Sayfadaki görseller
PDF
ePub

liminari e preparatorie; e tutti i funzionarii addetti al Concilio hanno dovuto prestare giuramento di mantenere il più assoluto silenzio. Infine, nelle sedute pubbliche, i voti si sono emessi mediante le formole placet o non placet , senza commenti ed osservazioni (1).

Il Concilio ha troncato risolutamente la questione a chi appartenesse la Sovranità nel Governo della Chiesa (2); la risoluzione è stata favorevole all'Autorità del Pontefice.

(1) Lettera apostolica del 27 nov. 1869. ch. II, III, VIII, inserita nei Decreta et Canones Concilii Vaticani. Lovanio 1877.

(?) 11 18 luglio 1870 Papa Pio IX la deciso sacro approbante Concilio I. Che il primato di giurisdizione su tutta la Chiesa da Dio è stato immediatamente e direttamente promessa e conferita da Cristo all'apostolo Pietro, II ). Che chirinque succede a Pietro riceve, in virtù della istituzione di Cristo ,'il primato di Pietro suulla Chiesa universale; III. Che il Pontefice romano è il successore del beatissimo Pietro in questo primato ; IV) Che al Pontefice romano è stato confidato da Cristo, nella persona di S. Pietro, il pieno potere di pascere, di reggere e di gover: nare la Chiesa universale ; che i pastori ed i fedeli, ciascuno in particolare cosi come tutti in corpo, gli sono sottoposti per il dovere della subordinazione gerarchica e di una vera obbedienza ; ch'egli è il Giudice supremo dei fedeli in tutte le cause, che sono della competenza ecclesiastica; che non vi è il permesso di portare appello daile decisioni del Pontefice al Concilio Ecumenico come ad una autorità superiore al Pontefice romano; ch'egli ha pieno e supremo potere di giurisdizione sulla Chiesa universale, non solamente nelle cose che concernono la fede ed i costumi, ma altresì in quelle che appartungono alla disciplina ed al governo della Chiesa; IV). Che, quando il Pontefice romano parlando ex cathedra e facendo il suo ufficio di Pastore e di Dottore di tutti i Cristiani, defi'uisce, in virtù della sua suprema autorità apostolica, che una dottrina sopra la fede o sopra i costumi dev'essere accettata dalla Chiesa universale, egli è dotato dell'assistenza divina della infallibilità , e che per conseguenza di tali definizioni del Pontefice romano sono irreformabili per loro stesse e non in virtù del consentimento della Chiesa. ( Constit. Pastor aetemus; decretata nella 4." sessione del Concilio del Vaticano, Ch. I, II, III e IV).

Contuzzi Istituzioni di Diritto Canonico. II.

31

Appendice al Capitolo Sesto. N. 13.

De romani pontificis infallibili magisterio. Ipso autem Apostolico primatu, quem Romanus Pontifex tamquam Petri principis Apostolorum successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi , haec Sancta Sedes semper tenuit, perpetuus Ecclesiae usus comprobat, ipsaque oecumenica Concilia , ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in fidei charitatisque unionem conveniebat , declarave. runt. Patres enim Concilii Costantinopolitani quarti, maiorum vestigiis inhaerentes, hanc solemnem ediderunt professionem: Prima salus est, rectae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes, speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica praedicat, esse mereamur , in qua est integra et vera Christianae religionis soliditas (1). Approbante vero Lugdunensi Concilio secundo, Graeci professi sunt: Sanctam Romanam Fcclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus Pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit ; et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones , suo debent iudicio definiri Florentinum denique Concilium definivit: Pontificem Romanum, verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput et omnium Christianorum patrem et doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse.

Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Praedecessores Nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis Antistites nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam ecclesiarum consuetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea praesertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum (2). Romani autem Pontifices, prout temporum et reram conditio suadebat, nunc convocatis oecumenicis Conciliis aut explorata Ecclesiae per orbem dispersae sententia, nunc per Synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia , adhibitis auxiliis , ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et apostolicis Traditionibus consentanea, Deo adiutore, cognoverant. Neque enim Petri

(1) Ex formula S. Hormisdae Papae, praut ab Iladriano II Patribus Concilii Oecumenici VIII, Constatinopolitani IV. proposita et ab iisdem subscripta est.

