Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Est ne indita aliqua iustitiae idea? Ut clare ac tuto incedamus, principia ab ideis secernimus. Ideae sunt imagines rerum particulares, quae actu ab homine conspiciuntur. Principia vero sunt universalia, iurium puta vel officiorum elementa, quae animae, instar habitus, inhaerent, sed actu non persentiuntur, nisi rationis lumen affulserit, eaque in casibus particularibus exerendi atque applicandi occasio sese obtulerit. Sic pietas in parentes officium est ingenitum a natura, sed illa notio nec sese exerit, neque ideam constituit, nisi vel parentum conspectus, vel saltem relatio filii ad patrem mentem incesserit. Hac posita distinctione, innatas ideas neget qui velit, dummodo ingenitas notiones atque iura fateatur: ius enim, in sua amplissima significatione, est principium vel notio intellectualis iustum ab iniusto secernens (a).

III. Re enim vera, divinum quiddam in hominum mentibus a natura constitutum, universum sensit genus humanum. Universalis autem rudium et sapientissimorum consensio, vox erat naturae semetipsam persentientis, imo vox Dei in natura ipsa personans, gentes quascumque edocens, v. gr., Deum esse colendum, fidem in pactis servandam, nemini nocendum, alteri benefaciendum: quae uno ore omnes gentes protulerunt. Cur vero, nisi quia notiones illas, quae iura fiunt simul et officia, Deus in universam hominum naturam, quasi aeternae veritatis ac iustitiae particulas, infudit? Sed modus, quo divina haec communicatio mentibus fit, difficilius et periculosius inquiritur.

IV. Plato hominum mentes, earumque ideas tanta admiratione est prosecutus, ut eas veluti divinae mentis effluvia describens, emanatismi parens habitus sit. Ultra progressi panteistae, particulares intellectus, veras esse et substantiales universalis et divini intellectus sectiones ac partitiones commenti sunt: eiusdem igitur naturae, aeternitatis atque auctoritatis. Contra, humana divinaque omnis philosophia, rationem, qua homines sumus, ponit creatam, distinctam a Deo, eique subiectam; indelebilibus tamen veritatis et iustitiae elementis inscriptam atque obsignatam, ab ipsius creationis initio: « Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum 1). »

V. Emanatismum et pantheismum presse refutabimus in libri hujus titulo IX. Nam mens humana est limitibus cirumscri

(a) Principia, elementa, notiones, hic unum idemque esse volumus, semina scilicet veritatum atque virtutum suo tempore efflorescentia. << Insitas et quasi consignatas in animis notiones » appellat Cicero (Tusc., 1, 24). Idem: « In omnium animis Deorum notionem impressit natura» (De nat. Deor., I, 16). Ab illis vero qui facultates tantum ponunt, quibus eadem principia naturaliter probentur et agnoscantur, petimus: Quomodo id fiet, nisi ratio humana ad illa iam esset naturaliter constituta? Alia verba, res eadem. Imo, non modo insita, quin illa rationalem constituunt

naturam.

1) Gen., 1, 27.

1) S. Thom. quaest. De Spirit. Creaturis.

pta: ergo neque naturam, neque partem habet infiniti, quum repugnet infinitum evolvi, frangi, vel limitibus circumduci. Unde itaque illi notiones veri et boni infiniti? A divina imagine, divinoque lumine, ipsi ex divino ac plenissimo intellectu affulgente. Quod paucis evolvendum est.

VI. Ante omnia, existentia ponenda est intellectus aeterni. Etenim mentes humanae participant de veritate, aliae plus, aliae minus: sed nulla totam complectitur veritatem. Iamvero, << omne quod convenit alicui per participationem, prius est in aliquo substantialiter ». Haec propositio mathematicam refert evidentiam: quomodo enim esset participatum sine eo a quo participatio sit? Quum ergo anima humana sit intellectiva per participationem, necesse est supra ipsam aliquem esse intellectum semper in actu existentem, et totaliter perfectum intelligentia veritatis 1) ».

