Sayfadaki görseller
PDF
ePub

X, 17.

1) Corinth., 2)Ephes. IV.6. 3) Ioan., X, 16.

4) Id. XIV, 16.

5) Id. XVII, 8.

6) Act.XX,28.

7) Marc. XVI,

11.

2. Una est, visibilis atque universalis: « Unum corpus multi sumus 1). »> «Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium 2). »> «< Fiet unum ovile et unus pastor 3). » 3. Est infallibilis atque inexpugnabilis: « Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritus veritatis 4). » « Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem 5). » 4. Divina eminet hierarchia, cui docendi ac regendi munera collata sunt: « Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei 6). » « Illi profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis 7). » « Pro Christo legatione fungimur 8). » 5. In ipsa hierarchia, regiminis forma constituitur. Selectis e- 8) 11 Cor., V, nim duodecim ex omnibus, quibus potestas confertur, unus eli- 20. gitur ex duodecim, cui plenitudo potestatis, clavium symbolo conferatur: « Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum: et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis 9). »9) Matth. XVI, In quae verba intendens Optatus Milevitanus: « Bono unitatis, 18, 19. ait, Beatus Petrus et praeferri Apostolis omnibus meruit, et claves regni caelorum communicandas caeteris solus accepit 10). » Et recte: «< Nam si non est in Ecclesia una eminens potestas, tot futura sunt schismata, quot sacerdotes 11).» Hinc 6., divino magisterio, et Petri auctoritate feruntur leges generales Ecclesiae, ut in primis comitiis, apostolorum nomine aiebat Petrus: << Visum est Spiritui Sancto et nobis 12). » Illa scilicet plenissima ute- 12) Act., XV, bantur et in finem usque saeculorum utentur auctoritate, quam ipsi accipiebant a Christo, Christus autem a Patre: « Sicut misit me vivens Pater, et ego mitto vos 13). »

10) Adv Parmen., VIII, 3. 11) S. Hier. adv. Lucife

rian.

29.

13) Ioan.XX,2.

XVII. Perfectam vides societatem, Ecclesiam non invisibilium spirituum, sed hominum necessitatibus conformatam; non monentem tantum sed praecipientem; non uni, ut vetus Synagoga, sed omnibus gentibus constitutam; quam qui non audierit, 14) Matth. habendus sicut ethnicus et publicanus 14); cui qui non crediderit, XVIII, 17. condemnabitur 15). Ipsa igitur Ecclesia viva est lex et permanens 15) Marc. XVI, magisterium, Augustino fatente: « Ego vero Evangelio non cre- 15. derem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas 16). » 16) Epist. XVIII. Sed ubinam haec vera est Ecclesia, tot sectis se il- Fundament., lam esse contendentibus?

Tutissime respondemus, eam illic esse, 1. ubi ille est Petrus, claves eius gerens. 2. Ubi illa est Petri et apostolorum successio, quibus dictum est: Euntes docete; pascite; accipite Spiritum Sanctum; vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Nam totius est antiquitatis illa Ambrosii vox: UBI PETRUS, IBI ECCLESIA. Haereticos vero omnium saeculorum ita cum Opta

5.

[ocr errors]

11.

to compellamus: « Vestrae cathedrae originem ostendite, qui vo1) Cont. Par- bis vultis sanctam Ecclesiam vindicare 1). » Tertullianus autem menian., lib. Ecclesiam inducebat loquentem: « Qui estis? Quando et unde venistis? Quid in meo agitis non mei? Mea est possessio. Quid hic ad voluntatem vestram seminatis et pascitis? Mea est possessio, olim possideo, habeo origines firmas ab iis auctoribus, quorum 2) De Prae- fuit res: ego sum heres Apostolorum 2). » Qua Africani doctoscript. ris et iurisconsulti, nulla solidior argumentatio afferri poterit. Ad rem igitur Augustinus: « Tenet me in Ecclesia Catholica, ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum, successio sa3) Epist. Fun- cerdotum 3). » dament., 4.

XIX. Itaque, si Scripturis, et toti antiquitati ulla fides, si ulla Ecclesia pro universis gentibus a Christo est instituta, haec est Romana, nunquam interrupta pastorum serie, per Petrum Christo conglutinata. Hac retenta successionis apostolicitate, Ecclesia, ut inquit Cyprianus, « ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. » Unde illa Catholicorum laus praeclarissima: << Ergo iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum 4) Ephes., II, Dei in spiritu 4). » Hac successionis unitate, profluunt in generationes saeculorum flumina gratiae et veritatis.Ex adverso « ab arbore frange ramum, fructus germinare non poterit; a fonte 5) S.Cyprian. praecide rivum, praecisus arescet 5). » Fracti rami, et rivi praeDe Unitate cisi, sunt cuiusvis nominis Sectae, quae, ut fert vocabulum, a raEcclesiae. dicis unitate sectae sunt. De quibus sanctus apostolus Iudas: « Vos autem charissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab Apostolis Domini nostri Iesu Christi, qui dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes 6). »

19-22.

