Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Et

quidam diversos faciunt esse rithimos eorum quae post dieresim carmina sunt, a rithimis eorum quae sunt ante; quidam 40 vero non sic, sed desinentias anterioris stantiae inter postera carmina referentes intexunt. Saepissime tamen hoc fit in desinentia primi posteriorum, quam plerique rithimantur ei quae est priorum 45 posterioris: quod non aliud esse videtur quam quaedam ipsius stantiae concatenatio pulcra. De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis optata licentia con50 cedenda: pulcerrime tamen se habent ultimorum carminum desinentiae, si cum rithimo in silentium cadant in pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandam servatam esse invenimus. 55 discretionem facientes, dicimus quod pes vel pari vel impari metro completur; et utrobique comitata et incomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; in alio vero si quis dubius. 60 est, recordetur ea quae diximus in praeimmediato capitulo de trisyllabo, quando pars existens endecasyllabi velut echo respondet. Et si in altero pedum exsortem rithimi desinentiam esse contingat, omni65 mode in altero sibi instauratio fiat; si vero quaelibet desinentia in altero pede rithimi consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovare desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat prae7 cedentium ordo servetur in totum; puta si extremae desinentiae trimetri, hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas desinentias convenit concrepare: et qualem se in primo 75 media videt comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic de aliis pedibus est servandum. In versibus quoque fere semper hac lege perfruimur; et fere dicimus, quia propter concatenaSo tionem praenotatam et combinationem

desinentiarum ultimarum, quandoque or

[blocks in formation]

'Amor, tu vedi ben, che questa donna.' Secundum vero est ipsa inutilis aequivocatio quae semper sententiae quidquam derogare videtur; et tertium rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati permixta: 100 nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragoedia nitescit. Et haec de arte prout habitudinem respicit, tanta sufficiant.

XIV. Ex quo quae sunt artis in cantione satis sufficienter tractavimus, nunc de tertio videtur esse tractandum, videlicet de numero carminum et syllabarum. Et primo secundum totam stantiam videre 5 oportet aliquid; deinde secundum partes eius videbimus. Nostra igitur primo refert discretionem facere inter ea quae canenda occurrunt, quia quaedam stantiae prolixitatem videntur appe- 10 tere, quaedam non. dicimus cuncta, vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus, ut quandoque persuasorie, quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter, quandoque iro- 15 nice, quandoque laudabiliter, quandoque contemptive canere contingit, quae circa sinistra sunt verba, semper ad extremum festinent, et alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum.

Nam cum ea quae

20

EPISTOLAE

D d

EPISTOLAE

1. Episcopo Ostiensi.

2. Comitibus de Romena.

3. Domino Moroello Marchioni Malaspinae.

4. Exulanti Pistoriensi [Cino].

5. Italiae Regibus, etc.

6. Florentinis.

7. Henrico VII.

8. Cardinalibus Italicis.

9. Amico Florentino.

10. Domino Kani Grandi de Scala.

EPISTOLAE

EPISTOLA I.

Reverendissimo in Christo patri, dominorum

suorum carissimo, domino Nicholao, miseratione coelesti Ostiensi et Vallatrensi episcopo, Apostolicae Sedis legato, necnon in Tuscia, Romaniola, et Maritima, terris et partibus circum adiacentibus, Paciario per sacrosanctam Ecclesiam ordinato, devotissimi filii Alexander capitaneus, Consilium et Universitas partis Alborum de Florentia semetipsos devotissime atque promptissime recommendant.

1. Praeceptis salutaribus moniti et Apostolica pietate rogati, sacrae vocis contextui quem misistis, post cara nobis consilia, respondemus. Et si negligentiae 5 sontes aut ignaviae censeremurobiniuriam tarditatis, citra iudicium discretio sancta vestra praeponderet; et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra fraternitas 10 decenter procedendo indigeat, et examinatis quae tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestrae benignitatis indulgeat deprecamur,

15

series plusquam semel sub paterna monitione pollicetur. Et ad quid aliud in civile bellum corruimus? Quid aliud 25 candida nostra signa petebant? Et ad quid aliud enses et tela nostra rubebant, nisi ut qui civilia iura temeraria voluptate truncaverant, et iugo piae legis colla submitterent, et ad pacem patriae coge- 30 rentur? Quippe nostrae intentionis cuspis legitima de nervo quem tendebamus prorumpens, quietem solam et libertatem populi Florentini petebat, petit, atque petet in posterum. Quod si tam gratissimo 35 nobis beneficio vigilatis, et adversarios nostros, prout sancta conamina nostra voluerint, ad sulcos bonae civilitatis intenditis remeare, quis vobis dignas grates persolvere attentabit? Nec opis est nostrae, 40 pater, nec quidquid Florentinae gentis reperitur in terris: sed si qua coelo est pietas quae talia remuneranda prospiciat, illa vobis praemia digna ferat, qui tantae urbis misericordiam induistis, et ad se- 45 danda civium profana litigia festinatis.

