Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XXIX.

DE BONIS ECCLESIASTICIS.

270. Cum res Ecclesiae, seu bona ecclesiastica, nihil aliud sint nisi vota fidelium, et patrimonia pauperum; cumque, praeterea, ea ad cultum divinum exercendum, et ad sacrorum ministrorum sustentationem necessaria sint, facile quilibet intelliget quanta fide et diligentia sint custodienda ab iis quibus eorum ministratio et fruitio est commissa. De iis itaque sequentia statuenda esse existimamus, praeter alia quae a Jure Canonico statuta sunt.

271. Primo: praecipimus omnibus parochis, aut paroeciarum administris, necnon locorum piorum quae ab Episcopis pendent curatoribus, ut statim post publicationem hujus Concilii constitutionum, bonorum, tam mobilium, quam immobilium, quae ad ecclesias suas vel paroecias, vel ad loca pia praedicta spectent, inventarium conficiant. In hoc inventario diligenter vasa sacra, sacramque omnem supellectilem, quae in suis ecclesiis existat, describent; si quae sint praedia Ecclesiae, si domus aut scholae parochiales, si redditus denique permanentes, eos omnes recensebunt, Onera autem non omittant quibus ecclesia vel loca pia subjiciuntur.

272. 2o Confecto inventario singularum Ecclesiarum et locorum piorum, unum exemplar, a parocho vel ab alio ad quem spectat subscriptum, Episcopo dioecesis mittetur ab eo in Archivo Episcopali custodiendum; alterum penes ipsam ecclesiam de qua agitur in loco tuto asservabitur. Vasa sacra aurea vel argentea nomine illius ecclesiae ad quam pertinent inscribantur. Si sint nova id fiat antequam ab Episcopo consecrentur.

273. 3° Si quae bona in operibus piis et ecclesiasticis insumenda post confectum inventarium parocho alicui, vel alii cuicunque Catholico donata vel legata fuerint, statim paro

chus vel alius Sacerdos Episcopum moneat qui curabit ut piae donationes et legata pia effectum sortiantur.

274. 4° Ne ob legis defectum bona ecclesiastica in alienas manus transeant, curae erit Episcopo ut eorum tituli aut instrumenta accurate juxta legem civilem, et in nomine trium aut quatuor curatorum conficiantur. Hi vero curatores sint Episcopus dioecesis, parochus seu alius Sacerdos cui bona commissa fuerint, Vicarius Generalis aut alius vir prudens et vitae integritate conspicuus, et in hujusmodi rebus versatus. Hi curatores semel in anno convenire debent ut securitati bonorum praedictorum providere possint. Et si quis ex eorum numero e vivis discesserit, alium in ejus locum subrogare teneantur.

275. 5° Ne lites de bonis quae ab Episcopis et a parochis tenentur post eorum obitum, cum scandalo fidelium, oriantur, praecipimus ut singuli Episcopi et Sacerdotes omnes. bonorum ecclesiasticorum possessionem aut administrationem quomodolibet habentes testamenta sua rite confecta et signata teneant, et eadem in loco tuto ab Episcopo designato reposita habeant. Nulli autem Sacerdoti in extremis constituto administrentur Sacramenta nisi prius testamentum confecerit, aut serio conficere promittat.

276. Ut haec omnia quae respiciunt sive Archiva, sive bona ecclesiastica serventur, ab Episcopo Secretarius dioecesanus instituendus videtur.

277. In mentem omnium revocamus poenas, quae in Concilio Tridentino, Sess. 22, c. ult. et in Constitutione Apostolicae Sedis moderationi Pii PP. IX., in bonorum cujuscunque Ecclesiae, aut pii loci occupatores latae sunt.

traditiona

d'his father with grief,

But John was

66

128

XXX.

DE CATHOLICA JUVENTUTIS INSTITUTIONE.

278. Quum Christus Dominus Pastoribus Ecclesiae suae in persona Apostolorum officium commiserit docendi universam Christianam plebem, dicens: "Euntes docete omnes gentes . . . docentes eos servare omnia quaecunque “mandavi vobis," quumque maximi sit momenti ut vel a primis annis animae fidei lumine illuminentur, ne unquam obdormiant in morte, muneris nostri est imprimis enixe in Domino hortari et obsecrare parentes et alios omnes, quibus juventutis cura demandata est, ut ad Catholicam liberorum educationem operam diligentissime navent, quatenus in iis quae ad fidem et mores spectant, bene instituantur, et ad vitam quae sanctissimae nostrae dictaminibus sit conformis, plene efformentur.

fidei

279. Quapropter a tenerrima usque aetate devotam Sanctissimorum Jesu et Mariae nominum invocationem, necnon Orationem Dominicam, Angelicam Salutationem et Symbolum Apostolorum eos edoceant; et videant ut Doctrinam Christianam seu Catechismum a primis annis discant, et temporis decursu, magis magisque in doctrina fidei erudiantur.

