Sayfadaki görseller
PDF
ePub

differrent in distantia terminorum ; sicut ; manifestum esse potest etiam mulieribus. 70 Et sic patet de tertio proposito in ordine dicendorum.

§ XX. Restat nunc videre de causa finali et efficiente huius elevationis terrae, quae demonstrata est sufficienter; et hic est ordo artificialis; nam quaestio an est 5 debet praecedere quaestionem propter quid est. Et de causa finali sufficiant quae dicta sunt in praemediata distinctione. Propter causam vero efficientem investigandam, praenotandum est, quod 10 tractatus praesens non est extra materiam naturalem, quia inter ens mobile, scilicet aquam et terram, quae sunt corpora naturalia; et propter haec quaerenda est certitudo secundum materiam naturalem, 15 quae est hic materia subiecta; nam circa unumquodque genus in tantum certitudo quaerenda est, in quantum natura rei recipit, ut patet ex primo Ethicorum. Quum igitur innata sit nobis via in20 vestigandae veritatis circa naturalia ex notioribus nobis, naturae vero minus notis, in certiora naturae et notiora, ut patet ex primo Physicorum; et notiores sint nobis in talibus effectus quam causae 25 (quia per ipsos ducimur in cognitionem causarum, ut patet; quia eclipsis solis duxit in cognitionem interpositionis lunae; unde propter admirari coepere philosophari), viam inquisitionis in na30 turalibus oportet esse ab effectibus ad causas; quae quidem via, licet habeat certitudinem sufficientem, non tamen habet tantam, quantam habet via inquisitionis in mathematicis, quae est a 35 causis, sive a superioribus, ad effectus, sive ad inferiora; et ideo quaerenda est illa certitudo, quae sic demonstrando haberi potest. Dico igitur, quod causa huius elevationis efficiens non potest esse 40 terra ipsa ; quia quum elevari sit quoddam ferri sursum; et ferri sursum sit contra naturam terrae; et nihil, per se loquendo, possit esse causa eius quod est contra suam naturam; relinquitur, quod terra 45 huius elevationis efficiens causa esse non possit. Et similiter etiam neque aqua

esse potest; quia quum aqua sit corpus homogeneum, in qualibet sui parte, per se loquendo, uniformiter oportet esse virtutem; et sic non esset ratio quia 50 magis elevasset hic quam alibi. Haec eadem ratio removet ab hac causalitate aerem et ignem ; et quum non restet ulterius nisi coelum, reducendus est hic effectus in ipsum, tanquam in causam 55 propriam. Sed quum sint plures coeli, adhuc restat inquirere in quod, tanquam in propriam causam, habeat reduci. Non in coelum lunae; quia quum organum suae virtutis sive influentiae sit ipsa 60 luna; et ipsa tantum declinet per zodiacum ab aequinoctiali versus polum antarcticum, quantum versus arcticum, ita elevasset ultra aequinoctialem, sicut citra; quod non est factum. Nec valet dicere 65 quod illa declinatio non potuit esse propter magis appropinquare terrae per excentricitatem; quia si haec virtus elevandi fuisset in luna (quum agentia propinquiora virtuosius operentur), magis 70 elevasset ibi quam hic.

§ XXI. Haec eadem ratio removet ab huiusmodi causalitate omnes orbes planetarum; et quum primum mobile, scilicet sphaera nona, sit uniforme per totum, et per consequens uniformiter per totum 5 virtuatum, non est ratio quare magis ab ista parte quam ab alia elevasset. Quum igitur non sint plura corpora mobilia, praeter coelum stellatum, quod est octava sphaera, necesse est hunc effectum in 10 ipsum reduci. Ad cuius evidentiam sciendum, quod licet coelum stellatum habeat unitatem in substantia, habet tamen multiplicitatem in virtute; propter quod oportuit habere diversitatem illam 15 in partibus quam videmus, ut per organa diversa virtutes diversas influeret; et qui haec non advertit, extra limitem philosophiae se esse cognoscat. Videmus in eo differentiam in magnitudine stellarum 20 et in luce, in figuris et imaginibus constellationum; quae quidem differentiae frustra esse non possunt, ut manifestissimum esse debet omnibus in philosophia nutritis. Unde alia est virtus huius 25

stellae et illius, et alia huius constellationis et illius; et alia virtus stellarum quae sunt citra aequinoctialem, et alia earum quae sunt ultra. Unde quum vultus 30 inferiores sint similes vultibus superioribus (ut Ptolemaeus dicit), consequens est, quod quum iste effectus non possit reduci nisi in coelum stellatum, ut visum est, quod similitudo virtualis agentis consistat 35 in illa regione coeli quae operit hanc terram detectam. Et quum ista terra detecta extendatur a linea aequinoctiali usque ad lineam quam describit polus zodiaci circa polum mundi, ut superius 40 dictum est; manifestum est, quod virtus elevans est illis stellis quae sunt in regione coeli istis duobus circulis contenta, sive elevet per modum attractionis, ut magnes attrahit ferrum,sive per modum pulsionis, 45 generando vapores pellentes, ut in particularibus montuositatibus. Sed nunc quaeritur: Quum illa regio coeli circulariter feratur, quare illa elevatio non fuit circularis; et respondeo quod ideo 50 non fuit circularis, quia materia non sufficiebat ad tantam elevationem. Sed tunc arguetur magis, et quaeritur : Quare potius elevatio hemisphaerialis fuit ab ista parte quam ab alia; et ad hoc est 55 dicendum, sicut dicit Philosophus in secundo de Coelo, quum quaerit quare coelum movetur ab oriente in occidentem et non e converso; ibi enim dicit, quod consimiles quaestiones vel a multa stultitia 60 vel a multa praesumptione procedunt, propterea quod sunt supra intellectum nostrum. Et ideo dicendum ad hanc quaestionem, quod ille dispensator Deus gloriosus, qui dispensavit de situ po65 lorum, de situ centri mundi, de distantia ultimae circumferentiae universi a centro eius, et de aliis consimilibus, haec fecit tamquam melius sicut et illa. Unde quum dixit: 'Congregentur aquae in locum 70 unum, et appareat arida,' simul et virtuatum est coelum ad agendum, et terra potentiata ad patiendum.

§ XXII. Desinant ergo, desinant homines quaerere quae supra eos sunt, et quaerant usque quo possunt, ut trahant

se ad immortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant. Audiant amicum 5

Iob dicentem: 'Numquid vestigia Dei comprehendes, et Omnipotentem usque ad perfectionem reperies?' Audiant Psalmistam dicentem: 'Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad 10 eam.' Audiant Isaiam dicentem: 'Quam distant coeli a terra, tantum distant viae meae a viis vestris.' Loquebatur equidem in persona Dei ad hominem. Audiant vocem Apostoli ad Romanos: 'O altitudo 15 divitiarum scientiae et sapientiae Dei quam incomprehensibilia iudicia eius, et investigabiles viae eius!' Et denique audiant propriam Creatoris vocem dicentis: Quo ego vado, vos non potestis 20 venire.' Et haec sufficiant ad inquisitionem intentae veritatis.

est 15

§ XXIII. His visis, facile est solvere ad argumenta quae superius contra fiebant; quod quidem quinto proponebatur faciendum. Quum igitur dicebatur: Duarum circumferentiarum inaequaliter a se dis- 5 tantium impossibile est idem esse centrum; dico quod verum est, si circumferentiae sunt regulares sine gibbo vel gibbis. Et quum dicitur in minori quod circumferentia aquae et circumferentia terrae 10 sunt huiusmodi, dico quod non est verum, nisi per gibbum qui est in terra; et ideo ratio non procedit. Ad secundum, quum dicebatur: Nobiliori corpori debetur nobilior locus, dico quod verum secundum propriam naturam; et concedo minorem; sed quum concluditur quod ideo aqua debet esse in altiori loco, dico quod verum est secundum propriam naturam utriusque corporis; sed per superemi- 20 nentem causam (ut superius dictum est) accidit in hac parte terram esse superiorem ; et sic ratio deficiebat in prima propositione. Ad tertium, quum dicitur: Omnis opinio quae contradicit sensui est 25 mala opinio, dico quod ista ratio procedit ex falsa imaginatione. Imaginantur enim nautae, quod ideo non videant terram in pelago existentes de navi, quia mare sit altius quam ipsa terra; sed hoc non est; 30 immo esset contrarium, magis enim

viderent. Sed est hoc quia frangitur radius rectus rei visibilis inter rem et oculum, a convexo aquae; nam quum 35 aquam formam rotundam habere oporteat ubique circa centrum, necesse est in aliqua distantia ipsam efficere obstantiam alicuius convexi. Ad quartum, quum arguebatur: Si terra non esset inferior 40 etc.; dico quod illa ratio fundatur in falso; et ideo nihil est. Credunt enim vulgares et physicorum documentorum ignari, quod aqua ascendat ad cacumina montium, et etiam ad locum fontium in 45 forma aquae; sed istud est valde puerile, nam aquae generantur ibi (ut per Philosophum patet in Meteoris suis), ascendente materia in forma vaporis. Ad quintum, quum dicitur quod aqua est 50 corpus imitabile orbis lunae, et per hoc concluditur quod debeat esse excentrica, quum orbis lunae sit excentricus; dico quod ista ratio non habet necessitatem; quia licet unum adimitetur aliud in uno, 55 non propter hoc est necesse quod imitetur in omnibus. Videmus ignem imitari circulationem coeli, et tamen non imitatur ipsum in non moveri recte, nec in non

habere contrarium suae qualitati; et ideo ratio non procedit. Et sic ad argumenta. 60 Sic igitur determinatur determinatio et tractatus de forma et situ duorum elementorum, ut superius propositum fuit.

§ XXIV. Determinata est haec philosophia dominante invicto Domino, domino Kane Grandi de Scala pro Imperio sacrosancto Romano, per me Dantem Alagherium, philosophorum minimum, in 5 inclyta urbe Verona, in sacello Helenae gloriosae, coram universo clero Veronensi, praeter quosdam qui, nimia caritate ardentes, aliorum rogamina non admittunt, et per humilitatis virtutem Spiritus 10 Sancti pauperes, ne aliorum excellentiam probare videantur, sermonibus eorum interesse refugiunt. Et hoc factum est in anno a nativitate Domini nostri Iesu Christi millesimo trecentesimo vigesimo, 15 in die Solis, quem praefatus noster Salvator per gloriosam suam nativitatem, ac per admirabilem suam resurrectionem nobis innuit venerandum; qui quidem dies fuit septimus a Ianuariis idibus, et 20 decimus tertius ante kalendas Februarias.

INDICE

DEI NOMI PROPRI E DELLE COSE NOTABILI CONTENUTE

NELLE OPERE DI DANTE

COMPILATO DA

PAGET TOYNBEE, M.A., D.LITT.

F f

« ÖncekiDevam »