3. Sane, cum per sanctae religionis virum fratrem L., civilitatis persuasorem et pacis, praemoniti atque requisiti sumus instanter pro vobis, quemadmodum et 50 ipsae vestrae literae continebant, ut ab omni guerrarum insultu cessaremus et usu, et nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemus in totum, nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iusti, exuti iam 55 gladiis, arbitrio vestro spontanea et sincera voluntate subimus, ceu relatu prefati

2. Ceu filii non ingrati literas igitur piae Paternitatis vestrae aspeximus, quae totius nostri desiderii personantes exordia, subito mentes nostras tanta laetitia perfuderunt, quantam nemo valeret 20 verbo seu cogitatione metiri. Nam quam, fere pro desiderio somniantes, inhiabamus patriae sanitatem, vestrarum literarum

seu

vestri nuntii fratris L. narrabitur, et per publica instrumenta solemniter celebrata 60 liquebit.

4. Idcirco pietati clementissimae vestrae filiali voce affectuosissime supplicamus, quatenus illam diu exagitatam Florentiam sopore tranquillitatis et pacis irrigare 65 velitis; eiusque semper populum defensantes nos et qui nostri sunt iuris, ut pius pater, commendatos habere: qui velut a patriae caritate numquam destitimus, sic de praeceptorum vestrorum limitibus 70 numquam exorbitare intendimus; sed semper tam debite quam devote quibuscumque vestris obedire mandatis.

EPISTOLA II.

Hanc epistolam scripsit Dantes Aligherius Oberto et Guidoni comitibus de Romena, post mortem Alexandri comitis de Romena patrui eorum, condolens illis de obitu suo,

1. Patruus vester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis coelestem unde venerat secundum spiritum remeavit ad patriam, dominus meus erat, et me5 moria eius usque quo sub tempore vivam dominabitur mihi; quando magnificentia sua, quae super astra nunc affluenter dignis praemiis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse 10 subditum. Haec equidem cunctis aliis virtutibus comitata in illo, suum nomen prae titulis Italorum heroum illustrabat. Et quid aliud heroica sua signa dicebant, nisi scuticam vitiorum fugatricem os15 tendimus?' Argenteas etenim scuticas

in purpureo deferebat extrinsecus, et intrinsecus mentem in amore virtutum vitia repellentem. Doleat ergo, doleat progenies maxima Tuscanorum, quae tanto 20 viro fulgebat; et doleant omnes amici eius et subditi, quorum spem mors crudeliter verberavit : inter quos ultimos me miserum dolere oportet, qui a patria pulsus et exul immeritus infortunia mea 25 rependens, continuo cara spe memet consolabar in illo.

2. Sed quamquam, sensualibus amissis, doloris amaritudo incumbat, si conside

rentur intellectualia quae supersunt, sane mentis oculis lux dulcis consolationis 30 exoritur. Nam qui virtutes honorabat in terris, nunc a virtutibus honoratur in coelis, et qui Romanae aulae palatinus erat in Tuscia, nunc regiae sempiternae aulicus praeelectus, in superna Ierusalem 35 cum beatorum principibus gloriatur. Quapropter, carissimi domini mei, supplici exhortatione vos deprecor, quatenus modice dolere velitis et sensualia postergare, nisi prout vobis exemplaria esse possunt: 40 et quemadmodum ipse iustissimus bonorum sibi vos instituit in haeredes; sic ipsi vos, tamquam proximiores ad illum, mores eius egregios induatis.

3. Ego autem, praeter haec, me vestrum 45 vestrae discretioni excuso de absentia lacrymosis exequiis; quia nec negligentia neve ingratitudo me tenuit, sed inopina paupertas quam fecit exilium. Haec etiam, velut effera persecutrix, equis 50 armisque vacantem, iam suae captivitatis me detrusit in antrum, et nitentem cunctis exsurgere viribus, huc usque praevalens, impia retinere molitur.

EPISTOLA III.

Scribit Dantes domino Moroello Marchioni
Malaspinae.

1. Ne lateant dominum vincula servi sui, quem affectus gratitudinis dominantur, et ne alia relata pro aliis, quae falsarum opinionum seminaria frequentius esse solent, negligenter praedicent 5 carceratum, ad conspectum Magnificentiae vestrae praesentis oratiunculae seriem placuit destinare.

2. Igitur mihi a limine suspiratae postea curiae separato, in qua (velut saepe sub 10 admiratione vidistis) fas fuit sequi libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus defigerem, subito heu! mulier, ceu fulgur descendens, apparuit, nescio quomodo, 15 meis auspitiis undique moribus et fortunae conformis. Oh quam in eius admiratione obstupui! Sed stupor subsequentis tonitrui

« ÖncekiDevam »