Sayfadaki görseller
PDF
ePub

esse paroeciam loci Cannes; sed hanc 400 millibus libellarum esse oneratam; ac demum toti districtui, seu praecise parvo Seminario loci Grasse, nomen imminere 255 millibus libellarum.

DEFENSIO EPISCOPI FOROIULIENSIS. Arbitrorum duplex est genus, necessariorum seu iuris, voluntariorum seu ex compromisso. Priores ex praescripto legis a iudice vel a partibus constituendi sunt. Alii vero ex libera partium convent'one seu compromisso ponuntur. Porro ex sententia arbitri necessarii appellari licet, minime vero a dicto arbitri voluntarii. Cfr. L. 1 cap. De arb. L. Diem proferre p. Stari ff. De arb. et cap. Ab arbitris 11. De off. deleg. in VI. Siquidem qui non necessitate, sed mera sua voluntate, omisso iudice competenti, in arbitrum compromittit, sibi imputet si laedatur.

Atqui niciensis Episcopus compromisit in Metropolitanum Aquensem veluti in arbitrum. Nec refert, plures nominavisse; nam cum optionem unum inter eos seligendi alteri parti reliquerit, et haec selegerit aquensem Antistitem, iam compromissum valet, ex textu claro L. 17, ff. IV, 8.

Neque subsumi potest formam substantialem quae in laudo edendo praescribitur esse violatam. Quippe quoniam licet arbiter, praesertim necessarius, procedere debeat servato in essentialibus iuris ordine; nihilominus non omnino, neque undique. Ita sane Reiffenstuel ad tit. De arbr. n. 23: « Quamvis arbitria sint redacta ad formam seu similitudinem iudiciorum; id tamen non procedit quoad omnia, sed solum tunc ubi aliud non reperitur specialiter expressum. Ita Glossa in cit. L. 1, ff. et Abbas et alii passim; id probantes ex pluribus differentiis quae dantur inter iudicem et arbitrum. »

Quod si obiiciatur, partem formae essentialem esse prorsus omissam, quia unus ex contendentibus non fuit auditus, responderi primum potest « moram suam cuilibet esse nocivam » et « damnum quod quis sua culpa sentit, sibi debet, non aliis imputare ». Reg. 25 et 86 iur. in VI. Quae regulae casui apprime aptari videntur.

Siquidem cum niciensis Praesul notitiam de electo arbitro habuisset sin minus die 27 Iunii, et altera pars eidem significavisset, ipse nihil egit, nec rationes proposuit, nec dilationem expoposcit, sed tantummodo die 11 Iulii, cum dati laudi communicationem iam esset recepturus ad scribendum manus ipse apposuit.

Quin retorqueri valide possit argumentum, veluti adversa pars facit. Quippe quia licet foroiuliensis Antistes a die 28 Aprilis, qua propositio de eligendis arbitris ipsi fiebat, ad diem 23 Iunii, qua committebat in arbitrum, negotii definitionem distulisset; nihilominus statim ab accepta propositione mutuas litteras dederat, qua cunctationem poscebat.

Quod itaque foroiuliensis Praesul ex parte sua et in re minus urgente patraverat, hoc etiam poterat, imo et debebat niciensis Antistes satagere pro suo graviori et urgentiori negotio. Siquidem definitiva arbitri constitutio maioris momenti erat quam remota rogatio de compromittendo in arbitrum. Quapropter sibi inputet si damnum ex sua negligentia est passus.

Verumtamen neque dici revera potest passum exitium ex omissa defensione niciensi Episcopo contigisse. Quandoquidem quaestionis status simplex omnino erat, et rite prorsus ab Episcopo Fori Iulii ad Archiepiscopum relatus.

Utique Episcopus foroiuliensis id praestitit, quod negligentia sua omisit Niciensis: verumtamen argumenta quae hic retulisset nihil ad effectum iuvissent. Siquidem Archiepiscopus postquam ea cognovit, minoris facienda putavit; et datis die 20 Iulii 1887 ad niciensem Praesulem litteris laudum, iam latum iterum sanxit.

Ex quo nedum firmatur, quod niciensis Episcopi propugnatio haud valuisset exitium a suo capite avertere; sed insuper evincitur quod Archiepiscopus ab omni partium studio fuerit immunis. Siquidem, veluti ipse docet, et expresse foroiuliensis Episcopus confirmat, ante sententiam duo Praesules ne semel quidem se inviserant. Sed praeterea ex hoc Archiepiscopi dooumento aperte insinuatur, ipsum non suo

nutu tantummodo, sed audito prius curiae consilio ad laudum edendum processisse. Ex quo etiam cadit altera obiectio de violata compromissi forma, quam adversa promovet. Nec demum coargui potest, arbitrum mandati fines excessisse, uni ex partibus tribuendo plus quam petierit. Respondet enim cum communi Reiffenstuel ad tit. De arbitr. n. 64 quod potest nihilominus arbiter cognoscere ac pronuntiare de illis, quae sunt necessario connexa seu cohaerentia cum causa principali, ita ut haec sine illis commode expediri non possit, quamvis in compromisso specialiter non sint expressa tandem concludendum videretur laudum quoad formam subsistere; et proinde etiam eius dispositionem, quaelibet tandem foret, saltem de rigore Romani iuris, esse absolute observandam. Siquidem L. Diem proferre 27 p. 1 ff. De receptis etc., haec iubet: « Stari debet sententiae arbitri, quam de se dixerit, sive aequa sive iniqua sit; et sibi imputet qui compromisit. »

Sed quum ex aequitate canonica contra iniustum laudum aut remedium competat 1. 2 rescinden. vendit. aut exceptio doli, vel simile; iam videndum superest, utrum controversus arbitratus in merito subsistat.

