Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ideoque inhabiles esse ad valide contrahendum ob hoc impedimentum nullatenus dubitari posse ait; quandoquidem ex authenticis documentis constat Paulum Piersanti, cuius Catharina vidua erat, secundo consanguinitatis gradu cum Iosepho Rossetti ligatum fuisse, eorum enim respectivae matres sorores germanae erant.

Post haec ad alteram quaestionem gradum faciens, inquirit, num dispensatio vel ante, vel post contractum matrimonium obtenta fuerit. Et praeprimis affirmat eam ante matrimonium obtentam haud fuisse, idque deduci ex facto, quod parochus, cui dispensatio, si obtenta fuisset, manifestari, et in actis referri debebat, nedum dispensationem, sed ipsam impedimenti existentiam prorsus ignorabat, dum eos in matrimonium coniunxit. Dubium, subdit, de obtenta, vel secus dispensatione respicere tantum potest tempus post contractum matrimonium, sed cum hac duplici restrictione, quod scilicet agatur unice de dispensatione in foro interno, et de illo tantummodo tempore, quod intercessit a matrimonii celebratione ad coniugum separationem. Siquidem nunquam petitam et obtentam fuisse pro foro externo neque ante, neque post matrimonium evinci ex facto, quod nunquam renovatus fuerit consensus coram legitima auctoritate, ceu in his casibus fieri deberet. Quod vero coniuges eam non petierint neque pro foro externo, neque pro foro interno post eorum separationem, argui ex eo, quod potius petiissent nullitatis sententiam, quemadmodum et de facto fecerunt. Quin obstet, quod vir reconciliationem procuraverit, notum enim est S. Sedem, perdurante voluntaria separatione, saltem ex una parte, neque dispensationem, neque sanationem concedere solere, imo nec moraliter concedere posse.

Qua de re totam quaestionem consistere inquit in inquirendo, an perdurante spatio undecim mensium qui effluxerunt a die matrimonii ad coniugum separationem, unus vel alter ipsorum petierit et obtinuerit in foro interno dispensationem ab impedimento realiter existente. Antequam sed

vero eam solvendam aggrediatur perpendit: 1. Catharinam uterum gestasse tum cum matrimonium contraxit cum Iosepho. 2. Filium, quem Ioseph non genuerat, in lucem edidisse, quarto mense a suo cum eodem Iosepho matrimonio. 3. Hoc factum ortum dedisse iurgiis, quae inde animum unius alienaverunt ab alio. 4. Haec iurgia adeo excrevisse post septimum mensem, ut inde coniuges de separatione cogitare coeperint, quod et perfecerunt undecimum post mensem.

Ex hisce in facto praeiactis, deducit neutrum cogitare potuisse de obtinenda dispensatione eo tempore, quo iurgia iam coepta perhibentur; quia non dispensationem, sed iuridicam matrimonii solutionem petiissent. Idque eo vel magis, quia unius vel alterius petitio prorsus inutilis evasisset, sive ad petendam sanationem in radice, quae, iurgiis et dissentionibus iam existentibus, concedi non solet; sive ad obtinendam dispensationem, quia concedi solet cum clausula renovato aliquo modo consensu, quem certe pars adversa renovare renuisset.

Probato quod dispensatio locum haud obtinuerit eo temporis, quo iurgia et dissentiones iam existebant, non remanere, ait, nisi quod quatuor prioribus mensibus, in quibus aliquo pacis vinculo inter se coniuges ligati videbantur, illam petierint et obtinuerint pro foro interno.

Iamvero, asserit, cum agatur de coniugibus, qui perfectae pacis vinculo ligati supponuntur; cum agatur de matrimonio quod coniuges contraxerunt tantummodo a paucis hebdomadis; cum agatur de impedimento, quod facillime poterat a concivibus detegi, praesertim, in parvo oppidolo, nulla sufficiens ratio assignari posset ad comprobandam necessitatem occultae dispensationis in foro interno, cum potius in foro externo, saltem ad removendum scandalum, peti et obtineri debuisset. Verumtamen pro foro externo neque petitam, neque obtentam fuisse autumat, ex eo quod concessae dispensationis publica documenta adessent, quae in casu omnino desiderantur.

Dispensationis inexistentiam insuper demonstrat, ex defectu renovationis consensus, quae coniugibus imposita certe fuisset; agitur enim de coniugibus, qui tunc temporis perfectae pacis vinculo tenebantur. Defecisse vero consensus renovationem arguit ex hoc, quod nempe vir, qui omnia media adhibebat ad reconciliationem obtinendam, ad hanc dispensationem, et ad hanc consensus renovationem appellavisset, quando mulier nullitatis causam promovit. Tandem idipsum eruit ex absoluta deficientia cuiuscumque documenti, ex quo probari possit petitam a coniugibus, et concessam fuisse a S. Poenitentiaria praedictam dispensationem. Peractis siquidem opportunis diligentiis, nihil omnino repertum fuisse, ex quo praefatae dispensationis concessio suspicari possit.

Hisce omnibus consideratis concludit sententiam latam in casu a Vicario foraneo terrae Pontiani romani esse omnino confirmandam.

