Sayfadaki görseller
PDF
ePub

per

rentur, et omnino locum desererent, Quod nunc etiam feci, dato eis uno stipendio ex duobus millibus florenorum, quae in parte mihi ratione decimarum, quas ad Cassoviae et Saaros intertentionem deputavi, nufuerunt ex camera data. Usurus hoc officio etiam imposterum, quoties licuerit; minime dubitans, quod Maiestas Vestra Caesarea gratiosam mei sit habitura rationem, quando intelliget, quam liberaliter in hos etiam milites hactenus impenderim, ex parte non solum tertia, sed etiam ex mea, in quos pro conventione non obligabar; quod et Magnificis dominis de camera, et iis proximis dominis Commissariis non puto esse ignotum. Atque utinam maiore essem facultate, profecto non dubitarem, nec recusarem pro commodo et honore Vestrae Caesareae Maiestatis insumere, ubicunque opus esset. In hoc autem potissimum, in quo patriae etiam commendarem.

Sed quia fortunae meae non sunt tantae, et hoc confinium exigat sumptus maximos, supplico Vestrae Caesareae Maiestati, dignetur munificentius interdum ad Agriam respicere; quia certe per se tanto praesidio conservando non sufficit. Paratus ipse interim omnia facere, quae possibilitatis meae erunt, ut et milites eius conserventur, et custodiae ferventius ac diligentius habeantur. Nimis alioqui et viribus, et industria tanto oneri impar. Et Deus Optimus Maximus Sacratissimam Vestram Caesaream Maiestatem conservet incolumem et felicem. Agriae 15-a Octobris 1559.

XXVI.

Perényi Gábornak Verancsics Antal.

Ad dominum Gabrielem Perenny.

Jam aliquot dies sunt, quod rumores magni ad 1559. oct. 28. nos afferuntur, Turcas monasterium oppidi Jaazberen velle in castelli formam communire. Nam officialem quoque, zubassam illis nuncupatum, cum duobus comitibus eo transmiserunt, qui, occupata et insessa turri campanarum monasterii, dicuntur noctu per oppidum in plebea veste et pileo nostri moris oberrasse, vestigantes, si qui vel haidones, vel alii quippiam ex hominibus nostratium ad oppidanos illos concederent; die vero currus cum iisdem oppidanis, vi ad hoc adactis, conscendunt armati, et discurrunt longius nonnihil ab oppido, captivitate et caedibus omnes affligentes, in inciderint ad nostrates attinentes. Postea vero ad hos tres summissi sunt a Passa et alii duo Turcae prioribus potiores, verenturque oppidani, mox plures superventuros, et sic demum castelli rem aggressuros. Quandoquidem ligna quoque magno iam numero ad diversa loca comportarunt, et zangzyacchi omnes Budam cum apparatu suo bellico convenerunt. Ac tametsi de hoc alia atque alia in vulgus dissipent, omnes tamen etiam exploratores nostri, qui in Pesth et in Hatwan diversantur, referunt, valde inter Turcas mussari de castello Jaazbrinensi. Quod si ad finem perducetur, quanto omnes hi fines nostri occupabun

quos

tur incommodo, nemo est, qui non perspiciat. Propterea significato hoc hostium conatu Magnificis domino Balassa, domino Bebek, domino Telekessy, et domino Magochy, ad Vestram quoque Magnificam dominationem miseram nuncium, ut Eandem de hoc ipso conatu hostili, meo nomine edoceret. Quum autem Illa non est inventa domi propter iudicia, quae nunc aguntur Zepusii, haec ipsa nunc ad Eandem perscribo, ut cum caeteris supra nominatis dominis et vicinis nostris nova huiusmodi intelligant, et velint tempestive de suo quoque expediendo apparatu curam et cogitationem inire: quo, si opus fuerit, simul et mature illis obsistamus. Nec interim invigilare cum prae fectis meis ipse desistam, ut in dies melius de his intelligam, et quicquid tandem certi habuerimus, diligenter successivis diebus perscribam. Quum vero expectare, ut hostes castelli opus aggrediantur, serum mei praefecti fore arbitrantur, ne tunc frustra et cum periculo erumperemus; ea essent sententia, ut motum illorum anteverteremus, murum exteriorem monasterii, qui circuit cemiterium, subito impetu deiiciendo, quod aiunt una die et nocte facile posse perfici; hocque muro demolito reliqua monasterii aedificia imbecilla reman sura, foreque, ut hostes quoque desistant ab hoc conatu, occasione huius muri sublata. Quod consilium, quamquam mihi etiam probaretur, quia tamen induciarum causa quas Maiestas Caesarea Dominus noster Clementissimus tam firmiter observari quotidie imperat per omnes limites, minus secure arbitror co nos uti posse sine scitu et expressa Suac Caesareae Maiestatis informatione ac mandato. Neve huic rei aliqua mea obesset mora, quintus iam dies est, quod expediverim ad Suam Maiestatem litteras, speroque, quod brevi de re tota

