Sayfadaki görseller
PDF
ePub

reuelanda est, particeps, regere gregem Christi, et inspicere, non ex necessitate, sed voluntarie iuxta deum, quod quidem graece significantius dicitur ¿120VTE, id est supetintendentes, vnde et nomen episcopi tractum est, Parua tibi videntur tantorum virorum testimonia? Clangat tuba euangelica, filius tonitrui, quem Iesus amauit plurimum, qui de pectore saluatoris doctrinarum fluenta potauit, Presbyter electae dominae et filijs eius, quos ego diligo in veritate, Et in alia epistola, Presbyter Caio charissimo, quem ego diligo in veritate, Quod autem postea vnus electus est, qui caeteris praeponeretur, in schismatis remedium factum est, ne vnusquisque ad se trahens, Christi ecclesiam rumperet, Nam et alexandriae a Marco euangelista, vsque ad Heraclam, et dionysium, episcopos, praesbyteri semper vnum ex se electum in excelsiori gradu collocatum, episcopum nominabant, quoniam si exercitus imperatorem faciat, aut diaconi elegant de se quem industrium nouerint, et archidiaconum vocent, Quid enim facit excepta ordinatione episcopus quod praesbyter non faciat? Nec altera romanae vrbis // ecclesia, altera totius orbis existimanda, Et Galliae et Britanniae, Bij v et africa, et Persis, et oriens, et India, et omnes Barbarae nationes. vnum Christum adorant, vnam obseruant regulam veritatis, Si auctoritas queritur? orbis maior est vrbe, Vbicumque fuerit episcopus, siue Romae, siue Eugubij, siue Constantinopoli, siue Rhegij, siue Alexandriae, siue Tanis, eiusdem meriti, eiusdem est et sacerdotij. Potentia diuitiarum et paupertatis humilitas, vel sublimiorem, vel inferiorem episcopum facit, Caeterum omnes apostolorum successores sunt, Ex his Hieronymi verbis non concludi, Nullum episcopum iure diuino alteri esse praelatum, apparet consyderanti primum intentionem Hieronymi. loquitur enim de potestate ordinis, non iuredictionis volens sacerdotem ordine maiorem esse diacono, id quod probat in fine allegatae epistolae, quia ex diacono prouehitur ad sacerdotium, Qui prouehitur (inquit), de minore ad maius prouehitur. Aut igitur ex presbytero ordinetur diaconus, vt presbyter minor diacono comprobetur, in quem crescit ex paruo, aut si ex diacono ordinatur presbyter, nouerit se lucris minorem, sacerdotio esse maiorem, Haec ille.

Eodem enim argumento probatur episcopus esse maior simplici sacerdote, quia videlicet ex sacerdote ordinatur ediscopus, et non econuerso, Nec ea ordinatio post tempora Hieronymi nata est, sed antea fuit. Quam et Dionysius in libro ecclesiasticae hierarchiae Dionysius describit, Item quod loquatur de potestate super corpus Christi, verum in qua omnes sacerdotes et episcopi simpliciter equales sunt, constat ex epistolae principio, vbi dicit, quid patitur mensarum et viduarum minister, vt super eos se tumidus efferat, ad quorum

preces Christi corpus sanguisque conficitur, Quod autem addit, postea vnum electum, qui caeteris preponeretur, in schismatis remedium factum esse, nihil noui iuris inductum est, sed Christi ordiHiero. natio ex causa executioni demandata est, Nam teste eodem Hieronymo libro .1. aduersus Iouinianum, Petrus a Christo apostolis caput constituitur, vt schismatis occasio tolleretur, Hieronymi verba sunt, At dicis super Petrum fundatur ecclesia, licet idipsum in alio loco super omnes apostolos fiat, Et cuncti claues regni coelorum accipiant. Et ex aequo super eos ecclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim vnus eligitur, vt capite constituto, schis[B iiij'] matis tol//latur occasio Sed cur non Ioannes electus est virgo, aetati delatum est, quia Petrus senior erat, ne adhuc adolescens ac pene puer, progressae aetatis hominibus praeferretur, etc.

Neque etiam in potestate ordinis aequales facit presbyterum et episcopum, dum episcopo et non praesbytero ordinationem concaedit, dicens, Quid enim facit episcopus, quod non praesbyter excepta ordinatione? Et in dialogo, aduersus luciferianos, Ecclesiae (inquit) salus in summi sacerdotis dignitate pendet, cui si non exors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas tot in ecclesijs efficientur schismata, quot sacerdotes, Neque ex sacris literis inducta testimonia aliud probant, nisi quod episcopi nomen in principio commune erat omnibus presbyteris Et cum omnis episcopus sit presbyter, quid mirum si Petrus se compresbysterum vel consacerdotem vocet? cum ipse Christus apostolos fratres appellet, quem Paulus non metuit ministrum circuncisionis, id est iudeorum, nominare, Haec enim modestiae vel humilitatis causa dicuntur, licet vere, tamen citra praelationis praeiudicium, quemadmodum dominus Ioan. 13. discipulis loquitur, Vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim, Et quod Hieronymus addit, Si auctoritas quaeritur, orbis maior est vrbe, Intendit consuetudinem generalem magis esse sequendam, quam particularem, Loquitur enim de ea consuetudine, quam ecclesia romana seruat aut tolerat, non alijs seruandam mandat.

