Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ecclesia vniuersalis claues accepit, quae habet eas non in vniuersali separato a singularibus, nec in singulis seorsum, igitur in aliquo vel in aliquibus eas habet, Si enim omnis, habens rectam fidem, ecclesiae claues habeat laicus vel mulier eas habet, quod falsum [4 vj'] est, et antiquitus ab // ecclesia reprobatum, Claues itaque ecclesiae datae sunt in Petro et apostolis, cum Petro in Christo coniunctis, non toti collectioni multitudinis ecclesiae, nec singulis membris eius, rectam fidem et confessionem eius habentibus, quod apparet diligenter consyderanti textus circunstantiam, Cum enim dixisset, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, non addidit, et illi dabo claues, quod tamen videbatur esse dicendum, si eas non petro, sed ecclesiae, id est credentium multitudini, daturus erat, sed addidit, et tibi dabo claues, Et quodcunque ligaueris, etc. Dicuntur igitur claues ecclesiae, primo, propter vnionem membrorum, in Roma. 12. vno corpore, ad Romanos 12. Multi vnum corpus sumus in Christo, Ideo quae membris data sunt, recte ipsi corpori data esse dicuntur, Tum, quia teste Hieronymo, claues ecclesiae datae sunt in episcopis, et presbyteris, qui potiores partes ecclesiae sunt, Tum tertio, quia potestas quae in vno aut pluribus alicuius communitatis perpetuari non potest, sed tantum per successionem, nominari solet potestas communitatis, quamuis non omnibus, nec singulis, sed quibusdam de communitate conueniat, sicut est in priuilegio dignitati alicuius ecclesiae concesso, vt recte dicitur dignitas Regalis data populo Iudeorum, quamuis in sola tribu Iuda, et in illa solum in domo Dauid, Quarto, quia ad bonum et vtilitatem totius ecclesiae Petro et successori eius datae sunt claues, sicut de sua potestate 2.Cor. 13. loquitur Paulus, 2. ad Corinthios, 13. dicens, Secundum potestatem quam dominus dedit mihi, in edificationem, Quinto, quia per eas clauditur et aperitur ecclesia, Sexto, quia in ipsis operatur fides ecclesiae, Nec mirum quod claues Petro datae, dicantur esse ecclesiae, cum ipsius Pauli apostolatus non ab homine neque per homi1.Cor. 3. nem acceptus, ipsius ecclesiae esse dicatur, primae ad Corinthios 3. Omnia vestra sunt, siue Paulus, siue Apollos, siue Cephas, Omnia enim electorum sunt, non quia singuli habeant omnia, sed propter vnionem in vno corpore, Neque istas claues vel earum vsum alicui dare potest quaelibet fidelium multitudo, sed dantur a Christo diuinitus ipsi ordinato, per ministerium episcopi ordinantis, per quod, sicut accipit ordinatus consecrandi potestatem, ita et potestatem dimittendi vel retinendi peccata, Non eo ipso quo eligitur a populo, Bir quod // vel hinc manifestum est, quia contingere potest quod nullus eligentium sit sacerdos, vel episcopus, cum negari non possit potestatem remittendi vel retinendi peccata pertinere ad claues, licet igitur electione cleri et populi, aut eorum, quorum interest,

administrationem et iurisdictionem fori exterioris habeat, canonice electus in episcopum sedis apostolicae, siue diuinitus siue humanitus, de quo inferius dicetur, tamen claues non accipit, vel earum vsum, quoad forum conscientiae nisi diuinitus per ministerium consecrantis, Vnde constat, verum non esse, quod cuiuslibet ciuitatis ecclesia vel fidelium multitudo electo episcopo det claues, vel earum vsum, quas ipse eidem ecclesiae relinquat dum moritur, sicut Martinus putat euidenti ratione concludere, dicens 1): Quando papa eligitur, aut secum affert claues, aut non, si affert erga erat papa antequam eligeretur, si non affert, a quo accipit? nunquid ab angelo de coelo? Nonne ab ecclesia? Item, quando (inquit) papa moritur, cui relinquit claues? aufert eas secum? Si non aufert, cui relinquit nisi ecclesiae a qua accepit?

Dicendum secundum Hieronymum, secundo commentariorum in Hierony. Matthaeum, quia tu mihi dixisti, Tu es Christus filius dei viui, et Matth. 16. ego dico tibi, non sermone casso, et nullum habente opus, sed ego dico tibi, quia meum dixisse fecisse est, Quia tu es Petrus, et vbi etiam Chrysostomus inquit, quod Christus haec dicens, ea Petro Chrysosto. promittit, quae solius dei est dare, Cum igitur easdem claues papa, Petri successor, hodie accipiat, quas Christus Petro se daturum promisit, sequitur illas non ab ecclesia, sed a Deo papae dari, Vnde illa quae in hoc loco dicit Martinus de datione vel acceptione clauium veniunt ex illa sententia qua alibi expresse dicit, omnes Christianos esse sacerdotes, et quod ordinatus per ordinationem nullam potestatem accipiat, quam antea non habuerit, sed solum deputetur ad licite vtendum potestate prius habita, Quae sententia olim est ab ecclesia damnata Aliud est enim constituere, vel facere sacerdotem, vel episcopum, aliud vero sacerdoti vel episcopo dare materiam, cum possit episcopus esse, non habens populum, Qui enim talem populo alicui praeficit, quicunque sit ille, non dat ei claues, quas prius habebat, nec // dat ei vsum clauium, sed dat Bi" materiam, circa quam claue vtatur.