280. Caveant ne culpa sua fides vel mores periclitentur parvulorum, pro quibus Christus mortuus est. Proinde neque ad scholas a Pastoribus Ecclesiae interdictas vel suspectas filios filiasve suas mittant nec ullo sub praetextu tales scholas eos frequentare sinant.

281. In memoriam revocamus omnium fidelium curae nostrae pastorali commissorum a nemine Catholico "posse "probari eam juventutis instituendae rationem quae sit a "Catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque "rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis "vitae fines tantummodo vel saltem primario spectat." (Syllab. Prop. 48, Ex epist. ad Archiep. Friburg. Quum non sine, 14 Julii 1864.)

XXXI.

DE SCHOLIS NATIONALIBUS.

282. Prudentem agendi modum a S. Sede servatum respectu systematis Nationalis Educationis, quae abstinuit a judicio super ea re definitive proferendo, et a nobis impraesentiarum servandum esse arbitramur.1 Attamen nostri muneris esse ducimus, iterum cum Concilio Plenario Thurlesiensi declarare, separatam Catholicae juventutis educationem esse omnimode ei anteponendam. Haec enim sola juribus votisque populi nostri plene satisfacere potest. Quod quidem patet, tum ex iteratis declarationibus Catholicorum systema mixtum saepe saepius reprobantium, et educationem religiosam pro liberis suis efflagitantium : tum etiam ex agendi ratione eorum, qui quamvis summis laudibus systema mere saeculare extollant, tamen in seligendis scholis ad quas liberos suos mittant, fere semper et ubique academias separatas, relictis mixtis, eligunt.

283. Quoniam autem de facto systema Educationis, uti vocant, denominationalis, adhuc nobis a Gubernio Britannico denegatur, et nonnisi mediante systemate Nationalis Educationis participes esse possumus reddituum publicorum, qui assignantur educationi, omni cura cavendum est, ne ex mutationibus in modo remunerandi magistros sive ex alio quocunque capite jura, quibus adhuc gaudent catholici scholarum moderatores (school-managers), impetantur: si enim id fieret, facile evenire posset, ut injuria facta sacrosanctis Religionis nostrae principiis, systema ipsum Nationale ita periculosum evaderet, ut non amplius Ecclesiae Pastoribus esset tolerandum.

284. Haec autem sunt quae statuenda ducimus, ut quam minime periculosum illud systema Educationis Nationalis reddatur: scilicet :

1o Libri, qui noxium aliquid sive adversus Sacrorum 1 Vide Append. XXIII. pag. 329.

Bibliorum Canonem aut puritatem, sive contra Catholicae Ecclesiae doctrinam vel mores continent, in scholis nullomodo tolerentur.

2o Nullus liber, in quo de Religione seu moribus agitur, admittatur, nisi sit ab Ordinario saltem toleratus, ad quem de rebus fidei et morum pertinet judicare.

3o Episcopi et parochi curent, ut in unaquaque paroecia sufficiens sit scholarum numerus ad Catholicae juventutis institutionem.

4o Eorumdem etiam est, cooperante populo, enixe curare ut a Gubernio meliorem in dies rerum ordinem et conditiones aequiores quoad scholas impetrent.

5o Statuimus autem ut, in quantum fieri potest, loca ipsa scholarum fidei trium saltem curatorum committantur, si nondum commissa sint, Episcopi scilicet vel Parochi, et aliorum ab Episcopo approbandorum, in quorum nomine tituli aut instrumenta accurate juxta legem civilem conficiantur.

6o Parochus, semel saltem in unaquaque hebdomada, in quantum fieri potest, visitet vel per se vel per suos vicarios, omnes et singulas scholas Nationales in sua paroecia existentes, quas pueris puellisve suae paroeciae frequentare permittit doctrinam fidei singulis hebdomadis discipulis explicet modo eorum aetati congruo, nomenque suum et quid egerit in libro ad hoc parato inscribat. Diligenter curet ut ludimagistri et magistrae officia sua bene adimpleant, et ut scholares doctrinam Christianam apprime addiscant, et in religionis exercitia infra tempus a regula permissum quotidie incumbant. Quod si quis sacerdos per quatuor hebdomadas successivas scholas singulas supradictas visitare vel in eis instructiones opportunas tradere neglexerit debitis poenis plectatur ad arbitrium Ordinarii. Hortamur autem Episcopos ut tempore visitationis, modo speciali circa scholas et circa decretorum hujus Synodi Plenariae scholas respicientium observantiam inquirant.

« ÖncekiDevam »