Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nem, dogmata se scribere negant, Qui si eandem veniam alijs darent in verbis, quam ipsi in rebus requirunt, non ita in barbaros stomachum purgarent, His parum theologicum esse videtur quaerere, an peccatum priuatio sit, an positio, vtrum malum sit ens, an non ens, et Dionysius parum theologus videtur, qui diuinum boni nomen celebrans, ipsum malum a toto entium catalogo excludit, Dicunt Apostolos ista nescisse, aut vt maxime sciuerint non docuisse, nec aduertunt, quod dum apostoli deum celebrant omnis boni, nullius autem mali autorem, necessario consequi vt malum priuationem dicant esse non positionem, et quum predicant omnia ex deo esse, ipsumque visibilium et inuisibilium creatorem, peccatum vero aut malum ex ipso non esse, consequens esse, malum non esse ens, neque naturam, neque substantiam. AL. Vtraque sophistarum turba vtramque vere reprobat ac reijcit, cum neutra veritatem teneat, quod mirum videtur. IO. Nonne aliquando a dialecticis audisti nonnunquam duas contrarias esse simul falsas, et in philosophia morali duo vicia contraria de medio, ceu regione vacua contendere, licet vtrumque medij expers sit, eo quod vtrumque magis conetur alterum a medio excludere, quam in eo sese statuere. AL. Memini. IO. Propterea vt in principio dictum fuit, veritatis amatori sufficit ipsam veritatem sequi, ac firmis rationibus eam stabilire, nam oportet vnumquemque amplius eniti, qualiter ipse medium teneat, quam quomodo alterum in medio non esse demonstret. AL. Capio. IO. Senex dicebat ipsam theologiam neque dialecticam, neque gram || [E] maticam, neque rhetoricam, neque partem aliquam esse humanitus inuentae philosophiae, sed scientijs omnibus vti vt ancillis, et instrumentis, quae non tam illi necessaria sunt, quam ipsa istis est, quae quidem etiam ipsa per seipsam quiddam grammaticae, dialecticae, rhetoricae proprium ac peculiare possidet, quod nulli arti mere humanae acceptum fert, et de dialectica nominatim dicit Robertus Holkot, et alij quidam non comtemnendi theologi speculatiui, Quemadmodum enim metaphysica secundum philosophos gentiles (et ita res habet) omnium scientiarum humanitus inuentarum prima et liberrima est, quae alijs scientijs non eget, quin potius contra par ticulares scientiae, ab ea sua petunt principia, et in eam suos fines dirigunt, sic et multo amplius sentiendum de sacratissima Theologia, quod ab huiusmodi artibus non pendet, sed potius eius augustae celsitudini sese omnis ars et scientia substernit, atque vt charitas nulla moralium virtutum est, neque eis quicquam debet aut acceptum fert, sed contra illa istas format, mouet, viuificat, perficit, in seipsa virtute continens, quicquid perfectionis morales habent, vlterius peculiare et proprium aliquid possidet, quo virtutes omnes naturales moralesque praecellit, ita sacra Theologia omnium artium

apex, caput et summitas est, ea e sacrae scripturae purissimis et limpidissimis fontibus hauritur, ab his quibus datum est. ALBER.

bus

iunioribus

Cur igitur a principio sacrae Theologiae discipulum et tyronem ad Cur perlegenipsos viuificae scripturae fontes non ducunt? sed proponunt nobis, di scolastici a iuxta Gersonem, illos duos Bonauenturae libellos, nunquam satis theologis. laudatos, Breuiloquium inquam, et Itinerarium mentis in deum, ad haec Ioannis Damasceni Isagogem, Petri Lombardi sententias, praeter haec scolasticorum ac speculatiuorum theologorum problemata, ambigue plaerumque in vtramque partem disputata, in quiparum refert vnum aliquid an contrarium dicatur. IO. Recte mones Dicebat idipsum a maioribus nostris prudenti constitutum consilio, nam legitimo ordine a prius notis in disciplinis inchoandum est, Iuuenum autem animus, speculatiuorum prius est capax quam agendorum, et vt Aristoteli placet, puer dialecticam et mathematicam capit, non autem naturalem aut moralem philosophiam, quod istae experientia opus habent, quam puer non habet, illae eam non desy derant, // quod sint abstractae, Si ergo puer aut adolescens [E vir] veram agendorum humanorum rationem non capit, quanto minus diuinorum, de amandis, credendis, sperandis, agendis, Ediscat adolescens dogmata euangelij, textum memoriter teneat, tanquam postea sed non praesumat exponere vel transferre, credat non disceptet, in hujusmodi ne sit obnoxius prouerbio ceu qui a dolio artem figuli incipit, ne tandem gemat perditum tempus, quando nec ista capiet, et illa quae erant illi aetati conuenientia, frustra alieniori aetate requiret Secundo iuuenilem aetatem comitatur immo

