Sayfadaki görseller
PDF
ePub

infusa, et haec est iustitia, qua iustificamur apud deum: de qua illud Esa. 64. accipi potest. Occurristi laetanti et facienti iustitiam. Vtramque tamen satis manifeste indicat apostolus ad Ro. x . Ignorantes (inquit) dei iustitiam, et suam uolentes constituere, iustitiae dei non sunt subiecti. Iustitiam dei exponit Augustinus innumeris locis, non qua deus in se iustus est, sed quam nobis infundit, ut apud eum iusti simus. Item ad Philip. 3. Si quis alius uidetur confidere in carne, ego magis, &c. secundum iustitiam quae in lege est, conuersatus sine querela, sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta, Verumtamen existimo omnia detrimenta esse, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et ut inueniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae ex fide est Iesu Christi. Vides hic candide lector quod secundum iustitiam legalem, quae in solis externis consistit operibus, siue 1) querela (id est iuste fuit conuersatus) sed hanc ut stercora uilipendit, ut inueniretur in Christo, non habens suam iustitiam, quae ex lege est id est quae est per solum adiutorium legis ex uiribus humanis, sed eam quae ex deo est per infusionem gratiae. Vides denique apostolum de se scribere, ut inueniar in eo, non habens meam iustitiam, de alijs uero quod ignorantes dei iustitiam, suam constituere uoluerint? Quas ergo apostolus sub diuersis nominibus meamet 2) suam dixit, has propheta sub uno nomine complectens nostras iustitias appellauit. Et quos apostolus comparat stercoribus, propheta panno menstruato comparauit: Non ergo dixit propheta uniuersas iustitias absolute, sed uigilanter uniuersas nostras iustitias id est humanis uiribus acquisitas esse immundas, quas apostolus stercoribus assimilauit. Nonne satius fuisset Martino cum beato Hieronymo ueram prophetae intelligentiam, ex textu apostolico accipere quam textum prophetae mutilando mendaciter corrumpere, et corrumpendo concludere uniuersas iustitias, etiam eorum qui iustitia diuinae gratiae iusti erant, esse immundas? An iustitiam dei per quam nos formaliter iustos facit immundam dicemus? Absit: Alioquin fidem quam deus nobis infundit, etiam immundam dicemus, de qua tamen dicitur in actibus apostolorum, quod purificat corda, et // de qua per prophetam dici- [K 5] tur. Effundam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. Ad hanc iustitiam pertinet illud saluatoris. Omnis qui bibit ex aqua hac, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam, in quam (testante apostolo Iohanne) nihil coinquinatum introire potest, Denique ad hanc iustitiam referendum est, quod Iacobus dicit. Religio munda haec est

[blocks in formation]

apud deum, uisitare pupillos &c. Et ni hilominus mendacissimus Sicophanta praeceptor tuus Martinus audet dicere sine exceptione, uniuersas iustitias esse immundas, et nullam ab immundicia iustitiam excipi. Dignus profecto est Lutherus, cui talia ac tam crudelia praecinenti: tam diligenter succinatis.

Disputatio ultima.

4 Aduersarius.

Atque ob id maledicti sunt omnes à deo et sanctis suis, qui per propria opera sua et merita existimant et uolunt saluari, et coelum ob ea promereri ac emere, quia isti saluatorem suum Iesum abnegant, et suijpsorum saluatores esse uolunt. Ipsi despiciunt et abijciunt dominum nostrum Iesum Christum cum omnibus passionibus et meritis, atque ipsum habent pro mendace et deceptore. Quia si opera nostra nos saluare possent aut ad salutem cooperari, frustra Christus crucifixus est et mortuus, et tota sacra scriptura falsa est et mendax, et Christus suis uerbis et operibus nos decepit. Quae posset maior esse blasphemia contra deum, quam maledicta ista aut aestimatio aut opinio istorum sanctorum operariorum.

¶ Theologus.