Ex istis apparet, quod Martinus male concludit, verbis dei primatum negari, Non enim quicquid scriptura non dicit, censendum est negare nisi sumas argumentum ab auctoritate, negatiue, qui locus Martino satis familiaris est, Nunc vero etiam primatum scriptura asserit, vt ostensum est,

Et cum dicit Hieronymus, Vbicunque fuerit episcopus, eiusdem meriti, eiusdem est et sacerdotij, intendit quemlibet episcopum in sua ciuitate omnia posse facere, quae pertinent ad ordinem episcopalem, eo quod sit suae ciuitatis supremus hierarcha, Potest enim sacerdotes et clericos ordinare, virgines benedicere, ecclesias con

[ocr errors]

secrare, confirmare, et si quae sunt alia propria ordinis episcopalis, Neque in hoc aliquam differentiam facit magnitudo vel paruitas ciuitatis, parochiae vel dyocesis, diuitiae vel pauper-//tas, et non [Biiij'] loquitur de potestate regiminis, administrationis vel iurisdictionis, quod patet ex probatione quam adducit, dicens. Caeterum omnes apostolorum successores sunt. Apostolos enim vni subdidit, vt iam dictum est, Et similiter successores apostolorum successoribus petri in regimine vniuersalis ecclesiae subdidit.

Per eadem responsum ad id quod allegatur ex commentarijs in epistolam ad Titum, excepto quod ibi addit Hieronymus. Sicut ergo praesbyteri sciunt se ex ecclesiae consuetudine ei, qui sibi praepositus fuerit, esse subiectos, ita episcopi nouerint se, magis consuetudine quam dispensationis diuinae vaeritate presbiteris esse maiores, et in commune debere ecclesiam regere, Ex hoc verbo videtur haberi, quod omnes presbyteri ordinatione diuina sint aequales, et quod humano decreto factum sit, aut consuetudine, quae in positiuis eandem vim habet, vt vnus alijs superponeretur, ad quem omnis ecclesiae cura pertineret.

Dicendum, ex hoc non sequi, quod vnus non sit in ecclesia alteri praepositus, diuina ordinatione, vtraque enim ordinatio diuina est, et quod in humilitate, mansuetudine, atque mutua charitate sibi mutuo inseruiant Christiani, singuli in suo ordine non quaerentes quod sibi vtile est, sed quod alijs, Et etiam quod quidam alijs praeponerentur cum potestate coercendi malos, et tuendi bonos, Pri orem vocat Hieronymus dispensationis diuinae veritatem, et veluti legislatoris Christi principalem intentionem, iuxta id quod ipse Matth. 11. dixit, Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et qui maior est vestrum, fiat sicut iunior, et qui praecessor est, sicut ministrator.

Altera vero videtur esse secundaria legislatoris intentio, non per se bona, neque expetibilis, sed magis necessaria, ex praesuppositione mali, propter schisma tollendum, vel impediendum, Simile esse videtur diuino iure omnia esse communia inter homines, videtur fuisse veritas diuinae ordinationis, quae illibata mansisset, durante statu innocentiae, Post peccatum autem ab illa veritate recessum est, etiam diuina ordinatione, propter hominum maliciam, ex qua factum est vt melius fuerit, et ad communem victum conducibilius, singulis sua esse propria, quam omnibus omnia communia, Similiter in proposito, stante vinculo charitatis fraternae, quod fuit inter // apostolos, non opus fuisset vnum alijs superponi, qui potestatem Cir exerceret, non quin a principio sit data potestas, cum (vt dicit Hieronymus) dominus Petrum caput constituerit, vt schismatum

materia tolleretur, et Cyprianus de eodem Petro loquens, dicit, vt Cyprianus. vnitatem manifestaret, vnitatis eiusdem originem ab vno incipien

tem, sua auctoritate disposuit, Sed quod omnibus perseuerantibus in bonitate, nullus fuisset illius potestatis vsus, saltem ad coercendum, ita orabat Paulus, vt ipse nihil posset aduersus Corinthios, dicens, vt vos probati sitis, nos autem vt reprobi simus, Optabat enim illorum bonitate fieri, vt ipse impotens videretur, nec vti posset potestate coercendi, sibi in aedificationem data, et pro necessitate magis atque ex praesupposita aliena malicia Quoniam igitur ab initio sensim et paulatim nascentibus diuisionibus, et peccatis multiplicatis, collecto iam magno Christianorum numero coepit fierit 1) executio potentiae et superioritatis, dicit Hieronymus ex ecclesiae consuetudine vnum alteri fuisse praepositum. Si autem vt quibusdam placet Christus precepisset, aut statuisset, omnes presbyteros et episcopos omnibus modis esse debere aequales, quis fuisset ausus contrarium statuere, sicut Hieronymus asserit, toto orbe fuisse decretum? Illud enim decretum si non a Christo, saltem ab ipsis apostolis emanauit, Nam quis alius tunc fuit tantae auctoritatis, qui toti orbi legem imponeret, prima facie libertati multitudinis contrariam, quam orbis vniuersus sine contradictione reciperet? Constat enim ex Dionysio 2) et Ignatio contemporaneis apostolorum, quod episcopus illo tempore toti clero ciuitatis praeerat, vt sacerdotes episcopo, sacerdotibus ministri, ministris populus subesset, Imo et ex Hieronymi scriptis de viris illustribus, patet idem, Describit enim primos episcopos Alexandriae, Antiochiae, Hierosolymorum, et Romae, Eusebium in cronica secutus, quibus concordat Augustinus in epistola ad Generosum, vbi describit ordinem episcoporum ecclesiae catholicae a Petro, vsque ad tempora sua.

