Sayfadaki görseller
PDF
ePub

iurisperitus eadem legit.

altius repetens dicebat, conceptus esse vocibus priores, et propterea non sequi quod necessario rem ignoret, qui vocem nesciat, et multominus qui primam vocem aut qui graecam vel aegyptiam rei vocem ignoret, sed ediuerso potius res ignorata facit vocem nesciri, sicut demonstrat budeus policianum in quibusdam mensurarum nominibus vt amphorae, tesserae, midemni, errasse ob rerum ignorantiam, Haec ratio videtur esse praecipua difficultatis in legentibus Plynium, quod res de quibus loquitur ignorent, quia etiam iuris Aliter gram ciuilis, aut medicine libros aliter legit grammaticus, aliter iurisperitus, aut medicus, Ille vocum structuram, et accidentia intuetur, Isti res ipsas sub nominibus latentes, quamuis quandoque nesciant, an ipsa vox latina sit an arabica, simplex an composita, syllaba Cij longa sit, // an breuis. vnius aut alterius generis. Addebat quod notiones significant naturaliter et sunt eaedem apud omnes, vnde Vnde rerum sequitur quod nullius rei notio quemquam lateat. nisi quia ipsa res cognitio. eius sensui, aut intellectui non sit debite oblata, quod si fiat, vbique et semper a quouis sumi potest prima rei noticia, vt iuxta August. ab obiecto, et potentia pariatur noticia. Vnde ipsae artes et scientiae ab ipsa rerum natura intellectu percepta nascuntur, augentur, perficiuntur. naturam enim penitus inspicere, fecit scientiarum et artium primos inuentores. Nam ingenium fons est artium, et scientiarum, propter naturale lumen intellectus, in quo artium principia videntur, et ex quo ratiocinandi naturalis potentia, rei secretiora rimatur, et deprehendit quid ipsius rei sit antecedens, coniunctum, consequens, aut repugnans, Ipsum lumen intellectus salua vnius substantiae natura, in vno maius est, in altero minus, immo in eodem homine, vno tempore maius, alio minus, vndecunque procedat diuersitas. In quibusdam magis pronum ad effectionem, vnde natura fiunt artifices machinales, In alijs ad actionem, vnde fiunt ad rempublicam et familiarem, et ad vitam tueundam idonei, In alijs ad ea quae a sensu separata sunt, vnde fiunt scientiae speculatiuae. Ex istis apparet vbi res eadem, et ingenium idem adest eandem artem a diuersis loco, tempore, lingua, et ritu reperiri, augeri, et compleri posse. Qui vero rem mente comprehendit, eam sermone potest exprimere, communem linguam habentibus. vt verbi gratia vnus scripsit de agricultura. alter de re militari. tertius de alio. Non oportet eum qui libros eorum non legerit, aut propter linguae ignorantiam non intellexerit, res ipsas nescire. Nam potest eosdem habuisse magistros puta ipsam rerum notionem, ingenium, experientiam aut certe deum, et sua quisque lingua expressisse. Conformiter per omnia dicendum in sacris literis, nisi quod opus est in eis diuino afflatu, et lumine superaddito ipsi naturali intellectus lumini. quantum ad ea quae sacris literis propria sunt, et in quibus omnes