Atrocior à seculo uix est audita obiurgatio aut crudelior in Christum et sponsam eius ecclesiam ex falsissimis principijs per aduersarium illata, Verum lib. 1. à disputatione. 2. usque ad octauam et deinceps in libris sequentibus adeo clare et diffuse omnia diluimus, ut superuacaneum ducam hoc loco, quippiam superaddere. At quum aduersarius impiam blasphemiam esse putat, si dicamus, opera nostra nobis cooperari ad salutem, uideat ipse quomodo apostolum à blasphemia excuset, qui ad Philip. 2. Fideles hortatur dicens cum metu et tremore uestram salutem operamini. Augustinus vero sic citat cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini. Postremo quando scriptura de fide loquitur, ut distincta est contra spem et charitatem, tribuit ei actum credendi. At LuConfutatur therani, quando conuicti per sacras literas, uident fidem ipsam et actum eius credendi esse posse sine bonis operibus, solamque fidem non iustificare, mox ex allusione uocabulorum turpi fuga ad fidu[K 6] ciam seu actum fidendi // confugiunt, qui sane actus, non est actus fidei, sed spei, pertinensque non ad cognitiuam, sed appetitiuam potentiam, oritur autem ex actu fidei, qui est credere. Quando enim homo aestimans se bonum desyderatum posse adipisci credit se adepturum, et ex tali fide seu credulitate praecedente in cognitiua potentia motus sequens in appetitiua, fiducia nominatur. Denominatur enim motus apetitiuus à cognitione praecedente, sicut effectus à Summaria causa magis nota. Magis enim cognoscit uis apprehensiua proprium conclusio libri. suum actum quam actum appetetiue potentiae. Proinde euasio ¶

communis euasio Luthe

ranorum.

ista nullatenus est ad propositum, Non enim fiducia est actus fidei, sed actus spei. Fidei enim actus est ipsum credere, de quo scriptum. Quomodo inuocabunt in quem non crediderunt? Haec fides docet opera bona ad salutem aeternam esse necessaria, In quo nimirum fides homines desides atque infirmos terrere ac grauare uidetur, in hoc tamen plurimum miseros consolatur peccatores, quando docet facilia esse opera bona et legem adimplere obtenta charitate, charitatem quoque facile posse obtineri per fidem, humili ad deum fusa oratione. Et haec est compendiosa illa uia, infirmitatem humanam maxime consolans, quam in hoc opere uenati sumus, ubi Lutherani contraria uia incedunt, miseros uanissimis ac mendacissimis promissionibus seducentes. Opera enim deprimentes, fidem uero solam magnificantes, consolantur eos, et ad latam uiam quae ad mortem ducit, suis mendacijs pertrahunt, ubi Christus artam uiam quae in obseruatione mandatorum dei per bona opera consistit docuit amplectendam, qui regnat deus gloriosus in secula seculorum benedictus. Amen.

[ocr errors]

Quomodo legendum sit in erratis.

B.2. linea. 7. a fine, lege iuramentum. B. 3. facie. 2. lin. 19. leg eo modo. Ibidem, li. 8. a fine, quando de merito. Ibidem continue, leg. bis alter pro aliter B.4.li. 2. a fine, leg. sine causa. C. facie. 2. li. 5. a fine, leg. credentes. C.2.1.7. leg. colligis. C.4. li. 14. leg. in his. D.1.li.8.a fine, leg. ipse satisfecit. Ibidem, leg prius a nobis. D ulti. fac. 1. li. 12, quae demptis E. 1. li. 6. leg. quando in ueritatis &c. Ibidem circa finem, le. miraculoE.2.li. 2. le. essem. E ultima facie. 2. dele ante dictionem uerum. F.1.circa finem fides operatur.

rum

H

AD LECTOREM.

Abes hic Christiane lector, nostras disputatiunculas familiari atque scholastico stylo, sub trium libellorum ordine conscriptas, Horum primus catholicas aliquot ueritates defendit aduersus Lutheranos quosdam. Reliqui uero duo libelli aduersus duos sacerdotes, de societate fratrum sancti Hieronymi in Amersphordia 1) sunt conscripti, Fratres dico Lutherana perfidia corruptissimos et quidem usqueadeo proteruos, ut prae nimia pertinacia sententiam extremae condemnationis ferre atque per iudices fidei, brachio seculari adiudicari maluerint, quàm suae perfidiae errores reuocare. Vale pie lector, et nostram diligentiam boni consule.

1) Hiermede zijn »>Broeders des gemeenen levens" bedoeld. Zie Moll, Kerkgeschiedenis van Nederland vóór de Hervorming, Utr. 1869, Dl. II, St. 2, blz. 168, 170; vergel. Delprat, Broederschap van Geert Groote, blz. 110.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »