Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

ANCONITANA

POLLICITATIONIS CONDITIONATAE

Die 27 Martii 1886.

Sess. 24 cap. 12 de Reform.

COMPENDIUM FACTI. In Cathedrali Anconitana, praeter 12 praebendas canonicales, adsunt tres dignitates; quae tamen ex antiqua ipsarum constitutione extra capitulares sunt et tantummodo diebus festis chori servitio vacant. Ex lege civili tres dignitates suis bonis despoliatae fuerunt; Canonicatus vero indemnes permanserunt. Hodiernus Archidiaconus, cupiens consulere perpetuitati dignitatis suae, summam 12000 libellarum ad hunc effectum, ut scilicet dos eiusdem iterum constitueretur, capitulo tribuere constituit hisce, praeter alias, sub conditionibus: ut dignitas archidiaconatus semper conferatur uni ex duodecim canonicis capituli; ut canonicus, hac dignitate auctus, privilegiis et honoribus eiusdem dignitatis propriis frueretur, dum tamen subiiceretur omnibus oneribus, propriis praebendae canonicalis.

Verumtamen haud arrisit canonicis archidiaconalem dignitatem uni ex canonicatibus unitam iri; et ideo orabant oblatorem, ut praefatam summam vellet potius erogare pro reconstituendo patrimonio archidiaconalis dignitatis, in pristino tamen suo statu manentis: quod si ipse faceret, spondebant censum annuum 200 libellarum, de quo libere disponere poterant, in augmentum dotis se libenter adiuncturos fore: quod si e contra Archidiaconus insisteret in exigenda unione archidiaconatus ad canonicatum, tunc se potius paratos esse edixerunt ad nuncium donationi mittendum.

Disceptatio Synoptica.

OBLATIO EXCIPIENDA VIDETUR. Iamvero favore archidiaconi observari potest ipsum oblatione sua quasi novum beneficii fundatorem existere. Siquidem qui dotem praestat beneficio, eiusdem fundator efficitur, ad mentem cap. Nemo 9 de consecrat. dist. 11, cap. Filiis 31 cap. 16 quaest. 7, et Conc. Trid. sess. 14 de reform. cap. 12 et sess. 21 cap. 7; et super ipsum patronatum acquirit, Ferraris V. luspatr. art. 1 n. 20. In eadem autem consideratione habentur sive ille qui de novo atque ab initio beneficium vel ecclesiam dotet, sive ille qui subsequenter, postquam scilicet dos primitus assignata perierit, huic ecclesiae vel beneficio succurrat. Imo hoc casu primitivus patronus si extitisset, isque deperditam dotem restituere recusavisset, ipse ius suum amitteret, illudque. acquireret recens beneficii restitutor; Fagnanus in cap. Quoniam 3 De iurepatr. n. 59, Reiffenstuel lib. 3 Decret. tit. 38 n. 9, ac passim. Quapropter non est dubium quod oblator in themate tamquam archidiaconalis dignitatis restitutor seu novus fundator sit habendus, talis imo, ut super eam iuspatronatum acquirere valeat.

Quoad conditiones per fundatorem apponendas d'Annibale tom. 3 pag. 22 §. 22 Summ. theol. mor. habet:

qui dotem praestat, fundator, potest quas velit beneficio conditiones apponere, etiam iure communi contrarias, dummodo 1. licitae sint, nec naturae beneficiorum repugnantes, et 2. de consensu Ordinarii, et 3. in limine fundationis apponantur. Quae quidem sententia innixa capp. Significatum 11 De praeb., Praeterea 63 de iurepatr. et Quanto 16 De cens., omnibus DD. pacifice arridet.

At vero quod archidiaconalis dignitas canonicatui uniatur et fiat de gremio capituli, res est quae profecto in se non repugnat, quinimo neque a communi iure videtur reprobata. Stat enim factum quod pluribus in locis dignitates sint de gremio capituli; idque non obscure innuit atque ap

probat Conc. Trident. in sess. 24 cap. 12 de reform., itemque in cap. 3 sess. 21 collato cum cap. 3 sess. 22; et tenent communiter DD., qui quidem in hac distinctione dignitatum, quarum aliae sint de gremio et proventus suos ex mensa capitulari percipiant, aliae vero extracapitulares, viam ac modum inveniunt, quo possint duo praedicta capita Conc. Tridentini, nempe sess. 21 et sess. 22, inter se conciliari in ordine ad diversam punctaturarum seu fallentiarum assignationem; Benedictus XIV Inst. eccles. 107. n. 41.

Neque urgeri plurimum potest dissensus sive Ordinarii sive capituli interesse habentis. Etenim quamvis in erectione beneficiorum consensus omnium interesse habentium sit exquirendus, hoc tamen fit tantummodo, ne ipsa erectio in aliorum vergat iacturam, Rota Decis. 7 n. 44 pag. 15 recent. Haec autem iactura, in themate, ex proposita archidiaconatus instauratione non videtur enasci.

Si autem dissensus iustae legitimaeque causae non sit innixus, docet Ceccoperius Lucubr. canon. lib. 4 n. 151 et Pitonius Discept. eccles. 99, n. 7, posse ad erectionem beneficii procedi, ipsis interesse habentibus invitis. Et iure quidem; quia, ad tradita per Monacellium For. eccles. p. 1 tit. 2 form. 4 tit. 15 et Rotam in Cracovien. Canon. 15 Ianuarii 1725 §. Hinc coram Calcagnino, ut oppositio et dissensus interesse habentium attendatur, debet esse rationabilis seu fundatus in aliqua iusta et gravi causa.