sententia de

linguis discen

alias artes superant. Ista tamen non eo tendunt, vt ipsae linguae negligantur, aut inutiles reputentur, sed ne dum eis plus aequo tribuitur, in spem falsam, vel desperationem adducti iuuenes fallantur, atque interim maiora negligant, in rebus nouis et plausibilibus principale studium collocantes, et in grandem to//tius vitae Cij iacturam rebus infimis aut medijs quasi summis haereant. ceteros qui talia nesciunt, aut meliorum intuitu paruipendunt, insipienter irrideant. Sunt etenim habendae gratiae hijs qui linguis docendis, et codicibus emendandis, honesta studia adiuuant, modo ne suum laborem ita aestiment, vt melioribus quibus insudat afferat detrimentum. ALB. Ex hijs dictis concludi videtur linguas Theologo Argumentum non esse necessarias ad diuinarum rerum cognitionem assequendam, ex Augustini quare ergo dicit Augustinus de doctrina christiana li .ij. Latinae linguae homines et duabus alijs habent opus, ad diuinarum scrip- dis. turarum cognitionem, graeca et hebraea. IO. Verba eius expende et causas dictorum considera. In primis non dicit ad rerum diuinarum cognitionem linguis illis opus esse, sed scripturarum, alias sibijpsi esset contrarius qui libro superiori dicit. Homo fide, spe, et charitate, subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget scripturis, nisi ad alios instruendos. Vnde in illis arbitror esse completum. quod dictum est Siue lingue cessabunt, siue prophetie euacuabuntur, siue scientia destruetur. haec ille. Et si itaque scripturis vsi sint, qui diuina illis tradiderunt. tamen ipsi eas in suis primis linguis, nec nouerunt, nec intelligunt. cum tamen res diuinas non ignorent. Deinde expende dicti causam vt ad exemplaria inquit precedentia recurratur. si quam dubitationem attulerit latinorum interpretum infinita varietas, et infra non propter pauca vocabula, quae notare et interrogare facillimum est. sed propter diuersitates vt dictum est interpretum, illarum linguarum cognitio necessaria est Qui enim scripturas ex hebraea lingua in graecam verterunt numerari possunt. Latini autem interpretes nullo modo, vt enim cuique, primis fidei temporibus in manus venit graecus codex, et aliquantulum facultatis sibimet vtriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari. haec ille Vides hanc rationem modo cessare quod non multas latinas interpretationes habemus. Quod si ob Argumentum vnam nostram quae aut viciata, aut errans in quibusdam compe- a vicio libroriatur necessariae dicantur, vt interim detur hebraeos codices et graecos non esse viciatos. et hebraicum vel graecum scribendi vel pronunciandi morem, et caracterem ab annis mille quingentis non esse variatum Cum tamen latinitas mera tam breui variata sit, vt mere Ciceronianus egre Quintilianum // intelligat, et modus liberos Cij versibus scribendi, et distinguendi, cuius saepe meminit Hieronynunc a latinis non ita seruetur, detur tamen sic esse in illis,

mus

rum.

nihilominus inspectio primi exemplaris non continuo auferet linguae latinae dubium, aut errorem, quod etiam in primis illis equiuocatio, amphibologia, et alia vicia illis communia sunt cum latinis, In quibus eodem Augustino teste, plaerumque a sensu auctoris aberrat interpres, nisi sit doctissimus, Intellige tam de rerum quam signoContinuatio rum doctrina, et perpende quam rarus sit talis interpres, Igitur argumenti ex quod hunc locum concludens dicit Augustinus, ignota quae ex Augustino. alienis veniunt, aut quaerenda sunt ab earum linguarum hominibus, aut linguae eaedem si ocium est, et ingenium, ediscendae, aut plurium interpretum consulenda collatio est, Attende hanc disiunctionem, nam primo possimus scientes linguas interrogare, qui hoc tempore solito plures sunt, secundo linguas discere, tertio interpretationes conferre, et tandem ex istis non concludi theologo linguas simpliciter necessarias, nisi per argumentum a tota disiunctiua ad partem, Nam quod maius argumentum huius quaerimus quam ipsum Augustinum, qui cum hebraeam linguam nec sciret nec speraret, tamen in Genesim scripsit, et in psalmos nunquam facturus tam sapiens et sanctus, si linguam hebraeam tractatori simpliciter necesOrigenes se sariam esse putasset, Laudetur Origenes, qui vel senex discere tennex hebraeam tauerit, vel Hieronymus, qui etiam didicit, sed alij ne damnentur, linguam didiin quibus ingenium, pietas, exercitatio minora quae desunt, plaecit, licet. rumque recompensant, nam quis negauerit quin multa vtriusque Augustinus testamenti melius enarrauerit et penitius inspexerit Augustinus, non inferior quam alij multi polyglotti 1), haec senex dicebat, non a linguis polyglottis iuuenes abducens, sed ne hi qui eas non habent, aut commode multis. assequi nequeunt, rerum diuinarum desperent scientiam, Addebat senex, sibi videri quod legis euangelicae substantia nullius linguae apicibus includeretur, sic quod apices illos aut literas nesciens necessario legem nesciat, Mouebatur quod primi qui in corde euanSubstantia e- gelium acceperunt, in verbis nullius linguae receperunt, in concepuangelij non tibus naturaliter significantibus, qui sunt ijdem apud omnes, et est apicibus al- omni lingua pronunciari possunt, Praeterea quod euangelium preligata, aut lidicatum sit in omni lingua priusquam hebraicae 2) aut graece scriberetur, Addebat in euangelicis questionibus vltimam resolutionem [C] esse ad euangelium, // scriptum in tabulis cordis fidelium, et nostra quattuor euangelia ad eam regulam examinata fuisse, quando alijs, quae eodem titulo falso ferebantur, reiectis, recepta sunt, siue id factum sit publice, siue priuatim, siue simul, siue successiue, Mouebatur in primis quod nullus codex hebraeus, graecus, aut latinus