Est ergo a Christo Petro credita ecclesia, non haec vel illa particularis. sed vnica catholica, cuius veluti centrum quoddam fuit locus Petri, dum in carne viueret, et hanc auctoritatem habebat vbicumque locorum esset, siue Hierosolymis, siue in Iudaea vel Samaria, et postea Antiochiae, et tandem Romae, vbi finalem sedem suam fixit, Et teste Hieronymo in lib. de viris illustribus 25. annis Hierony. cathedram sacerdotalem tenuit, et ita post eius dormitionem transijt potestas ad successores, eandem sedem regentes, quam Petrus suo martyrio decorasset, non illi loco necessario alligata, secundum

1) Luther, De potestate papae, in de aangehaalde uitgave, p. 310.

quod est haec terrena particularis ciuitas, quin ex causa transferri posset ad alium locum, vt fecerunt sibi succedentes pontifices, annis circiter septuaginta, in auinione 1) sedentes qui licet essent Romani pontifices, non tamen Romae residebant, vnde apparet quid. habeat momenti quod Martinus citat de ecclesijs Christi, quae in Iudaea et alijs orbis partibus Romanam antecesserunt 2), Et similiter quantum valeat argumentum a simili, de promissione facta Abrahae, vt haeres esset mundi, ad Romanos .4. Et ad Galathas .4. 3). Non enim habet Romana ecclesia, vt talis, hunc primatum sed vt Petri sedes fixa et finalis, idem iuris habitura fuit Babylon, vel Alexandria, si diuino iussu Petrus illic sedem fixisset.

Deinde verbum, pasce oues meas, nihil suffragari primatui Romani episcopi, nititur Martinus ostendere multis verbis, vel quod non dixerit omnes oues meas, vel quod oues suas Christus vocat Ad Gal. 2 Iudaeos sicut Paulus ad Galathas, Petrum appellat apostolum circun

cisionis. Item, ex eo quod pascere sit docere euangelium, et Petrus non potuerit totius orbis oues docere, ergo nec pascere *). Item quod aliud est pascere, et praeesse, vel primatum habere 5), Et ita torquetur textus euangelicus, cum pastoris nomen ad primatum trahitur.

Ad ista dicendum, quod etiam Christus non dixit, Pasce quasdam oues meas, ideo indefinite dictum, recte intelligi potest vniuersaliter, vt cum dicitur diliges proximum tuum, non additur omnem, sed tamen recte intelligitur, Secundo cum Christus dicat Ioan. 10. Ioannis .10. Et alias oues habeo, quae non sunt ex hoc ouili, et eas oportet me adducere, vt fiat vnum ouile, et vnus pastor, ostenBij dit etiam // gentiles contineri nomine suarum ouium, nec voluit eas colligi in duobus ouilibus, sed in vno, cui praefecit Petrum, Ad Gala. 2 dicens, pasce oues meas. Quod igitur Paulus dicit ad Galat. 2. Petro creditum apostolatum circuncisionis, accipiendum est non cum exclusione apostolatus in gentes, cum diuino iussu Petrus iuerit Actuum. 10. ad Cornelium, Actuum. 10. sed quod prius et specialius missus sit

r

ad conuertendos Iudaeos, in hoc similis magistro suo, dicenti, se Matth. 15. non esse missum nisi ad oues perditas Israel, (propter quod aposto

lus eum appellat ministrum circuncisionis, ad confirmandas promisEsaiae. 49. siones factas patribus) qui tamen iuxta Esaiam datus est in lucem gentium, vt sit salus mea (inquit) vsque ad extremum terrae, et

1) Avignon.

2) Luther, De potestate papae, p. 307 seq., 311.

3) Luther, Ibidem, p. 311.

4) Luther, Ibidem, p. 313 seq.

5) Luther, Ibidem, p. 315.

