Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tempore post Cyprianum quod plenario totius orbis concilio res in qua probabiliter errabat Cyprianus manifesta esset, Augustini in Augusti. epistola ad Vincentium donatistam verba sunt, Porro autem Cyprianus aut non sensit omnino quod eum sensisse recitatis, aut hoc postea correxit in regula veritatis, aut hunc quasi neuum sui candidissimi pectoris cooperuit vbere charitatis, dum vnitatem ecclesiae toto orbe crescentis et copiosissime defendit et perseuerantissime tenuit vinculum pacis. Scriptum est enim, Charitas cooperit multitudinem peccatorum. Accessit huc etiam quod tanquam fructuosis- 1.Petri. 4. simum sarmentum si quid in eo fuerat emendandum purgauit pater, falce passionis, Sarmentum autem (ait dominus) quod in me facit fructum, purgat illud pater meus, vt maiorem fructum afferat, Vnde? nisi quia haerens in diffusione vitis, radicem non deseruit vnitatis, Nam etsi traderet corpus suum vt arderet, charitatem autem non haberet, nihil ei prodesset, huc vsque Augustinus et idem lib. 6. de baptis. c. 7. post haec et alia verba Cypriani in eandem sententiam allegata, inquit, Quibus eius sermonibus satis apparet illo tempore ab eis ista fuisse tractata, quo nondum sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine querebantur. //

Argumentatur Martinus 1) ex eo quod habetur. 99. d. in. c. pri- Di' mae sedis 2), quod est concilij Aphricani, Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, vel summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus, vniuersalis autem nec etiam Romanus pontifex appelletur.

Respondeo, Primae sedis episcopus dicitur non romanus solum, sed primas quilibet, vel patriarcha, vnde in canone praecedenti eadem distinctione dicitur 3), Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi qui primas sedes tenent, quarum episcopos apostoli, eorumque successores regulariter patriarchas vel primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem conuertatur, cui necesse sit prae multitudine primatem constitui. Itaque textus non loquitur peculiariter de sede romana, sed in genere de sede patriarchali, clausula vero Vniuersalis autem etc. non est concilij Aphricani, cuius canon sextus ponitur dicto capitulo, sed est ipsius Gratiani, quam probat duobus capitulis sequentibus, vno Pelagij, altero Gregorij, quibus non probatur quin aliquo vaero sensu episcopus sedis

1) Latomus keert hier terug naar een voorafgaand gedeelte van Luther's De potestate papae, p. 322 seq.

2) Vgl. de Inleiding, hierboven, blz. 99.

3) Aanhaling uit het Decretum Gratiani, Can. Nulli. 2. D. 99., in de uitgave van Friedberg, P. I, col. 350.

apostolicae dici possit vniuersalis, puta tanquam is cui vniuersalis Gregorius. ecclesiae cura commissa est, in qua Petro succedit, de quo Gregorius asserit lib. 4. epistola. 32. quae est ad Mauricium Augustum, vbi inter caetera sic inquit: Cunctis enim euangelium scientibus liquet, quod voce dominica sancto et omnium apostolorum Petro principi apostolo totius ecclesiae cura commissa est, Ipsi quippe dicitur, Petre amas me, pasce oues meas, Ipsi dicitur, Ecce satanas expetijt cribrare vos, sicut triticum, et ego pro te rogaui Petre, vt non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus, confirma fratres tuos, Ipsi dicitur, Tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam, et tibi dabo claues regni coelorum, et quodcunque ligaueris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in coelis, Ecce claues regni coelestis accepit, potestas ei ligandi et soluendi tribuitur, Cura ei totius ecclesiae et principatus committitur, et tamen vniuersalis apostolus non vocatur, et vir sanctissimus consacerdos meus Ioannes, vocari vniuersalis episcopus conatur, Et infra. Nunquid ego hac in re pijssime domine, propriam causam defendo? Nunquid specialem iniuriam vindico, // Dij et non magis causam omnipotentis dei, quam causam vniuersalis ecclesiae? Quis est iste qui contra statuta euangelica, contra canonum decreta nouum sibi vsurpare nomen praesumit? vtinam et sine aliorum imminutione vnus sit, qui vocari appetit vniuersalis, Ex his et alijs quae scribit Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino, Constantiae augustae, et Ioanni constantinopolitano episcopo, manifeste apparet, ex quo sensu neget aliquem vocari posse vniuersalem, qui videlicet omnium sit patriarcha et episcopus, per exclusionem episcopalis dignitatis, ab omnibus alijs, sic quod alij eius vicegerentes aut commissarij solum existerent, hoc significat cum dicit, Vniuersa ergo ecclesia (quod absit) a statu corruit, quando is qui appellatur vniuersalis cadit, hoc est si vnus tantum sit vniuersorum episcopus, cum is cadit in haeresim, nullus in ecclesia remanet episcopus, quia haereticus perdit administrationem, et iurisdictionem, licet retineat characterem, et ex consequenti omnes eius legati vel Cyprianus. vicarij, Idcirco enim (inquit Cyprianus scribens Stephano papae) Copiosum corpus est sacerdotum, concordiae mutuae glutino, atque vnitatis vinculo copulatum, vt si quis ex collegio nostro haeresim facere, et gregem Christi lacerare, et vastare tentauerit, subueniant caeteri, et quasi pastores vtiles, et misericordes, oues dominicas in gregem colligant. Haec ille.