Praeterea nulla consuetudo contra ius diuinum praeceptiuum valet, sed potius corruptela vocanda est. c. finali, de consuetudine 3), Si ergo praeceptum diuinum est, omnes presbyteros esse aequales, consuetudo cuius meminit Hieronymus corruptela dicenda est, Cum enim consuetudo sit ius quoddam, non scriptum, quod a nullo Ci homine // vel hominum multitudine statui potest, nequit obtinere vim legis per consuetudinem. Vsus enim quantumuis diuturnus, vim iuris non habet, nisi ex tacito populi consensu, qui aduersus dei Matth. 15. legem nihil valet, Matthei. 15. Irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram, et sine causa colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum, Recte dicit quidam gentilis auctor, Non

1) Lees: fieri.

2) Hier blijkt ten duidelijkste, dat Latomus de echtheid der geschriften van Dionysius Areopagita aanneemt. Jacobus van Hoogstraten wijst de meening, dat ze onecht zijn, uitdrukkelijk af. Zie beneden.

3) Aanhaling uit het Corpus iuris canonici, nl. uit de Dekretalen van Gregorius IX, c. 11. X. de consuetudine (1. 6), in de uitgave van Friedberg, P. II, p. 41.

omnis vsus viuendi, sed vsus viuendi bonorum consuetudo est, nec omnis vsus loquendi, sed vsus loquendi eruditorum, consuetudo loquendi dicenda est.

Sed diligenter aduertendum est, quod aliqua diuina ordinatio, est ius concedens, non imperans, vt liberum sit vti vel non vti, vnde apostolus primae ad Corinthios. 9. Dominus ordinauit eis qui euan- 1.Corin. 9. gelium annunciant, de euangelio viuere, haec domini ordinatio praeceptum non est, alias (vt recte argumentatur Augustinus) contra praeceptum fecit Paulus gratis ponens euangelium apud Corinthios, viuendo interim labore manuum, aut aliorum liberalitate, Sic intelligit Augustinus quod Matthei. 10. Marci. 6. et Lucae. 9. scribitur dominus apostolis suis ad euangelisandum destinatis, dixisse, Nolite possidere aurum, neque argentum. neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam, dignus est enim operarius cibo suo, Ius dedit et licentiam vitae necessaria non portandi, quod a populo quem docerent capere liceret, qua potestate apud Corinthios se non vsum fuisse gloriatur apostolus. Simile est in multis ius praeeminentiae, et principatus, diuinitus concessi, quo superior vti non tenetur omnibus modis, quibus potest erga subiectos, vt quamuis se iure possit defendere, inclinet in partem mitiorem, nisi quantum dei honor et subditorum vtilitas postulat, eodem iure potest superior alteri vices suas committere, nec potestate concessa in omnes semper vti tenetur. Per haec multa Martini argumenta soluuntur in hac materia, et alijs, in malo intellectu iuris diuini fundata, vt illud 1). Si Petrus iure diuino fuit omnibus superior, ergo peccauit superioriatem seu primatum in omnes non exercendo, Vel ergo ipse vel papa non posset vices suas alteri committere, Similiter ergo peccauerunt primitiuae ecclesiae sancti, et martyres. Item illud Si omnes Romano Pontifici subsunt, peccant Chri-//stiani qui sunt in India, aut sub turcis. Cijr Haec enim omnia falsum supponunt, vt dictum est, et talibus sufficit, quod voto subsint vicario Christi, parati (quantum in se est) ad obedientiam, secundum, legem Christi, et doctrinam apostolicam, atque regulas ecclesiasticas, totam ecclesiam concernentes, salua vnicuique libertate in alijs sequendi consuetudinem suae patriae, vel ecclesiae propriae, quae varia esse potest, in his quae subsunt humanae ordinationi, apud varios, salua vnitate fidei et ecclesiae, Quamuis enim ordinatione diuina romanus pontifex legitimus Petri successor sit, omnium summus, tamen aliter praeest suae dyocesi, aliter dyocesibus suorum suffraganeorum, quibus sedes romana est

[ocr errors]

1) Latomus doelt hier op hetgeen Luther zegt in een ander verband, De potestate papae, p. 314, 380.

« ÖncekiDevam »