iuxta Ioannem moriturus erat pro gente, et non solum pro gente, Ioan. 10. sed vt filios dei qui dispersi erant congregaret in vnum, Et iuxta eundem, in canonica, ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi, igitur 1.Joan. 2. Petrus et Paulus administratione pares erant, vtrique a Christo credita est ecclesia, et pares erant diuina electione, vt testis est Ambrosius, hinc dicit Paulus Instantia mea quotidiana sollicitudo 2.Corin. 11 omnium ecclesiarum, Vnde non debent separari Petrus et Paulus, quibus simul commissa vniuersalis ecclesia, licet in Petro magis emineat auctoritas, in Paulo sapientia, Ex quibus duobus constat perfectus principatus, nec tamen legitur Paulus alicubi sedisse, et sacerdotalem cathedram rexisse, quemadmodum Petrus Antiochiae primum, deinde Romae sedit, fortasse ne praeiudicaretur vnitati, quam dominus demonstrauit, iuxta Cyprianum, dum Petro ecclesiam commisit, Tertio dicendum, sicut Salomon templum edificauit, non solum per seipsum, Et imperator ecclesiam tuetur armis, non sua solius manu. sed per duces principes, et praefectos, vsque ad vltimum decurionem, ita similiter Petrus vel eius successor, oues sibi creditas pascit, et docet per Patriarchas, archiepiscopos, et episcopos, vsque ad vltimum sacerdotem. Quod autem Martinus addit, Romanos episcopos nunc per seipsos non docere, vt detur hoc pertinere ad negligentiam, et abusum 1), non continuo inferri debet ipsius potestatis vel auctoritatis abolitio, Potestate enim contingit bene et male vti. vel etiam per ocium non vti. Postremo, quia // qui oui- Bij bus praeficitur, et cui tanquam pastori oues creduntur eo ipso, potestatem accipit educendi et reducendi, saeparandi morbidas a sanis, lupos arcendi, et defendendi a furibus, et alia faciendi, quae eleganter describit Ezechiel sub pastoris et ouium metaphora principum et prelatorum officium explicans. Non male igitur argumentantur, qui ex verbo pasce oues meas, specialiter dicto Petro concludunt potestatem quandam, et primatum super oues traditum, Nec hoc facientes euangelicum textum torquent vel adulterant, sed vim significationis, quae tacite inest, explicant.

Io. vltimo

Tenendum est igitur Christi ordinatione vnum esse toti ecclesiae Matth. 16. praelatum, hanc autem Christi ordinationem sancti patres intellexe- Lucae. 22. runt ex verbo Christi, Matthei. 16. Tu es petrus, Et Luce. 22. Ego pro te rogaui Petre, vt non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus, confirma fratres tuos, Et Ioannis vltimo, Pasce oues meas, Nam in his locis, Cyprianus, Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, Theophilus, Chrysostomus, Leo, Gregorius, Bernardus, sanctimonia

1) Eene concessie van Latomus, te belangrijker, omdat Luther juist op dit punt het pausdom hevig aanvalt.

vitae et scripturarum eruditione insignes, et omni exceptione maiores, quorum verba, infra ponemus, cum alijs, sine numero, tam veteribus, quam recentioribus, statuunt cathedrae Petri primatum, Sacri canones. quem sensum explicant sacri canones. d. 19. c. Ita Dominus, quod est Leonis primi. Et. d. 20. c. de libellis, quod est Leonis quarti. Et. d.21.c.Cleros quod est Isidori, Et eadem. d. c. In nouo, quod est Anacleti, et. 22. d. c. Omnes 1). Et alij quidam. Quod si illis nonnulli ad alium sensum quam sancti patres voluerint, abusi sunt, nulla culpa sacrorum canonum est, cum et sacro euangelij textu abutantur haeretici, ad suorum peruersorum dogmatum confirmationem, Neque contrarium probant auctoritates sanctorum, rationes, et historiae, quae per Martinum allegantur, quod erit manifestius, Hierony. singulis per ordinem respondendo. Et primo, ad ea quae ex Hieronymo adducit, in epistola ad Euagrium 2). Hieronymi verba sunt, Legimus in Esaia, Fatuus fatua loquetur. Audio quempiam in tantam erupisse vaecordiam, vt diaconos presbyteris, id est episcopis, anteferret, Nam cum apostolus perspicue doceat, eosdem esse presbyteros quos episcopos quid patitur mensarum et viduarum minister, vt supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces CHRISTI cor-// Bij pus, sanguisque conficitur, Queris auctoritatem? Audi testimonium. Paulus et Timotheus serui Christi Iesu, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt philippis, cum episcopis et diaconis, Vis et aliud exemplum? In actibus apostolorum ad vnius ecclesiae sacerdotes, ita Paulus loquitur. Attendite vobis et cuncto gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos, vt regeretis ecclesiam domini, quam acquisiuit sanguine suo. Ac ne quis contenti ose in vna ecclesia plures Episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime comprobatur, eundem esse episcopum atque presbyterum, Propter hoc reliqui te in Creta, vt quae deerant corrigeres et constitueres presbyteros per ciuitates, sicut et ego tibi mandaui, Si quis est sine crimine vnius vxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos, Oportet enim episcopum sine crimine esse, quasi dei dispensatorem, Et ad Timotheum, Noli negligere gratiam, quae in te est, quae tibi data est per prophetiam, per impositionem manuum presbyteri, Sed et Petrus in prima epistola, Presbyteros (inquit) in vobis praecor, compresbyter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae, quae

[ocr errors]

1) Aanhalingen uit het Corpus iuris canonici, nl. uit het »Decretum Gratiani": Can. Ita Dominus. 7. D. 19; Can. De libellis. 1. D. 20; en Can. Cleros. 1. D. 21. In de uitgave van Friedberg, P. I, col. 62, 65, 67 seq. Deze plaatsen worden door Luther besproken: De potestate papae, p. 319–322.

2) Latomus slaat een groot stuk van Luther over. Hij bespreekt hier De potestate papae, p. 365.

« ÖncekiDevam »