(2 CI, S. Bern. Epist. CXC.

successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per A. postolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter expenerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (1).

Hoc igitur veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, caelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una conservaretur, atque suo fundamento innixa , firma adversus inferi portas consisteret.

At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera Apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant; necessarium omnino esse censemus praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est, solemniter asserere.

Itaque Nos traditioni a fidei Christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis catholicae exaltationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio , docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse.

Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit, anathema sit.

« Qua lectione absoluta, idem Fabrianensis Episcopus surgens ita Patres interrogavit »

R.mi Patres, placentne Vobis decreta et canones, qui in hac Constitutione continentur ?

« Cum ille descendisset , ambonem conscendit R.mus D. Subsecretarius Concilii , qui sicut in praecedenti Sessione actum est , nomina singulorum Patrum iuxta ordinem dignitatis et promotionis alta voce recitavit, ut ad normam Litterarum apostolicarum Multiplices inter diei 27 novembris an. 1869 unusquisque ex Patribus suffragium ederet per verbum placet vel non placet. Dum autem singulorum Patrum nomina appellabantur, Scrutatores una cum Notariis fideliter scripto mandarunt suffragium quod a singulis voce edebatur. Suffragiorum autem recensione peracta, compertum est ex omnibus Patribus, qui hac in Sessione aderant , duos

(1) Luc. XXII, 32.

tantum respondisse non placet, reliquos vero omnes per verbum placet suum assensum et adprobationem declarasse. Tunc scrutatores una com Notariis tabulas, quae responsiones a Patribus editas continebant, exhibuerunt R.mo Domino Concilii Secretario, et postea; ipso eodem Secretario praeeunte, ad solium Summi Pontificis perrexerunt; ac fis omnibus in genua provolutis , Secretarius thronum ascendens Sanctissimo Domino de suffragiorum exitu retulit hac formula »:

Beatissime Pater, decreta et Canones placuerunt omnibus Patribus, duobus exceptis.

«Qua relatione audita, Summus Pontifex surgens suprema sua auctoritate Constitutionem hac formula confirmavit »;

Decreta et Canones qui in Constitutione modo lecta continentur, placuerunt Patribus omnibus, duobus exceptis; Nosque, sacro approbante Concilio, illa et illos, ut lecta sunt, definimus et Apostolica auctoritate confirmamus.

« Postea duo Advocati Consistoriales, tamquam Concilii Promotores in extremo pontificii solii gradu proni consistentes, Protonotarios Apostolicos ibi praesentes rogarunt, ut instrumenta conficerent de omnibus in hac Sessione gestis, sequentibus verbis :

Rogamus Vos Protonotarios praesentes, ut de omnibus et singulis in hac publica Sessione sacrosancti Concilii oecumenici Vaticani gestis authenticum instrumentum vel instrumenta conficiantur.

« Id se facturos Aloysius Colombo Collegii Protonotariorum decanus omnium nomine respondit dicens: Conficiemus, vobis testibus, innuendo R.mos Dominos Bartholomaeum Pacca pontificiae domui Praepositum, et Franciscum Ricci Praefectum cubiculi Sanctitatis Suae ».

Deinde Sanctissimus Dominus, deposita mitra , assurgens gra. tias laudemque Deo Optimo Maximo redditurus, elata voce hymnum Ambrosianum inchoavit, statimque innumerae Patrum populique insonuere voces hymni versus cum Cantoribus alternis vicibus decantantes. Hymno ad finem perducto, Summus Pontifex solemniter Apostolicam Benedictionem est impertitus; quam subsecuta est publicatio Indulgentiae ab E.mo Cardinali Philippo de Angelis presbytero adsistente facta.

Tandem Beatissimus Pater ad aulam processit, quae paramen. torum appellatur , ibique sacris exutus vestibus omnes in Domini benedictione dimisit; et sic huius quartae Sessionis actio perfecta est.

Huic quartae Sessioni interfuerunt: E.mi et R.mi DD. Cardinales 42 R.mi Patriarchae 6 Primates 6 Archiepisco

6 pi 81 Episcopi 359 Abbates nullius dioecesis 4 - Abbates

generales Ordinum monasticorum 12 Moderatores generales Congregationum et Ordinum religiosorum 24.

FINE DEL VOLUME SECONDO

« ÖncekiDevam »