Sayfadaki görseller
PDF
ePub

illa, quae robur Ecclesiae est, violetur, et ne rixis et contentionibus cum aliis implicentur.

252. Haec vero dum statuimus Religionis bonum et Ecclesiae libertatem exigere putamus, ut quotiescunque de curatoribus pauperum, et Parliamenti membris eligendis agatur, a quorum agendi ratione pauperum catholicorum fides et incolumitas, et Ecclesiae jura et libertas detrimenta pati possunt, soliciti esse debent, ut hominibus probis et Religionis catholicae minime hostibus munera haec conferantur. Attamen extra ecclesias, sine tumultu, absque charitatis violatione, et cum debita subjectione proprio Episcopo ne dissensiones in clero oriantur, et cum ea moderatione, quae statui clericali omnino convenit, relicta unicuique in dubiis libere pro se sentiendi facultate, de omnibus hujusmodi rebus agendum esse arbitramur.

XXVI.

DE LITIBUS EVITANDIS.

253. S. Paulus in Ep. 1a ad Corinthios strenue fideles hortatur ut judicia publica evitent, et lites et disputationes inter se sine judicum auxilio componant :-" Saecularia “igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in

66

ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam "vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui "possit judicare inter fratrem suum? Sed frater cum fratre "judicio contendit . . . . . . Jam quidem omnino delictum "est in vobis quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem "patimini ?"-1 Cor. vi. 1 sqq.

66

I

254. Haec S. Pauli doctrina saepe a sacerdotibus proponenda est fidelibus, ut discant quantopere lites sint evitandae, et quantum ab evangelio aliena sit eorum agendi ratio qui saepius alios vocant ad tribunalia, quique voluptatem quamdam ex legalibus disceptationibus capere videntur.

255. Si oriatur causa disceptandi de re mere temporali inter sacerdotem et laicum, sacerdos qui virtutum evangelicarum exemplar esse debet proponat ut res arbitrio prudentium virorum relinquatur dirimenda. Quod si agatur de contractibus, debitis, haereditatibus, testamentis, publicis instrumentis aut aliis hujusmodi, in quibus sententia judicis saecularis est vi legis politicae necessaria ad efficacem causae determinationem, si quae ratio inveniri potest quaestionem pacifice componendi, ea adhibeatur ut recursus ad tribunal civile necessarius non evadat.

256. Caeterum ut mala quae ex hisce litibus inter Sacerdotes et laicos oriuntur, quantum fieri potest, impediantur, sacerdos rem integram Ordinario deferat, et ejus consilio dirigatur.

257. Si inter Sacerdotes de rebus mere temporalibus oriatur quaestio quae privatim componi possit, alter alterum ad tribunalia laica non citet, sed res deferatur ad Ordinarium dioecesis, et ab illo vel ab arbitris cum ejus consensu selectis dirimatur. Quod si agatur de contractibus, debitis, haereditatibus, testamentis, publicis instrumentis et aliis hujusmodi, etiamsi opus sit sententia judicis saecularis, ut supra dictum est de causa quae versetur inter Sacerdotem et laicum, omnis conatus faciendus est ut res pacifice componatur, et nullo in casu quaestio in tribunali suscipienda est nisi petita prius ab Ordinario licentia.

XXVII.

DE FORO ECCLESIASTICO.

258. Cum ex divina sua institutione Ecclesia perfecta sit societas sub regimine Summi Pontificis Christi Vicarii, et Episcoporum, quibus competit potestas leges ferendi, et causas audiendi et dirimendi ac legum observantiam vi coactiva et poenis exigendi, existere debet forum judiciale ecclesiasticum. Quale quidem forum agnoscendum esse verba Christi demonstrant :-"Si peccaverit in te frater 66 tuus dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus," et illa S. Pauli, "adversus presbyterum accusationem noli accipere "nisi sub duobus vel tribus testibus."

[ocr errors]

259. Hinc Pius VI. in Const. Auctorem Fidei eos damnat qui dicunt Ecclesiae non fuisse a Deo collatam potestatem non solum dirigendi per consilia et suasiones sed etiam jubendi per leges ac devios contumacesque exteriore judicio ac salutaribus poenis coercendi atque cogendi.

