Sayfadaki görseller
PDF
ePub

DE MONARCHIA

[blocks in formation]

2. Quis sit finis universalis civilitatis humani generis ?

3. Est actuare totam potentiam intellectus possibilis ad speculandum et ad operandum.

4. Genus humanum, ut ad hunc finem perveniat, indigere pace universali.

5. Quando plura ordinantur ad unum, oportere unum eorum regere, alia vero regi.

6. Ordinem, qui reperitur in partibus humanae multitudinis, reperiri debere in totalitate.

7. Sicut universitas humana ad Deum, ita regna et gentes ad Monarcham respondere debere.

8. Homines ad imaginem Dei facti sunt; Deus vero unus est.

9. Homines, qui filii sunt coeli, vestigia coeli imitari decere.

10. Ut cuncta litigia dirimantur, summo iudice opus esse.

11. Mundum, quum iustitia in eo sit potissima, optime dispositum esse.

12. Humanum genus, potissime liberum, optime se habere.

13. Optime ad regendum dispositum alios optime disponere posse.

14. Quod fieri potest per unum, melius per unum fieri quam per plures.

15. In omni genere optimum esse quod est maxime unum.

16. Christum in plenitudine temporis sub Augusto Monarcha nasci voluisse.

LIBER SECUNDUS.

UTRUM ROMANUS POPULUS DE IURE SIBI ADSCIVERIT IMPERII DIGNITATEM.

1. Prooemium.

2. Id quod Deus in societate hominum vult, pro iure habendum esse.

3. Populum Romanum, tamquam nobilissimum, omnibus aliis praeferri convenire. 4. Romanum Imperium, quia miraculorum suffragio adiutum, a Deo volitum esse.

САР.

5. Populum Romanum, subiciendo sibi Orbem, bonum Reipublicae, et ideo finem iuris, intendisse.

6.

Quemcumque, qui finem iuris intendit, cum iure gradi.

7. Romanum populum a natura ad imperandum ordinatum fuisse.

8.

Romano populo Imperium competere, iudicio Dei ostensum esse.

9. Romanum populum cunctis athletizantibus pro Imperio praevaluisse.

10. Quod per duellum adquiritur, de iure adquiri.

11. Duella populi Romani.

12. Christum nascendo iustam esse auctoritatem Imperii Romani persuasisse.

13. Christum moriendo iurisdictionem Romani Imperii supra totum humanum genus confirmasse.

[blocks in formation]

DE MONARCHIA

La numerazione dei capitoli è quella del Witte; ma quella delle edizioni del Fraticelli e d'altri editori è indicata con questi segni (...).

LIBER PRIMUS.

DE NECESSITATE MONARCHIAE.

I. OMNIUM hominum in quos amorem veritatis natura superior impressit, hoc maxime interesse videtur, ut quemadmodum de labore antiquorum ditati 5 sunt, ita et ipsi posteris prolaborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur. Longe namque ab officio se esse non dubitet, qui publicis documentis imbutus, ad Rempublicam aliquid adferre Io non curat; non enim est 'lignum, quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo,' sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans, et nunquam ingurgitata refundens. Hoc igitur saepe me15 cum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publicae utilitati non modo turgescere, quinimo fructificare desidero, et intentatas ab aliis ostendere veritates. Nam quem fructum 20 ferat ille, qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotele felicitatem ostensam, reostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam, resumeret defensandam? Nullum 25 quippe; sed fastidium potius illa superfluitas taediosa praestaret.

Quumque inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchiae notitia utilissima sit, et maxime latens, et prop30 ter non se habere immediate ad lucrum

ab omnibus intentata; in proposito est, hanc de suis enucleare latibulis, tum ut

utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. Arduum quippe opus 35 et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius, qui dat omnibus affluenter, et non improperat.?

II. Primum igitur videndum, quid est quod temporalis Monarchia dicitur, typo ut dicam, et secundum intentionem. Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt Imperium, unicus Principatus, et super 5 omnes in tempore, vel in iis et super iis quae tempore mensurantur. Maxime autem de hac tria dubitata quaeruntur, Primo namque dubitatur et quaeritur, an ad bene esse. mundi.necessaria sit. Se- 10 cundo, an Romanus populus de iure Monarchiae officium sibi adsciverit. Et tertio, an auctoritas Monarchiae dependeat a Deo immediate, vel ab alio Dei ministro seu vicario..

15

Verum quia omnis veritas, quae non est principium, ex veritate alicuius principii fit manifesta; necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analytice recurratur, pro certitu- 20 dine omnium propositionum quae inferius adsumuntur. Et quia praesens tractatus est inquisitio quaedam, ante omnia de principio scrutandum esse videtur, in cuius virtute inferiora consis- 25 tant. (III.) Est ergo sciendum, quod quaedam sunt, quae nostrae potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non, velut mathematica, physica, et divina. Quaedam 30 vero sunt, quae nostrae potestati subia

centia, non solum speculari, sed etiam operari possumus, et in iis non operatio propter speculationem, sed propter opera35 tionem illa adsumitur, quoniam in talibus operatio est finis. Quum ergo materia praesens politica sit, imo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostrae potestati subiaceat; 40 manifestum est, quod materia praesens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. Rursus, quum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis (movet enim primo 45 agentem), consequens est, ut omnis ratio eorum quae sunt ad finem, ab ipso fine sumatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum construendam, et alia propter navim. Illud igitur, si

essentiae operatio. Unde est, quod non operatio propria propter essentiam, sed haec propter illam habet ut sit.