teris.

1) Erasmus: Augustinus legde dikwijls goed uit zonder, maar zou 't nog beter gedaan hebben met kennis der grondtalen. Apologia, II, num. 61, col. 95. 2) Voor hebraice.

sit, qui non sit obnoxius corruptioni, non tantum diluuij, conflagrationis, belli, aut vetustatis, sed etiam inscitiae, negligentiae, et maliciae, Secundo quod videret haereticos (vt de arrianis testatur Athanasius et de Pelagianis constat) ijsdem omnino codicibus vti cum catholicis 1), qui tamen legem euangelicam non habent, sed a sensu euangelico alieni sui capitis sensum sequuntur. Tertio sicut vltima resolutio in artibus humanis et scientijs est ad naturale lumen intellectus, in quo primus inuentor, vel eum sequuti principia artium viderunt, siue quia intellectus omnium rerum formulas in se habeat, primis formis diuinae mentis respondentes, vt Platoni placet, siue quia intellectus in hujusmodi artibus, est omnia facere et omnia pati, et hujusmodi lumen, quod in vno maius est, in altero minus adiutum, vel motum, aut quomodolibet aliter excitatum, ea quae sunt artis et scientiae intuetur, per hoc indicans et de artibus, et scientijs scriptis, et de rebus secundum artem factis, sic dicebat lumen, siue gratiam, aut quomodocunque vocetur id quo creatura rationalis, diuinae naturae participium accipit, vt homo sit filius per adoptionem, heres et ciuis supernae ciuitatis, continere virtualiter ipsam veritatem euangelicam, in quibusdam clarius, in alijs obscurius, in quibusdam inuolute, in alijs explicite 2). ALBER. Erit igitur opus nouo miraculo, aut noua reuelatione, in soluendis questionibus de lege euangelica. IO. Senex dicebat id dictis non esse consequens, nam sicut creatura eodem opere dei esse accipit, Non est opus et perseuerat, iuxta illud, Pater meus vsque modo operatur et ego nono miracuoperor, Et dicunt speculatiui theologi, quod creatio et conseruatio eandem dicunt dependentiam 3), solo respectu differentem, de quo

1) Erasmus: »fateor pleraque non pendere à Linguis. Mihi satis est, quod Linguarum praesidio quaedam aperiuntur, quae fallebant antea". Apologia, II, num. 62, col. 95.

2) Erasmus: »>quemadmodum in disciplinis humanis amplectimur adminicula, quae lumen naturae provehant aut excitent: itidem hic quoque faciendum erat, neque enim veritas Euangelica sic adjuncta est gratiae, ut disciplinas, quibus ad hanc praeparatur animus, excludat. Alioqui quorsum attinebat, Theologum futurum tot annos in Aristotelica Philosophia desudare? Ut ne repetam interim quod ante dictum est, aliud esse, sic tenere veritatem Euangelicam, ut satis sit ad salutem: aliud in tractandis Litteris mysticis, cum auctoritate versari. Quanquam illud interea periculi video, ne dum hanc regulam inculcamus, quam ego tamen non improbo, quisque sibi gratiam eam arroget. At veteres orthodoxi, Scripturarum testimoniis potissimum agendum existimabant. Nam ubi tuto nitemur ista regula, cum Ambrosius et Augustinus, ne quid dicam de caeteris, hac adjuti gratia, si quisquam alius, interdum excidant à veritate Euangelica"? Apologia, II, num. 63, col. 95 seq.

