Sayfadaki görseller
PDF
ePub

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
ZE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel dificultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXII.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1889-90.

[blocks in formation]

3

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

FOROIULIEN. et NICIEN. seu AQUEN.

LEGATI

Sess. 7, cap. 7 De reform.

Die 15 Decembris 1888.

COMPENDIUM FACTI. Sacerdos Sauvaire natus in villa Briançonnet apud s. Albanum in districtu Grassensi , cum bona sua in pias causas convertere decrevisset, adhuc in vivis 10,000 libellarum donavit parvo Seminario loci Grasse , cuius regimini plures annos ipse praefuerat, et praescripsit ut ex redditu totidem pensiones pro alumnorum educatione constituerentur, ita tamen ut favor iste concederetur possibiliter iuvenibus e Briançonnet... et in defectu illorum iuvenibus Sancti Albani...

Praeterea 50 chirographarias obligationes, vulgo obligations Lombardes, magno Seminario Foroiuliensi, cuius etiam aliquot annos moderator exititerat, dedit, hac lege, ut 1. Episcopus foroiuliensis traderet reditum 200 libellarum Paroeciae Briançonnet; 2. ut, quod superesset ex reditu obligationum, traderetur pro educatione unius, aut duorum iuvenum ex parvo Seminario grassensi; qui frui hoc favore continuabunt, quatenus ingrediantur Seminarium magnum.

Age vero, ex consistoriali decreto diei 12 lunii 1886, districtus Grassensis divulsus fuit a Dioecesi foroiuliensi et incorporatus Dioecesi niciensi cum suo populo et omnibus

ecclesiasticis beneficiis, piis institutionibus adnexisque

rebus ».

Inter diversas difficultates quae inde evenerunt, haec una fuit, de qua modo agimus. Siquidem niciensis Praesul petiit sibi restitui 50 singraphas quas sacerdos Sauvaire magno Seminario foroiuliensi legaverat; sed foroiuliensis Episcopus negavit.

Ad controversiam componendam niciensis Ordinarius die 28 Aprilis 1887 alteri parti proposuit arbitrum constitui; et ego, ait, facultatem tribuo Episcopo Fori Iulii eligendi in arbitrum sive Archiep. aquensem, aut Episcopum avignonensem, seu Ordinarium massiliensem.

Post ferme duos menses, ac praecise die 23 Iunii 1887, Episcopus foroiuliensis respondit, se, datâ sibi ab altera parte facultate utendo, arbitrum seligere Metropolitanum aquensem, atque addidit: crastina die eumdem consulam de hoc negocio.

Niciensis Praesul, qui in sacra visitatione suum novum districtum Grassensem tunc lustrabat, has litteras , ut ipse affirmat, non accepit nisi post tres 'vel quatuor dies, 26 scilicet aut 27 Iunii. Interim vero Metropolitanus antistes documenta ab Episcopo Fori Iulii relata cognovit, statimque, die 30, quin attenderet alterius partis argumenta , sententiam arbitralem tulit, quae continetur in quadam decretoria epistola ad ipsum Episcopum Fori Iulii directam. In qua, nonnullis consideratis, ita decernit: Episcopum foroiuliensem eas singraphas, quarum fructus aequet libellas 200 pro paroecia Briançonnet ; et insuper duas ex dictis obligationibus, ut libellae 200 integrae permanere queant longum tempus a qualibet taxa per gubernium addatur; ceteras obligationes permanere debere , decrevit apud Ordinarium Fori Iulii favore seminariorum illius.

Hoc laudum nonnisi post 11 dies, et quidem per Episcopum Foro Iulii nunciatum fuit niciensi Episcopo, qui nonnisi cum magna admiratione rem ac notitiam accepit, adeoque incontinenti Vicario generali foroiuliensi rescribebat: haud ita resolvi quaestiones... sibique licitum esse protestari, nonobstante debita personis reverentia, quoniam forma procedendi nova et irregularis videtur.

Reclamavit deinde etiam ad Archiepiscopum, qui tamen a data sententia non recessit. Quapropter ad S. Sedem recurrit, quaestionem super laudi valore, tum quoad formam, tum quoad substantiam instituturus.

Disceptatio Synoptica

ас

DEFENSIO EPISCOPI NICIENSIS. Huius advocatus animadvertit obvium in primis certumque in iurisprudentia esse, laudum habere vim sententiae iudicialis, et exinde veram propriam oriri exceptionem rei iudicatae; verum ut haec exceptio valeat, ostendi oportere, arbitralem sententiam legitime editam fuisse (1). At in themate ipse arbiter, quale aestimet suae sententiae robur, ita aperit: si placeat tibi convenire cum Episcopo foroiuliensi ad alium eligendum iudicem, bonum erit; quia ego opus aequitatis et conciliationis peregi.

Verum cum operis validitas non ex auctoris opinione, sed ex lege metienda sit, iam ex lege scimus arbitrum sine compromisso consistere non posse; quod si desit, concordiae quidem specimen, minime arbitrium perficitur. Ita sane Reiffenstuel lib. 1. tit. 43 p. 1 n. 4: « Qui sua sponte et absque praevio in ipsum facto compromisso discordantes inter se componit, et pacificat, recte dicitur compositor amicabilis, non vero arbiter vel arbitrator, idque defectu compromissi ». Atqui, ut scribit Devoti Inst. can. lib. 3 tit. 17 p. 5: « Compromissum est conventio, qua litigantes controversiam alicuius iudicio subiiciunt, spondentque se arbitri sententiae parituros ».

Unde sequitur quodlibet compromissum constare formâ Conventionis et peculiari substantia, et illud ab arbitro suscipi oportere.

Porro, quoad 1. formam compromissi, quamvis iuxta Schmalzgrueber, tom. II part. 5 tit. 43 p. 2 num. 21, variae sint compromittendi rationes, nempe aut voce aut nutibus aut epistolâ ; aut per nudum pactum aut interveniente stipulatione; aut sine adiectione poenae, aut ea apposita cum iuramento vel sine illo; re tamen vera, compromissum tantum, quod scriptis adstipulatur necessariam

(1) Rerole Venetiarum Laudi..... Vol. XVI, 104.

« ÖncekiDevam »