Certum est quod sancta synodus Calcedonensis episcopo Romano nomen vniuersalis in hoc sensu non obtulit, Non enim voluerunt patres illic congregati collegium episcoporum dissoluere, et collegas

sacerdotali dignitate priuare, ergo in aliquo alio sensu vaero, nomen
vniuersalis Romano episcopo obtulerunt praefati concilij Calcedo-
nensis patres, quo tamen propter humilitatem et concordiam seruandam
vti noluerunt, ipsa re contenti, hoc est quod Gregorius refert a suo
praedecessore Pelagio acta synodi Constantinopolitanae esse cassata,
per quam Ioannes dictae vrbis episcopus nomen vniuersalis assu-
mere tentauit, et de eo literas fecit ad vniuersos episcopos, quem
et ipse Gregorius fraterne admonet, ac minas addit, quod nisi ob-
temperauerit eum sit habiturus sicut ethnicum, non vtique facturus,
nisi noscet ad se pertinere, ob apostolicae sedis honorem, atque
praerogatiuam // Sic refert historia tripertita, quod Iulius papa Dij
Athanasium iniuste ab Arrianis eiectum, in sede alexandrina repo-
suerit, et Cyprianus Stephanum papam monet, dicens, dirigantur
in prouinciam et ad plebem Arelatae consistentem, a te literae,
quibus abstento Marciano, alius in locum eius substituatur, et grex
Christi qui in hodiernum ab illo dissipatus et vulneratus contem-
nitur, colligatur,

Ex istis apparet quo sensu Romanus episcopus vniuersalis appellari possit, et quae sit eius praerogatiua, super alios episcopos, et qualiter est caput collegij episcoporum, sicut Petrus caput collegij apostolici.

Venio ad allegata ex euangelio '), Primum est Matthaei .20. vbi Matth. 20. post petitionem filiorum Zebedaei, et audientes decem dedignati sunt de duobus fratribus, Iesus autem vocauit eos ad se et ait, Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent inter eos, non ita erit inter vos, sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister, et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester seruus, sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis, vbi Chrysostomus. Sicut duo carnaliter Chrysosto. petierunt, ita et decem carnaliter contristati sunt, Nam velle quidem esse super omnes, vituperabile est, Sustinere autem alium super se, minus est gloriosum. Et Origenes. Non contenti tantum Origenes. regere suos subiectos, sed violenter eis dominari nituntur, inter Vos autem qui estis mei non erunt haec, quoniam sicut carnalia in necessitate sunt posita, spiritualia autem in voluntate, sic et qui principes sunt spirituales, principatus eorum in dilectione subditorum debet esse positus, non in timore corporali. Chrysostomus super Chrysosto. Matthaeum, Et opus quidem desiderare bonum, bonum est, quia nostrae voluntatis est et nostra est merces, Primatum autem honoris

1) Latomus springt plotseling over naar een ander gedeelte van Luther's werk, De potestate papae, p. 375.

concupiscere vanitas est, Hic enim consequi iudicium dei est, propter quod ex primatu honoris nescimus si mercedem iusticiae meremur, Neque enim apostolus laudem habebit apud Deum, quia apostolus fuit, sed si opus apostolatus sui bene impleuit, Nec AposDi tolus pro merito suo // antecedenti honoratus est, sed ad hoc ministerium aptus est, iudicatus secundum motum animae suae, Primatum etiam fugientem se desyderat, et desyderantem se horret, Conuersatio ergo melior desyderanda est, non dignior gradus, Volens ergo dominus et duorum fratrum filiorum Zebedaei, et aliorum indignationem extinguere, introducit differentiam inter principes mundiales, et ecclesiasticos, ostendens quia primatus in Christo nec ab aliquo appetendus est non habenti, nec alteri inuidendus est, habenti, quia principes mundi, ideo sunt, vt dominentur minoribus suis, et eos seruituti subijciant, et expolient, et vsque ad mortem eis vtantur, ad suam vtilitatem et gloriam, Principes autem ecclesiae fiunt, vt seruiant minoribus suis, et ministrent eis quaecunque acceperunt a Christo, vt suas vtilitates negligant, et illorum procurent, et mori non recusent pro salute inferiorum, Primatum ergo ecclesiae concupiscere, neque iustum est, neque vtile, Nullus sapiens vult vltro subijcere se seruituti, et periculo tali, vt det rationem pro omni ecclesia, nisi forte qui non timet dei iudicium, abutens primatu suo ecclesiastico saeculariter, ita vt conuertat illum in saecularem,

Marc. 10.

