, et procul dubio valde essent necessarii, si tam intime in viscera Regni nostri non accepissemus hostem. Nunc tamen, quo loco limites hi ponendi essent, video difficilem esse rationem. Quia, ut de nostris loquar confiniis, ad usque ferme Cassoviam, et intra territorium Murani, dedititiis villis terrore dominantur, et eas censent de montanis fodinarum; et de pluribus aliis confiniis ab aliis potest sumi informatio. Verum quia iam nobiscum in nostris fere aedibus hostes nostri commorentur, nescio quinam ponendi sunt cum illis limites, nisi si etiam in societatem (quod Deus avertat) eos admittemus.

Assensus itaque meliori maiorum meorum consilio, existimarem ipse, hoc de positione limitum suppremum esse; praesertim quum dominus etiam orator initio suarum litterarum scribat, res utrinque eo statu esse praemissas, quo nunc sint; statuendumque duntaxat firmissimis rationibus, ut utriusque partis praesidia in suis stationibus sese continerent, et ex earum non solum territoriis non excederent, sed etiam villarum dedititiarum ubivis existentium proventus ac census per judices et colonos earundem ad utramquem partem inferrentur.

Sic putarem hoc pacis vel induciarum tempus transigendum. Quum et de limitum certa et expressa aliqua ratificatione cum eodem hoste (ut ego arbitror) constituere periculosum sit, ne et ipse ex hoc jus sibi

« ÖncekiDevam »