3) Thomas Carinus meent, dat hier verschil van stijl valt op te merken. Terwijl in het voorafgaande eenig »rhetorisme" werd nagestreefd, valt de schrijver hier uit zijn rol en keert tot zijn eigen gebrekkige taal terug: »Quod genus est et illud, quod creatio et conseruatio, eandem dicunt dependentiam? Ac rursus (verderop :

lo.

Augustinus super Genesim Non sicut homo artifex opus facit, et recedit, ita deus mundum fecit et abijt, sed quod fecit ipse conseruat, vt aer inquit a sole non est factus lucidus, sed fit lucidus. Et sicut deus sine nouo miraculo assistit in ecclesiae visibilibus [Ciÿj] mysterijs // inuisibiliter operando, iuxta illud Ego vobiscum sum etc. et illud non te deseram. et exequitur vsque in mundi finem opus eterni sacerdotij. Ita illud esse diuinum, quod deus semel corpori suo quod est ecclesia dedit. continuat suam legem semper scribens, et scriptam conseruans, in suo mystico corpore, in quo alius exit, alius intrat et singulus quisque defectibilitatem habet. totum vero a spirituali vita, et sacrae legis vera intelligentia nunquam deseritur. Quemadmodum enim initio ipse deus hominem condidit, hominem deinceps hominis ministerio propagaturus. sic in principio ipse deus ecclesiam instruxit. postea homines hominum ministerio docturus Nam sicut non minus hominem creat deus. quod creature ministerio vtitur, ita non minus hominem docet, licet hominis ministerio vti dignetur vt licet homo riget, et plantet. tamen deus dat vitam et incrementum. Quod si defuerit homo, deus seipsum iterum docebit, nec deseret corpus suum, quod est ecclesia. tantum quisque dei donis vtatur, naturalibus, acquisitis, infusis, ad auctoris honorem, suam salutem, et aliorum edificatio nem, et discat homo quod per hominem potest, sibi non desit nec gratiae dei. Deus semper quod suum est faciet. Non sit schisma in corpore 1), nec pes aut manus putet se esse aurem, vel oculum. Ametur donum linguarum, sed preferatur interpretatio, vtrumque precedat prophetia, et sermo scientiae, quibus preponderent fides et spes. sed super omnia quae nunquam cessabit sit charitas. hanc dicebat sibi videri intentionem esse Pauli quando doni linguae immodicum affectum in corinthijs castigat, et reprimit ostendens inter cetera hoc munus spiritus posse ab interpretatione separari, atque sine ea ecclesiam dei non edificare. Vnde inferebat senex, quod linguarum noticia non sufficeret ad interpretandum in rebus diuinis maxime, de quibus illic agit Apostolus. Dicebat etiam ex his esse manifestum, quantum aberrent quidam, qui hanc finium christianismi pudendam angustiam neglectui linguarum tribuunt 2), facientes

C, fol. iiijv, hierboven), singulus quisque defectibilitatem habet. Ac mox (nl. vier regels verder), ecclesiam suam instruxit, pro docuit? Item condescendens (zie beneden, blz. 67), pro obsecundans aut accommodans sese". Annotationes, 1.1., D, fol. iij vo. 1) Erasmus: Dat de Kerk nooit beroofd zal zijn van de waarheid, is juist. Maar dit verschoont niet degenen, die opzettelijk onwetend willen blijven. Zij zijn het die een schisma uitlokken, niet de voorstanders der talen. Apologia, II, num. 64, col. 96.

2) Zinspeling op Mosellanus, Oratio, quat. C, fol. ij ro. Zie hierboven, blz. 15. Erasmus zegt: Of het verval van het Christendom aan de verwaarloozing der talen

« ÖncekiDevam »