Secundo allegat Marci 10. 1) Et audientes decem indignati sunt, de Iacobo, et Ioanne, Iesus autem vocans eos, ait illis, Scitis, quia hi qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum, Non ita est autem in vobis, sed quicunque voluerit fieri maior, erit vester minister, Et quicunque voluerit in vobis esse primus, erit omnium seruus, Nam et filius hominis non venit vt ministraretur ei, sed vt ministraret, et daret Theophilus animam suam redemptionem pro multis, Haec eundem sensum habent cum allegatis ex Mattheo, Vnde theophilus, Quia reliqui apostoli vident Iacobum et Ioannem honorem petere, patienter ferre non possunt, Vnde dicitur, Et audientes decem indignati sunt, de Lu. 22. Iacobo et Ioanne, Patientes enim humana inuidia mouebantur, Item luce 22. Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, dixit autem eis, Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur, Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor, et qui praeDij cessor est, sicut ministra-//tor. Nam quis maior est, qui recumbit? an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio ves

[ocr errors]

1) Luther, De potestate papae, p. 375.

trum sum, sicut qui ministrat, Ista eundem sensum habent cum precedentibus, Similiter allegata. Luce 9. et Matthei 18.) In omnibus enim istis humilitas commendatur, et fraternae charitatis affectus, dum ostenditur in Christi regno futurus prior, qui hic illi fuerit virtute vicinior, Cyprianus, Cum dominum discipuli interro- Cyprianuc. gassent, quis inter illos maior esset, qui fuerit (inquit) minimus in omnibus vobis, hic erit magnus, Amputauit omnem aemulationem responso suo, omnem causam et materiam mordacis inuidiae eruit, et abscidit, discipulo Christi zelare non licet, non licet inuidere, Exaltationis apud nos non potest esse contentio, de humilitate ad summa crescimus, Similiter ostenditur vtrunque vituperabile esse, scilicet velle praeesse, et nolle subesse, Nec solum reprehenditur appetens monarchiam, sed appetens quantulumcunque primatum, Et attende Christum non dixisse, Nullus inter vos erit princeps, aut nullus erit maior, siue superior, Sed dedit modum et formam principatus inter christianos, inter quos princeps non tam sibi quam alijs principatum gerit, atque ne parum facerent verba, sui dedit exemplum, qui cum inter discipulos versaretur, quamuis esset similis ministranti, retinebat tamen magisterium, vt ipse dicit, Vocatis me Ioan. 13. magister et domine, et bene dicitis, sum etenim, Et hoc demonstrat ipsa textus circumstantia, cum dicit, qui maior est inter vos, fiat sicut iunior, et qui voluerit, esse maior, sit omnium seruus, vbi supponit aliquem altero esse maiorem, sed illum primatum vult non sibi haberi, sed fratribus, vt eis ad salutem inseruiat, cuius ministerij memores, Petrus et alij apostoli, in suis literis vtuntur vocabulis fraternitatis, seruitutis, societatis, sine preiudicio primatus, non minus quam Iulius caesar citra imperialis dignitatis praeiudicium milites appellat commilitones, Et Aenaeas apud Vergilium socios, Adde, illa Christi verba dirigi ad omnes christianos, non ad ecclesiasticos tantum, Omnes enim christiani veniunt nomine discipuli, et fratris, Et loquitur de illis quos distinguit a gentibus, cum dicit Reges gentium dominantur eis, Non sic erit inter vos, scilicet christianos, vbi non ipsum princi-//patum sed principandi [Diïÿj1] modum prohibet, neque christianis regalem aut imperialem tollit dignitatem sed tyrannidem quam et ipsi ethnici iniquam inter homines esse fatentur vt videre licet apud Platonem Zenophontem Aristotelem Ciceronem et alios, Imo neque Christus prohibet inter christianos dominium seruorum etiam christianorum vbi tamen seruiens est, sed propter dominum, non econtrario vetat liberos regi seruiliter.

Quod autem in primatu constitutus debeat constanter dignitatis 1) Luther, De potestate papae, p. 376.

« ÖncekiDevam »