VII. Est igitur mens Dei aeterna, omnem veritatem et aequitatem originaliter et substantialiter continens: quae, ut creatas mentes suae veritatis ac iustitiae participes efficeret, eas ad sui similitudinem condidit, suoque lumine illustravit. Hoc est, rationes rerum moralium et intelligibilium mentibus inscripsit, et lumen vultus sui quo intelligerentur superaddidit. Illae igitur rationes vel notiones, quum in Deo sint originaliter, in homine vero participative; Deus solus erit veritas indeficiens, veritas Principium; in humana autem natura, participatio non naturae increatae, sed increatae iustitiae et veritatis (a).

VIII. Sed quomodo a tantilla creatura, rationes quae in aeterna mente continentur, participari queunt? Respondeo, hoc

(a) Ingenitis notionibus opponit De Bonald: « Quomodo delerentur si ingenitae? Quomodo ad polytheismum delaberetur, qui inditam referret notionem unitatis Dei?» (Legislation primit., Disc. prélim.)

Respondet De Maistre, distinguendo notionem ab eius recognitione, affirmatione et applicatione. Illa semper recta in se atque indelebilis: istae ancipites aliquando et erroribus subiectae. Sic certa est notio Dei, erronea vero eius applicatio ad creaturas. Nec mirum. Librum recte scriptum, numquid semper et omnes recte legimus? Attamen illum prae manibus et ante oculos habemus. Numquid arithmeticae rationes rite semper computamus, inimus, colligimus, subducimus? Numeros tamen probe novimus. Vide: Soir. de s. Pétersb., t. I, p. 147.

Huic sententiae favere visus est vir egregius De Bonald, firmius vero adhaesit immodicus semper et nimius Lamennais, necnon qui vulgo appellantur traditionalistae, ut rationi necessariam ostenderent extrinsecam Dei docentis auctoritatem. Nos et primaevam humani generis institutionem divinitus traditam tenemus, et intrinseca rationis iura vindicamus. Nam, nisi in ratione naturaliter laterent semina veritatum, quae externa institutione evolvenda sunt, illa institutio non possibilior esset in homine quam in brutis: siquidem, nec posset veritas percipi ab homine, nec ut suae naturae consentanea intelligi et approbari. Ipsa revelata mysteria quae rationis aciem excedunt, non essent credibilia, nisi rationi naturale esset hoc principium: Deo loquenti fides adhibenda est.

fieri posse duplici modo: per impressionem, et per illuminationem. Primo per impressionem illius primae, aeternaeque veritatis in animas rationales, ferme eo modo, quo ex primo typo aliae atque aliae imagines evulgantur; deinde per divini luminis immissionem, sicuti ex una hominis facie plures in speculis reflectuntur imagines, illius similitudinem referentes 1).

I,

1) S. Thom. q. 84, a.5; q. 88, a. 3; quodlib. X,q. 4, a. 7.

2) Idem: De

IX. Ut divini luminis effusionem propius comprehendamus animadvertendum, quod, sicut in mundo physico duo visionis instrumenta occurrunt, oculus et lumen; ita duo pariter in visione intellectuali, oculus mentis et lumen divinum: « Deus enim facit intelligibilia per modum solis illuminantis 2). >> Nimirum notiones quae in anima descriptae sunt, haurit intellectus dum Spirit. Creat. creatae rationis oculus in increatae Rationis lumen defigitur, in qua iura illa et officia primario continentur, eodemque lumine sive in creata sive in increata ratione clarescunt. Unde, etsi suprema ac universalia officiorum lineamenta, vel facultates intellectuales, quibus illa percipio, definire vel demonstrare nescirem; tamen et rationalem intellectum me habere, et illa existere, firmiter scio, quia utraque video ac sentio. Nam, dum corporis oculum aperio et lucem aspicio, certus sum et oculum me habere, et lucem aspicere, et ea quae luce collustrantur existere. Eadem igitur certitudine afficior, dum oculum mentis convertens in meipsum, et assurgens in Deum, illic, religionis, pietatis ac iustitiae quasi primas scaturigines intueor. Quae doctrina maximi philosophi auctoritate solidatur: « Omnis, ait ille, cognitio veritatis est quaedam irradiatio et participatio legis aeternae, quae est veritas incommutabilis, ut Augustinus dicit 3).»3) S.Thom. 1, X. Sed clarius adhuc illa est definienda luminis effusio vel II, q. 93, a. 2. irradiatio, ne quis ullam nos suspicetur habere communionem cum doctrina illa pantheistica de uno ente ideali, de uno rationis lumine, vel de una idea, quae a Germanis jam apud Italos pervagatur. De effusione itaque Augustinus: « Et cum effunderis super nos, non tu dissiparis, sed colligis nos (Conf. I, 3). » Qua nimirum ratione sol vaporem colligit, suoque implet lumine, quin ille dissipetur, nihilque amittat, quod nos parelium dicimus; ita fere in rationales animas effunditur Deus, simulque totus in seipso subsistit. Idem quoque Augustinus increatam sapientiam et iustitiam, quae Deus est, a creata, quae intellectualis est natura, secernit accuratissime. Cum enim illam dixisset coaeternam et Deo aequalem, a qua creata sunt omnia, inquit de altera: «< Sed profecto sapientia quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae CONTEMPLATIONE LUMINIS LUMEN EST (Conf. XII, 15). » Et prosequitur extemplo: « Sed quantum interest inter LUMEN QUOD ILLUMINAT, et QUOD ILLUMINATUR; tantum inter sapientiam quae creat, et istam quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem, et iustitiam quae iustificatione facta est. Nam et nos dicti sumus iustitia tua. Ait enim quidam servus tuus: Ut nos si