Iamvero sustinet adversa pars, ex testamentariis tabulis apparere, legatum accidentaliter et secundario Seminarium foroiuliense, primum vero et necessario respicere alumnos Grassenses. Verum si littera et contextus fundationis intimius examinentur forte contrarium concludi potest, et invertenda proportio. Siquidem donatio 50 obligationum sub modo quidem et cum adiectis oneribus, verissime tamen facta est Episcopo et Seminario foroiuliensi.

Nec satis, nam si subsidium pro paroecia Briançonnet absolute et simpliciter a donatore iubebatur, non ita quoad pensiones pro alumnis Grassensibus; nam relate ad eos fundator praescribebat: sequentur frui hoc favore si magnum ingrediantur seminarium. Ergo si hoc non adeant, ne ius quidem ad beneficium obtinent, et legati reditus in hac parte liber seminario cedit. Unde et consequi videtur, contro

versum legatum Grassenses alumnos, nonnisi hypothetice et accidental ter respicere, dum directe ac proprie ad seminarium pertinet.

Nec potest tuto supponi, quod testator loquendo de magno seminario, de quocumque intellexerit; nam et contextus sermonis, et vitae conditio, et affectio sacerdotis Sauva're prorsus suadent, ipsum ita loquendo non aliud intellexisse quam seminarium foroiuliense.

At insuper quum canonicus Sauvaire fuisset per longum tempus antiquus rector, seminarii magni Foriiulii, et ad hanc pertineret Dioecesim per sua innumera opera, et per cognitionem onerum, et necessitatum eiusdem Dioecesis, iam ex hac ipsa naturali affectionis necessitate, etiamsi deesset contextus, tamen supponi verosimillime potest generosum benefactorem voluisse prosequi favore propriam Dioecesim suumque Seminarium foroiuliense. Porro « non debet aliquis verba considerare, intellige nude et simpliciter, sed voluntatem et intentionem; quia non debet intentio verbis deservire, sed verba intentioni >> Ca. Humanae aures 22, q. 5. De cetero in themate utrumque concurrere videtur et verborum sensus et intentio ac voluntas loquentis; quapropter nec esse ambigendi locus.

Utique adversa pars excipit dicendo, affectionem testatoris praecipuam fuisse pro suo loco et districtu natali. Verumtamen cum eis benefecerit, tam seorsim quam in hac ipsa pia 50 singrapharum donatione; hinc concinne magis credendum videtur in hac altera legati parte magnum seminarium respicere potissimum voluisse.

Quod confirmatur etiam ex alia ratione. Nam supponi rationabiliter haud potest, canonicum Sauvaire, qui adeo liberalis fuerat loco ipsique districtui in quo natus erat, qui ipsum parvum seminarium loci Grasse beneficiis complexum fuerat, nullo tamen specialis benevolentiae signo prosequutum fuisse magnum seminarium in quo educatus fuerat, ubi secundam nobi'ioremque vitam fuerat adeptus, quod omnes di

ligere ac frequenti memoria solent recolere, cuius ipse insuper rector ac moderator plures annos extiterat.

Argumenta hucusque relata, conceptis verbis proposuit Episcopus foroiuliensis.

Quibus praenotatis, propositum fuit diluendum

Dubium

An sustineantur sententia arbitramentalis aquensis Curiae, seu potius legatum de quo agitur adscribendum sit Seminario niciensi in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. Cong. re ponderata sub die 15 Decembris 1888, censuit respondere: Traditis quindecim obligationibus Ordinario niciensi pro dotatione paroeciae Briançonnet, reliquae maneant penes Seminarium foroiuliense, cum onere solvendi quatuorcentum libellas annuas Seminario niciensi, quoties in eo aderunt alumni, unus vel plures e Seminario grassensi, uxta mentem testatoris.

INTERAMNEN.

QUARTAE FUNERARIAE

Die 16 Februarii 1889.

[ocr errors]

Sess. 25 cap. 3 De reform.

COMPENDIUM FACTI. Antonius Cecca parochus S. Crucis Interamne, supplicibus litteris ad S. C. C. datis, exponebat, hac in civitate, ex immemorabili consuetudine, in funeribus defunctorum, qui ad Ecclesias deferuntur, ubi sepulcrum habent gentilitium, candelas latas pro altaribus pertinere ad ecclesias tumulantes; sed diriberi, inter ecclesiam tumulantem et paroeciam, ceram, quae defertur pro associatione defuncti ad Ecclesiam, et ponitur apud cadaver, ut accendatur tantum ad missim cantatam de requie et ad absolutionem. Accidit tamen variis abhinc annis, insciis parochis, aliquam divitem familiam disposuisse, ut quatuor aut plures

« ÖncekiDevam »