informabimur. Interim tamen, quicunque eventus fuerit, Magnificam dominationem Vestram rogo, velit cum istis quoque Reverendissimis et Magnificis Commissariis hoc negotium communicare, et consilium habere, nosque postea non gravate edocere, quid videbitur tam Vestrae Magnificae dominationi, quam ipsis esse faciendum. Res enim quum sit adeo toti Regno periculosa, non est certe negligenda. Et Deus Altissimus Magnificam dominationem Vestram una cum istis caeteris dominis meis, quibus servitia mea commendo, incolumem conservet. Agriae 28. Octobris 1559.

XXVII.

Ferdinand császárnak Verancsics Antal.

Sacratissima Caesarea Maiestas, Domine domine mihi clementissime. Quum in arce Agriensi annuae intertentioni peditum 300, et equitum 400, quorum200 nomine Sacratissimae Vestrae Caesareae Maiestatis servantur, fuitque hactenus necesse, me ad hos etiam id, quod interdum fieri potuit, exponere; pars proventuum eius Episcopatus tertia non sufficiat; nec ex Camera quoque tam crebro, quam menses cito praetereunt, suppeditari possint illis supplementa iuxta conventionem gratiose mihi a Maiestate Vestra Caesarea assignatam; modus quidam mihi. demonstratus est, quo il li 200 equites, qui ibidem nomine Maiestatis Vestrae

1559.oct.vége.

servantur, possent per integrum annum, sine ulla et Camerae et Episcopatus impensa, commode sustentari.

Quem modum propositurus humillime Vestrae Caesareae Maiestati, ut et Camerae et Episcopatui valde, pro humili meo iudicio, commodum. Aiunt inter Jaziges et Cumanos esse ad tria circiter millia colonos; ex quorum proventibus, iuxta summam, qua hoc tempore a rationista Vestrae Maiestatis colliguntur, vix, ut refertur mihi, 40 vel 50 equites per annum servari possent, nec nunc plures milites sunt, qui ea bona officii nomine tenent, quam circiter 36. Quae quidem et iactura, si perpenditur, non est exigua, et utilitas, quae ex his bonis provenire posset, esset sane magna, si meliore ratione de illis constitueretur. Quidam itaque fidem mihi fecerunt, quod si ea bona cum suis ordinariis proventibus villatim in praecipuos milites praefatorum equitum 200 distribuerentur, limitato cuiusque militis equitum suorum numero ad qualitatem uniuscuiusque villae, quum duobus, et tribus, et quatuor maiores et opulentiores villae committi possent; facile pro arbitratu meo dicti equites 200 per integrum annum in eo praesidio, sine ulla peculiari vel Camerae vel Episcopatus solutione, conservarentur; quemadmodum 50 ferme in bonis Episcopatus conservantur, sine ulla omnino spe stipendiorum aliorum.

Quae conditio quum videatur futura Vestrac Sacratissimae Maiestati non incommoda, tam quod ex Camera nihil ad hos 200 solvetur, quam etiam quod ad reliquos 200 ac 300 pedites, qui ibidem servantur, minora exigentur supplementa, quod aliquanto commodius parte proventuum Episcopatus tertia poterit eis subveniri: ego humillime censerem, ut is modus de gratiosa Maiestatis Vestrae Caesareae vo

« ÖncekiDevam »