mus iustitia Dei in ipso (Ib.). » Qua quidem doctrina nihil ad praecavendos errores, atque ad philosophicam amussim praeclarius vel dignius affirmari poterit.

XI. Porro, incommutabilis Veritas, in Deo Patre subsistens personaliter, et Deus ipse, est Verbum: illa nempe « lux vera quae 1) Ioan. I, 9. illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 1). » Il

luminat vero dupliciter. Naturaliter, per rectam rationem, quae est interna ac naturalis revelatio, qua omnes homines ditati sunt. Quo sensu praeclara omnia, quae a philosophis et legumlatoribus dicta vel facta sunt, a Verbo dilapsa esse tradiderunt Ecclesiae patres, qui per Platonicam philosophiam iidem ipsi ad christia2)S. Iustinus nam fidem perducebantur 2). Quorum sententias complexus S. Bomartyr, Apologia 11, 10, 13. naventura: «< Has scientias, inquit, dederunt philosophi et illuOrigenes con- strati sunt: Deus enim illis revelavit 3). » Naturali scilicet revetra Celsum, VI. latione. Sed revelavit quoque supernaturaliter: primo quidem 3.S.Aug.de Ci homini per seipsum, deinde per Moysem et prophetas, demum vit. Dei, II, 7. humanam ipse naturam assumens, et divinam non deserens. Ut S. Cyrillus A- nempe naturalia officia, caliginibus obducta, iterum renovaret, 3) Lum. Ec- adderet nova, et lumen rationis firmiori atque ampliori supernaturalis revelationis lumine extolleret (a).

lex. etc.

cl. serm. 5.

XII. Naturalem quam diximus revelationem, per ingenita iurium et officiorum elementa, vetus tenuit philosophia. Plato quaecumque ab hominibus conspiciuntur vera et iusta, illo suo Aó, quod nos Verbum dicimus, contineri fatebatur. Nemo vero luculentius ac prope divinius quam Cicero, caelestem rationis ori