260. Cum e divino primatus jure Romanus Pontifex universae Ecclesiae praesit, Concilium Vaticanum eum esse declaravit judicem supremum fidelium, et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse judicium recurri. Ipse itaque per universum orbem causas ejusmodi dirimere vel etiam ad se vocare potest. Hinc quoque, ut patet, ad ipsum spectat formulas observandas in judiciis ecclesiasticis exercendis praescribere, omnesque fideles tam ejus judiciis quam ejusmodi regulis se submittere tenentur.

261 Praeterea jure divino et vi institutionis Christi Episcopi potestatem judiciariam habent sibi propriam qua neque spoliari neque se abdicare possunt, quam vel per se vel per vicarium aut alium quemcunque ad nutum revocabilem,

exercere possunt, nisi lex aliqua canonica obstet. Cum vero in hac regione omnes formae in jure canonico praescriptae pro judiciis ecclesiasticis nequeant observari, habita legis civilis ratione, cavendum ut saltem ea omnia fiant quae ad veritatem inveniendam et ad justam rei defensionem necessaria sunt.1 Qua de re in Synodis Provincialibus

sedulo agendum erit.

262. Porro Episcopi Tribunal ad canonum normam et juxta Tridentina decreta in causis ecclesiasticis, quae nempe fidem, sacramenta, sacras functiones necnon officia et jura sacro ministerio adnexa respiciunt, sententiam dicit, et ejusmodi causas ad tribunal laicale deferre non licet,

263. Hinc appellatio quaelibet ad tribunal laicale a sententia in his causis ab Episcopo lata, necnon appellatio quae dicitur ab abusu, scilicet cum quis sub eo praetextu quod Episcopi judicando sua potestate abusi sint, ad judices saeculares confugiat, est omnino reprobanda.

264. Si quis vero Ecclesiasticus in hujusmodi causis ecclesiasticis litem in tribunalibus instituat aut ad eadem recurrat, aut appellet contra judicia proprii Ordinarii, quibus suspensio aut aliae censurae vel poenae infliguntur, incidit ipso facto in excommunicationem majorem speciali modo Romano Pontifici reservatam, et fit obnoxius poenis exinde descendentibus, et per sacros canones statutis. Quam excommunicationem incurrunt etiam laici hujusmodi causas quomodolibet ad Tribunal Saeculare afferentes.

265. Quod si quis gravamen aut injuriam ab ecclesiasticis judicibus passum se esse autumet, ea remedia adhibeat, quae suppeditat Ecclesia; scilicet appellet ad Archiepiscopum vel ad Summum Pontificem.

' Vide Append. IX. pag. 248.

XXVIII.

DE ARCHIVIS CONSTITUENDIS.

266. Cum Ecclesiarum utilitati maxime conferat veterum instrumentorum custodia, plurimaque eorum in hoc regno dolere debeamus malo quidem fato deperdita esse; decernimus ut in posterum media adhibeantur quibus tanto malo obvietur.

267. Episcopale itaque Archivum, in loco quo possit tutiori simul et commodiori, Episcopi stabiliter in singulis suis dioecesibus erigant et constituant. In illo omnia documenta quae ad suae dioecesis originem et historiam spectent; ea quoque quae ad dispensationes matrimoniales, et presbyterorum ordinationes pertineant; quae ad controversias et judicia referantur; quae ad beneficiorum provisiones, paroeciarum uniones et divisiones; privilegia et indulgentias, quae dioecesi ipsi, Ecclesiae Cathedrali vel parochiali concessae fuerint; quaeque quocunque modo ad rectam dioecesis administrationem pertineant, omnino reponantur.

268. Ne vero post mortem Episcopi Archiva dispereant, cum ipse se ex hac vita migrare perspexerit, eorum curam duobus sacerdotibus committat, qui in ejus testamento sunt nominandi, quique ipsa archiva Episcopi demortui successori fideliter consignabunt.

269. Quod si quis documenta, quae in archivo conservantur, violaverit, subtraxerit, aut suppresserit, omni sit dignitate, officio et beneficio privatus, et ad futura obtinenda inhabilis eo ipso, sicut statutum legitur in actis Conc. Rom. an. 1725, sub Benedicto XIII.; si vero laicus fuerit, excommunicationem ipso facto incurrat.

« ÖncekiDevam »