6) Epist. Iudae, 17-19.

XX. Verae religionis unitatem, divinitatem, eiusque in regendo magisterium ita constituimus, ut vera ipsa religio societas sit, civilem societatem permeans, erudiens, atque ad Deum instituens: perfecta igitur in se ipsa, libere edocens, delata sibi a Deo auctoritate gubernans, res ipsas materiales sibi necessarias suo iure possidens atque administrans, eaque omnia quae divinum mandatum spectant libere perficiens, nulli terrenae subiecta potestati. Opus quippe divinum ipsa est, tota qualiscumque est; non condita humanitus, neque ulla sui parte ab hominibus reficienda, saeculi potestatibus, principibus et gentibus excelsior; ius, uno verbo, constituens, cui iura gentium atque regnorum obsequantur.

XXI. Propterea, si vere dictum est a Platone: «< Prima, in

omni republica bene constituta, cura esto de vera religione, non vero de falsa vel fabulosa stabilienda, in qua summus magistra

tus a teneris instituantur 1); » si recte a Cicerone animadver- 1) De Leg., II. sum: « Omnia religione moventur 2), » quatenus talis est socie- 2) In Vertas, qualis religio: patet, iurium, rerumque publicarum magi- rem., V. stro summopere adlaborandum, ut veram religionem, ex qua originem et fines iura omnia suscipiunt, secernat a falsis, eique unice faveat, ceteris si res urgeat civilem tolerantiam largiturus. Errores enim tolerare, quandoque est necessitatis; nunquam autem veritati pares habere vel facere. Quippe falsis religionibus institutae civitates, falso ipsae fundamento laborarent, cives fictis relationibus cum Deo et secum ipsis coniungerentur, iuraque omnia et officia suo lumine, vi et sanctione deficerent. Quare iuri naturae et gentium nihil optabilius fiet, quam ut leges populorum ad ius catholicum, sive unice divinum, iterum convertantur.

XXII. Si qui a naturalis iurisprudentiae disquisitore haec tradi iuris divini fundamenta, non aequo animo ferant, iis reponimus quod olim, quod semper: 1. nullam nos dignovisse naturalem hominum societatem, nisi quae a Deo condita, in eius maneat imperio, eoque gubernetur; 2. Dei imperia ex patefacta eius voluntate esse recipienda; 3. sine hoc iurium fundamento ac vertice, quod ius constituit revelatum, visibili atque indeficienti magistratui concreditum, amplissima iurium officiorumque familia, veluti obtruncato capite, concideret; universaque natura nusquam tuto ac plenis viribus ad Deum creatorem, legislatorem et remuneratorem assurgeret.

TITULUS XII.

DE FALSA RELIGIONE.

I. Quaestionis, quam suscipimus, causae. II. Civilibus populis, iam unus superest Christianismus. III. Protestantismi, in quo omnes Sectae colliguntur, triplex defectus. IV. 1. Est multiplex: ergo non est veritas. V. Nam, credit quisque quod sibi libet. VI. Certa Scripturis fides, sine vivo magisterio, est impossibilis. VII. Protestantismi discordiae ac dissolutio, usque ab initio. VIII. Ergo nulla fides communis. IX. Lutherus rationem execratur, ut diaboli opus et sponsam. X. Ipse, aliique, omnia in Deum scelera coniiciunt. XI. Magistrorum damnatio, recessio discipulorum. XII. 2. Humana res Protestantismus: ergo non veritas divina. XIII. Auctorum honestas et castitas. XIV. Plenissima eorum urbanitas et charitas. XV. Tolerantia exquisitissima. XVI. Furens et obscoena insurrectio. XVII. Eius causae et praetextus. XVIII. Non ingenium, sed scintilla expectabatur, quam edidit Lutherus. XIX. Legitima reformatione convalescebat Ecclesia; illegitima, Protestantismus in anarchiam detrudebatur. XX. Protestantium, qui sapiunt, horror et conversio. XXI. Protestantismi essentia: mentis et cordis rebellio. XXII. 3. Ad nullam religionis vel societatis formam est constitutus. XXIII. Nulla enim religio vel societas, sine viva auctoritate. XXIV. Haec viget in Ecclesia. XXV. Eius elementa. XXVI. Ecclesia, tribunal divinum et actu semper existens. XXVII. Absurda auctoritatis restauratio apud Protestantes. XXVIII. Imo, cum ecclesiastico, civile imperium convellebatur. XXIX. Ergo Protestantismus nec philosophia est, nec religio, nec societas. XXX. Eius in Italiam conamina religiosa et politica.