(a) Ex eo quod omnium mentes eodem divino lumine collustrentur, non sequitur nos Deum videre, vel inde legis naturalis parem notitiam omnes percipere. Nam, obnubilato caelo, solis lumine fruimur, et solem non intuemur: ita in spirituali visione contingit, mentis acie, crassitudine corporis obnubilata et distenta. Quemadmodum vero, in eadem luce variae sunt visiones, vel pro inaequali conspicientium diligentia, vel pro diversa oculorum ac instrumentorum perfectione; ita in assequenda lege naturali. Unde s. Augustinus: « Docet nos incommutabilis Dei virtus atque aeterna sapientia; quam quidem omnis rationalis anima consulit. Sed tantum cuique panditur, quantum capere propter propriam, sive malam sive bonam voluntatem, potest. Et si quando fallitur, non fit vitio consultae veritatis, ut neque hujus quae foris est lucis vitium est, quod corporei oculi saepe falluntur ». (De Magist., n. 38, Op. t. I, p. 916). Et s. Thomas: « Unde Ioannes, ut omnem defectum a manifestativa Verbi virtute excludat, quum dixisset, quod Vita est lux hominum, subiungit quod in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Non enim tenebrae sunt ex hoc quod aliqui·lucem Verbi non capiunt; sicuti luce corporei solis per orbem diffusa, tenebrae non sunt nisi ei, qui oculos clausos vel debiles habet ». (Contra Gent., IV, 13). In quibus magnificentissimis locutionibus atque sententiis, hoc sedulo animadvertendum ne in nuperorum ideale pantheismum delabamur, quod increata illa mens divino lumine effulgens, semper a creatis intellectibus secernatur, quibus, proprie loquendo, lumen divinum non participatur, neque communicatur, sed signatur, ut luculentissima proprietate loquitur David: « Signatum est super nos lumen vultus tui Domine. » (Ps. IV).

ginem, eiusque cum Deo cognationem tradere visus est. « Quid est autem, inquit, non dicam in homine, sed in omni caelo atque terra, ratione divinius? Quae cum adolevit, atque perfecta est, nominatur rite sapientia. Est igitur (quoniam nihil est ratione melius, eaque est in homine et in Deo) prima homini cum Deo societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem recta ratio communis est. Quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum Diis putandi sumus. Inter quos porro est communio legis, inter eos communio iuris est. Quibus autem haec sunt inter eos communia, et civitatis eiusdem habendi sunt. Si vero iisdem imperiis et potestatibus parent, multo etiam magis parent huic caelesti descriptioni, mentique divinae et praepotenti Deo: ut iam universus hic mundus, una civitas communis Deorum atque hominum existimanda. Et quod in civitatibus, agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius, tantoque praeclarius ut homines Deorum agnatione et gente teneantur... Est igitur homini cum Deo similitudo. Quod cum ita sit quae tandem potest esse propior, certiorve cognatio? 1) ».

1) De Leg.,

XIII. Nonne haec perlegens, sibi gratulatur et exultat huma- I, 7, 8. na mens? Eadem ratio in homine atque in Deo, recta, communis; ipsa cum Deo consociati sumus; ipsa est lex atque ius; per ipsam in una quasi civitate homines cum Deo constituuntur. Et si imperiis,quanto magis parendum caelesti illi descriptioni,mentique divinae? Et si gloriosae agnationes in civitatibus, quid gloriosius quam omnes homines teneri agnatione, gente, atque ipsa penitus similitudine Deorum? Sed aufer ingenitas notiones, et uno ictu communis illa ratio, lex, ius, divina agnatio ac similitudo simul evanescent. Illud autem in magnificentissima adeo non tam oratione quam pictura primum videtur, quod dum creata omnia divina lege reguntur, homo solus, per rationem, ipsius divinae legis ac mentis particeps efficiatur 2).

3) De Leg.,

2) Cf. S. XIV. Si res tanta ac tam sublimis est ratio ipsa humana, ob Thom. I, II, q. hausta a ratione aeterna veritatum lumina; quid illis notionibus 91, a. 2. contineatur, videndum est. Duo autem rerum genera continentur. Primo, principia rerum omnium intelligibilium: « Natura enim, ait Tullius, obscuras et necessarias intelligentias enudavit, quasi fundamenta scientiae 3). » Unde a Stoicis principia illa scientiarum, gentibus communia, prolepses, hoc est fundamen- 1, 9. tales assumptiones appellantur; vel data evidentia, quibus demonstrationes, scientiarumque progressus innitantur. A mathematicis vero axiomata dicta sunt, quae nulla indigent demonstratione, quum ipsa suo lumine fulgeant, aliisque demonstrandis, quasi admoto lumine, inserviant.Secundo, continentur principia rerum omnium moralium, sive agibilium: dicta propterea a Iulio Scaligero aeternitatis semina, vel zopyra, quasi nempe vivissimae scintillae in anima iacentes, et pro opportunitate ve

« ÖncekiDevam »