Est ergo aliqua propria operatio hu- 30 manae universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta multitudine ordinatur, ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum 35 particulare pertingere potest. Quae autem sit illa, manifestum fiet, si ultimum de potentia totius humanitatis appareat. Dico ergo, quod nulla vis, a pluribus specie diversis participata, ultimum est 40 de potentia alicuius illorum. Quia quum illud quod est ultimum tale, sit constitutivum speciei, sequeretur quod una essentia pluribus speciebus esset specifi

50 quid est, quod est finis universalis civili-cata, quod est impossibile. Non est ergo 45 tatis humani generis, erit hic principium, per quod omnia quae inferius probanda sunt, erunt manifesta sufficienter. Esse autem finem huius civilitatis et illius, et 55 non esse unum omnium finem, arbitrari stultum est.

III. (IV.) Nunc autem videndum est, quid sit finis totius humanae civilitatis, quo viso, plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Philosophum ad Nico5 machum. Et ad evidentiam eius quod quaeritur, advertendum, quod quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab 10 utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem ; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam communitatem, alius ad quem viciniam, 15 et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique ultimus ad quem universaliter genus humanum Deus aeternus arte sua, quae natura est, in esse producit. Et hoc quaeritur hic tanquam 20 principium inquisitionis directivum.

Propter quod sciendum est primo, quod Deus et natura nil otiosum facit; sed quidquid prodit in esse, est ad aliquam operationem. Non enim essentia ulla 25 creata ultimus finis est in intentione

creantis, in quantum creans, sed propria

vis ultima in homine, ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc etiam reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic 50 etiam in plantis; nec esse apprehensivum, quia sic et participatur a brutis; sed esse apprehensivum per intellectum possibilem, quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra. Nam 55 etsi aliae sunt essentiae intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis ut hominis, quia essentiae tales species quaedam sunt intellectuales, et non aliud, et earum esse nil est aliud 60 quam intelligere, quod est sine interpolatione; aliter sempiternae non essent. Patet igitur, quod ultimum de potentia ipsius humanitatis, est potentia sive virtus intellectiva.

65

Et quia potentia ista per unum hominem, seu per aliquam particularium communitatum superius distinctarum, tota simul in actum reduci non potest; necesse est multitudinem esse in humano genere, 70 per quam quidem tota potentia haec actuetur. Sicut necesse est multitudinem rerum generabilium, ut potentia tota materiae primae semper sub actu sit; aliter esset dare potentiam separatam, 75 quod est impossibile. Et huic sententiae concordat Averrois, in Commento super

iis quae de Anima. Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum 80 est ad formas universales, sive species, sed etiam per quandam extensionem ad particulares. Unde solet dici, quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque 85 facere. Quod dico propter agibilia, quae politica prudentia regulantur, et propter factibilia, quae regulantur arte; quae omnia speculationi ancillantur tanquam optimo, ad quod humanum genus prima 90 bonitas in esse produxit. Ex quo iam innotescit illud Politicae : intellectu scilicet vigentes aliis naturaliter principari.

IV. (V.) Satis igitur declaratum est, quod proprium opus humani generis totaliter accepti, est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius 5 ad speculandum, et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem. Et quia quemadmodum est in parte, sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo Io prudentia et sapientia ipse perficitur; patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est (iuxta illud: 'Minuisti eum paulo minus ab 15 angelis'), liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum est, quod pax universalis est optimum eorum, quae ad nostram beatitudinem ordinantur. Hinc est, quod pastoribus de sursum sonuit, 20 non divitiae, non voluptates, non honores,

non longitudo vitae, non sanitas, non robur, non pulchritudo; sed pax. Inquit enim coelestis militia: 'Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus 25 bonae voluntatis.' Hinc etiam 'Pax vobis,' Salus hominum salutabat. Decebat enim summum Salvatorem, summam salutationem exprimere. Quem quidem morem servare voluerunt Discipuli eius, 30 ct Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest.

(VI.) Ex iis ergo quae declarata sunt, patet per quod melius, imo per quod optime genus humanum pertingit ad opus 35 proprium. Et per consequens visum est propinquissimum medium, per quod itur

in illud, ad quod velut in ultimum finem omnia nostra opera ordinantur, quod est pax universalis, quae pro principio rationum subsequentium supponatur; quod 40 erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum praefixum, in quod quidquid probandum est, resolvatur, tanquam in manifestissimam veritatem.

V. (VII.) Resumentes igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur, et dubitata quaeruntur circa Monarchiam temporalem, quae communiori vocabulo nuncupatur Imperium, et de iis, ut prae- 5 dictum est, propositum est sub adsignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem. Prima itaque quaestio sit: Utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc 10 equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest; quorum primum ab auctoritate Philosophi adsumatur de suis Politicis.

Adserit enim ibi venera- 15

bilis eius auctoritas, quod quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari seu regi. Quod quidem non solum gloriosum nomen auctoris facit esse 20 credendum, sed ratio inductiva.

Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus; quia, quum omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est 25 regulatrix et rectrix omnium aliarum, aliter ad felicitatem pervenire non potest. Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere praeparare, unum oportet esse qui regulet et 30 regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locum tenentem, iuxta dicentem Philosophum: 'Omnis domus regitur a senissimo.' Et huius, ut ait Homerus, est regulare omnes, et leges imponere 35 aliis. Propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: Parem habeas in domo.' Si consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse 40 aliorum regulatorem, vel datum ab alio, vel ex ipsis praeeminentem, consentientibus aliis; aliter ad illam mutuam

« ÖncekiDevam »