I. Ut quaestionem hanc ingrediamur, postulat res ipsa quam agimus, quum ius divinum humano generi indictum, sit a falsis secernendum; tum publicistarum libido ut iam nihil fere attingant, quin religiosam disceptationem in medium adducant, ipsaque comitia nationalia, ubi vigent, malesana prurigine, in ecclesiastica concilia conversa videantur; demum, praesens facit temporum conditio, qua religio ipsa a novatoribus, iuris publici et politici instrumentum efficitur. Quae cum ita sint, rem aggrediamur, profitentes primum, nos de sola doctrina, nullum de personis errori addictis, sermonem habituros.

II. Si religio vera una est, uti una veritas atque unus Deus; hac sola argumentatione, ceterae labefactantur. Revera, defuisse Iudaismum, ipsi eius libri testantur. Islamismum ratio et culti iam mores repellunt (a). Graeciae et Romae Numina, vix scholasticis puerorum exercitiis iam sufficiunt, illaque despicit gra

(a) Nervosam Mahumetismi confutationem habet Grotius in Libro VI De veritate Christianae religionis. De Mahumete iam dixerat in lib. II: « Proiectus ad libidinem, promisit praemium in epulis et Venere positum. » Si Veneri atque epulis, quae illi ancillantur, ignorantiam addas, atque furentia arma et caedes, religionem habebis,eiusque propagationem.

vis atque excelsa poesis, qualem exhibent Milton et Allighierius. Iure igitur et facto civilibus populis unus superest Christianismus, cuius Sectae in se mortis damnationem intulerunt, cum vel a capite, vel a doctrina, vel ab utroque simul defecissent. Omnium autem errores quum collegisset Protestantismus, in ipso universos refellemus.

III. Est igitur Protestantismus, multiplex, hominum inventum, ad nullam religionis vel societatis formam constitutus. Hinc triplex propositio.

IV. Primo, est multiplex: ergo non est veritas.

V. Protestantibus hoc solum commune, in Romanam Ecclesiam protestari; unde, a Spirae comitiis, Protestantium nomine designantur. Haec quum negativa sit appellatio, nihil de doctrina significans, frustra punctum quaeras, in quo omnes una fide aut veritate colligantur. Privato enim inducto examine, id quisque credit quod sibi videatur, sive rationem praeferat, sive privatam inspirationem, omni (sacris litteris exceptis), externa auctoritate contempta.

VI. Sacris autem litteris certam adhibere fidem, sine vivo magisterio, cuius auctoritate illae proferantur, verae et genuinae a falsis et corruptis secernantur, atque in obscuris authentice interpretentur; est impossibile. Impossibile enim est ut quilibet, vel indoctus, iudicet ex se ipso quinam libri sint divini, ac sententiarum veritatem ex graecis vel hebraicis fontibus attingat: si autem traductoribus credat, iam auctoritati credit, quam repellit Protestantismus. Sed esto, originalia compellet volumina: numquid illa immediate habet a Deo? numquid hominibus non est credendum, illa lata esse auctoritate divina? Insuper, quomodo fallibilis homo Scripturas infallibiliter interpretabitur? Vel si Scripturis omnino credendum, cur illis fidem negant Protestantes, Petri et Ecclesiae, in docendo ac definiendo, auctoritatem asserentibus? Quocumque te volvas, nihil in Protestantismo nisi negationem et absurditatem invenies. Attamen iacta erat alea, et disiecta capitis auctoritate, tot in uno protestantismo erant religiones, quot mentes vel linguae, donec nulla esset religio: quae non est partium dissolutio, sed omnium in fidei unitate consensio ac religatio.

VII. Erumpens Protestantismi dissolutio iam inclaruerat ab initio. Zwinglius ad Lutherum: « Si diutius steterit mundus, iterum erit necessarium, propter diversas Scripturae interpretationes quae nunc sunt, ad conservandam fidei unitatem, ut Conciliorum decreta recipiamus, atque ad ea confugiamus. » Confidenter alia inquit epistola Theodorus Beza: « Exercuerunt me diu et multum illae ipsae quas describis cogitationes: video nostros palantes omni doctrinae vento et in altum sublatos, modo ad hanc, modo ad illam partem deferri. Horum quae sit hodie de religione sententia, scire fortasse possis, sed quae cras de eadem futu

« ÖncekiDevam »