Porro canonici, et cum ipsis Episcopus, ut sui dissensus iustitiam tueantur, appellant ad nonnullas difficultates quae haberentur si archidiaconus canonicus fieret, videlicet ad necessitatem immutandi modum servitii, in quo etiam aliquid ulterioris gravaminis posset singulis derivare; appellant ulterius ad inconveniens, quod nempe archidiaconus inferior fiat Priori, qui est simplex canonicus quolibet trimestri eligendus, quique tamen est caput capituli; appellant demum ad sua antiqua statuta quae decernunt, dignitates esse extra capitulum.

Archidiaconus oblator putavit non modo propositionem suam non esse damnosam ac reiiciendam, sed sustinuit perutilem prorsus capitulo futuram plura ob capita. Quae quum ita sint, haud dici potest, sua utilitate carere propositam archidiaconatus instaurationem; ideoque vel minus pendenda veniret oppositio capituli.

Relate vero ad id quod canonici aucupiunt, atque ab oblatore postulant, ut scilicet instauretur archidiaconalis dignitas, iuxta tamen suum antiquum statum, responderi primum posset, oblatoribus leges non posse apponi, neque omnino decere, ut ei qui praestat plus vel melius, hoc vel illo modo praecipiatur offerri.

.

Quapropter aut unio archidiaconatus ad canonicatum acceptari deberet, aut tam larga oblatio deperdi. Utique capitulares hanc secundam dilemmatis partem acceptant, veluti ultro fatentur; parum tamen ipsis proficue. Quandoquidem possent ex hoc redargui quasi alienatores bonorum ecclesiae. Elegans enim habetur ad rem quaestio, et tam inter theologos quam inter canonistas multum controversa, num scilicet qui repudiat legatum vel etiam pollicitationem suae ecclesiae factam, sit connumerandus inter alienatores bonorum ecclesiae, quos canonicum ius condemnat. Et rationes affirmantes non desunt; nam in primis talis repudiatio legati in iure dicitur alienatio; L. Magis puto §. fundum ff. De reb. eor. qui sunt sub tut. - ibi - << Fundum autem legatum repudiare pupillus sine praetoris auctoritate non potest: esse enim et hanc alienationem, cum res sit pupilli, nemo dubitat. Et quia insuper tum legatum tum oblatio, seu oblationis pollicitatio, tribuunt ecclesiae ius ad rem; et ius ad rem, quod actionem pariat, connumeratur utique in bonis, ceu expresse cavit L. Bonorum 49 de verb. signif. Et quod pollicitatio civitati, reipublicae aut ecclesiae facta obliget ante acceptationem arguitur ex L. 1 et seqq. ff. De pollicit.

Verum quamvis teneatur sententia opposita, quae iuxta Reiffenstuel in lib. 3 Dec. tit. 10 §. 2. est probabilior,

quod scilicet sub nomine alienationis ac sub censuris illius. capitis non veniat repudiatio legati et oblationis ecclesiae promissi; indubium saltem apud omnes est, quod praelatus bona illa repudians tenetur ad satisfaciendum ecclesiae. Et est sententia communis. Siquidem praelatus, vi officii sui adeoque ex obligatione virtutis iustitiae tenetur procurare commodum et utilitatem ecclesiae sibi commissae, eidemque acquirere in quantum potest, can. Quicumque 12 q.4 iuncta Glossa V, aut neglectum. Unde consequens est, quod qui sine iusta causa repudiavit legatum ad donum ecclesiae factum, non solum illicite egerit et peccaverit, sed etiam compelli possit, ut de suo, si proprium habeat, satisfaciat ecclesiae, utpote quam iniuste damnificavit; Glossa in can. Illum statuendum, §. Si ergo 16 q. 6 v. Meliorem.

OBLATIO REPUDIANDA VIDETUR. At ex altera parte suas et plausibiles causas pro repudianda pollicitatione producit quoque capitulum. Et in primis est perpendendum, oblationem conditionatam quam Archidiaconus despondet non quidem ad hoc tendere, ut conservetur seu restituatur archidiaconalis dignitas, sed potius ut unus ex canonicatibus hunc honorem acquirat. Ergo per oblationem suam exigeret ac vellet, non quidem novum beneficium institui, sed potius veteris et existentis beneficii statum immutare; seu magis praecise ex merito suae pollicitationis exigeret ac vellet unire duos distinctos titulos: unum, quem ipse dotat et qui absque sua dotatione in posterum foret vacaturus, cum altero qui existit et vivet incolumis.

Itaque ex oblatoris intentione foret admittenda unio duorum beneficiorum et quidem unio extinctiva seu translativa tituli; quae quidem fit cum ex duobus unum conflatur; in quo utriusque extincti beneficii praecipue iura et obligationes, quae insimul consistere possunt, arbitrio unientis, coalescunt. » D'Annibale tom. 3 pag. 23, Fagnanus in cap. Novit. n. 3, Ne sed. vacant. Schmalzgrueber in lib. 3 decret. tit. 5 n. 152.

[ocr errors]

At vero uniones beneficiorum, praesertim extinctivae

« ÖncekiDevam »