VOTUM CANONISTAE. Hic praemisso quod processus ad tramitem iuris absolutus fuit, si excipias quod propter labores agricolos, in quibus incolae occupati erant, ex utraque parte septem testes tantum coram iudice comparuerunt, et examen rite expleverunt. Praemisso pariter quod per copulam consanguinei feminae redduntur affines viri in eo gradu in quo sunt consanguinei feminae, et mutua vice consanguinei viri fiunt affines feminae in eo gradu in quo sunt consanguinei viri, quodque affinitas proprie non habet gradus, sed mensurantur gradus inter affines iuxta gradus consanguinitatis: primo loco contendit adesse inter coniuges impedimentum affinitatis in 2. gradu.

Quod ut ostendat, adducit primum depositionem coniugum, qui confessi sunt scivisse quidem Paulum primum Catharinae maritum, secundo consanguinitatis gradu cum Iosepho esse coniunctum, sed ignorasse id reddere eos inhabiles ut se matrimonio copularent. Hanc coniugum confessionem sinceram esse ex eo deduci, quod si ipsa novisset huiusmodi cum Rossetti affinitatem reddidisse nullum matrimonium cum eo initum, non post octo fere annos sed

illico suam plenam libertatem reclamasset, ut alias nuptias ad quas maximam propensionem habebat, ulla absque mora contrahere valeret.

Huiusmodi affinitatem comprobari subdit ex testium depositione, quorum quatuor sub sanctitate iuramenti affirmarunt revera coniuges esse inter se affines. Et eorum depositionem magno in pretio habendam esse, cum sint. testes omni exceptione maiores, seu qui repelli non possunt aliqua exceptione; Glossa in hoc cap. Ex litteris. Farinacius d. p. 2 q. 62 a princ. Sac. Rota decis. 147 n. 16 p. 1 recent. Gutier. De matrim. c. 44 n. 84. Barbosa Collect. in lib. 4 Decret. Cap. Ex litteris de consanguinit. et affinit. n. 9. Nec obstare quod duo testes sint parentes et mulieres; cum ii in casu admittantur in vim, cap. Videtur nobis 3 Qui matrimonia accus. poss. « Quod parentes, fratres et cognati utriusque sexus in testificatione suorum ad matrimonium coniungendum vel dirimendum admittantur... qui enim melius recipi debent, quam illi qui melius sciunt, et quorum est interesse. Aliam haud esse sententiam Mascardi qui de probat. Conclus. MXXXIII n. 20 ait: « Hoc vero quod dicimus de testibus omni exceptione maioribus non procederet, quando quaereretur de consanguinitatis impedimento, quo casu consanguinei admittuntur et parentes, sive impediatur sive dirimatur matrimonium, ut colligitur ex cap. videtur Qui matrim. accus. poss. qui contextu eam affert rationem, quia isti melius suam stirpem scire praesumuntur. Concinunt Sanchez lib. 2 de matrim. disp. 45 n. 30. Leurenius lib. 2 Decret. tit. 20 q. 360 n. 2. Farinacius lib. decis. S. R. a se select. Decis. 147 n. 10.

Insuper memoratam qualitatem, nempe omni exceptione maiores requiri, quando sunt duo vel tres testes tantum, non vero quando sunt plures, quia tunc hane qualitatem supplet numerus iuxta Barbosam Collect. lib. 4 Decret. Cap. Ex litteris de Consang. et Affin. n. 6.. Ideoque in themate neminem posse rationabiliter dubitare quod hi pu

tati coniuges sint affines, cum testes, qui affinitatem inter eos deposuerunt, sint ultra numerum trium.

Tandem affinitatem in 2. gradu inter dictos coniuges adesse colligit ex libris parochialibus, ex quibus clarissime patet Paulum Piersanti primum maritum Catharinae et Iosephum Rossetti secundum maritum eiusdem esse filios ex duabus sororibus progenitos. Porro libros parochiales ad probandum impedimentum sive consanguinitatis, sive affinitatis, sive quodvis aliud, plenam fidem facere, tamquam instrumentum magnae auctoritatis, post ea quae tradidit Conc. Trid. Sess. XXIV cap. 1 de Ref. matrim. et cap. 2 esse inquit communem sententiam Canonistarum inter quos, brevitatis gratia, citat tantum Reiffenst. Lib. 11 tit. 22 §. 4 de fide Archivii atque script. n. 127.

Huiusmodi vero impedimento sive ante sive post matrimonii celebrationem per dispensationem provisum haud fuisse coniicit ex hoc, quod scilicet, ex Reg. 52 Cancel. et ex Conc. Trid. Sess. XXII. Cap. 5 de Ref. obtentae dispensationis litterae in archiviis vel parochiali vel ́abbatiali, vel saltem in Regestis Poenitentiariae existere deberent. Iam vero in praedictis archiviis, vel saltem in regestis S. Poenitentiariae huiusmodi dispensationis nec volam nec vestigium reperiri, patere asserit tum ex parochi depositione, tum etiam ex Curiae abbatialis litteris. Ex quibus rationabiliter concludendum esse autumat, quod nulla urquam dispensatio petita vel obtenta fuerit. Siquidem si petita et obtenta fuisset, profecto in regestis reperirentur litterae eiusdem dispensationis, vel saltem apud aliquem extaret memoria. Agitur enim de matrimonio quod celebratum fuit a paucis annis, nedum ipso parocho et eisdem testibus, sed etiam existentibus fere omnibus officialibus curiae abbatialis, qui tamen nullum indicium inveniunt, vel nihil de hac dispensatione se scire asserunt.

Idipsum confirmari subdit putatorum coniugum depositione, qui interrogati responderunt se haud novisse ante neque post matrimonium, quod impedimentum hoc dirimeret

« ÖncekiDevam »