vsurus,

dicus

vitae

quidam gloriae appetitus, etiam in optimis ingenijs, quem prorsus extrudere non est possibile, neque ad veram euangelij gloriam dirigere, quod ob aetatem eam regulariter nondum capiat, aut concipiat, quid ageret maiorum nostrorum prudentia, Gymnasia et liberales exercitationes instituit, in quibus quidem optimae artes docerentur, sed prius iuuenes exerceri decreuit, interim dum textum ediscunt, et credunt potius quam intelligunt, in problematis generalibus, ambiguis, captui aetatis accommodis, de quibus sine grandi incommodo, vtrinque disputari, et iudicari possit, vt haec ingenium acuant, ac vegetent, etiam si quid admisceatur gloriae, contentionis, aut etiam pertinacie quandoque, ne retrahant pedem, Siquidem id commodi interim referent, quod spurcum amorem fallent, teneris versibus molles amores non ludent, ex meritriculae cuiuspiam nutu ac renutu nequaquam pendebunt, qui morbus id aetatis fere detinet adolescentes ociosos, aut sensui blandientia studia sequentes, Dicebat quoque ex eadem prudentia morem laudatum in scolis obtinuisse, non Theologiae modo, sed Iuris et Medicinae (quae totae actiuae sunt) vt iuuenes exercitij gratia problemata gene

ralia magis quam specialia, speculatiua potius quam actiua disputent, Hoc Plato volebat, quando adolescentibus dialecticam tradi vetabat, non eam opinor, quae de nomine, verbo, oratione, argumentatione, in genere agit, sed topicam, quae (si Boetio creditur) a rhetorica eo solo differt, quod haec cum circumstantijs, et personis locos tractat, illa sine circumstantijs et personis, Ne scilicet adolescentes quoduis probare vel improbare consuescant, eius generis est quod idem, coram iuuenibus de praecipuis ciuitatis [Evi] legibus disseri nolebat, ne derogaretur // opinionibus, dogmatibus, et legibus, quae apud eos oportet esse firma et indubitata, AddeAbusus tol- bat quod si is exercitij modus aliquos admisit abusus, id quod lendi, non res negandum non est, quoad fieri potest tollantur 1), et maneat ipsa ipsa. exercitatio vtilis, sicque superflua aut noxia resecentur, vt non res ipsa pereat, sicubi riuuli a fontibus nimium recesserunt repurgentur, non a fontibus praecidantur, Sed ipsi sophistae penitus contraria sectantur, Nam cum nullis libentius quam cum iuuenibus et imperitis agunt, hos a bonis viris alienant, spe falsa eruditionis, ipsos enim procliue est fallere, nam teste Hieronymo, nihil est facilius quam vilem plaebeculam rotundato fallere sermone, quae quicquid non intelligit, plus miratur, Haec sunt Alberte quae senis preceptoris memini, Si theologia placet cum me his negotijs extricauero vna pergemus vt ex eo eadem et alia multo commodius accipias. AL. Vtinam quam citissime contingat. IO. Antea literis percunctabor an superstes sit, nec ne, ne tantum itineris frustra suscipiamus. AL. Ne time ad minus aliquem eius auditorem, aut alterius in tam celebri Gymnasio offendemus, nec poenitebit incepti, Domino Christo vota nostra dirigente 2).

SECVNDI LIBRI FINIS.

Impressum Antuerpiae per me Michaelem Hillenium
Hoochstratanum. Anno domini. M.D.XIX.
In intersignio RAPI.

1) Erasmus neemt hiervan dankbaar akte. Hij beklaagt zich slechts, dat men tegen degenen, die op verbetering aandringen, zulk een misbaar maakt. Apologia, II, num. 122, col. 106.

2) Thomas Carinus aan het einde zijner Annotationes, 1.1., D, fol. iij vo: »Tales libros scribunt qui veram didicerunt dialecticam, sic ratiocinantur subtiles et speculatiui Theologi. Quis non contemnat poetas oratores, ac veteres Theologos omnes, cum liceat hujusmodi dialogis oblectare animum? Et hij sunt qui se faciunt censores alienorum operum, hi se putant esse idoneos, vt ipsorum iudicio Christiani simus aut non simus. Sed vale lector, iam totus frigeo, ex huius libri lectione, qui quamuis superat glaciem".

Jacobi Latomi theologiae profesSoris, De Primatu Romani

Pontificis, aduersus

Lutherum.

« ÖncekiDevam »