Sayfadaki görseller
PDF
ePub

285. Illud quoque perutile fore censemus ad mentem Sacrae Congregationis, si loca ipsa scholarum per curatores, ut jam diximus, in Episcoporum, vel parochorum potestate ac proprio jure manerent. Vetamus igitur omnes et singulos sacerdotes, ne quis eorum auxilium ad scholas erigendas accipiat sub quocunque instrumento a Coetu Episcoporum non approbato, quodque supradictae S. Congregationis instructioni omnino conforme non sit.

286. Inhibemus Catholicis penes quos sunt loca scholarum, ne ea ad Commissarios transferant.

287. Statutis ab Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae an. 1862 insistentes, Sacerdotes omnes sub poena suspensionis prohibemus, ne quempiam sive virum sive feminam mittant ad artem paedagogicam addiscendam in iis scholis mixtis quae sub regimine immediato Concilii supremi (Board) Educationis Nationalis positae, ad magistros formandos institutae sunt.

288. Cum autem in praedictis scholis, magistri et discipuli variarum religionum immixti inveniantur, et nulla in eis docendae Catholicae religionis habeatur ratio, unde grave intrinsecumque fidei oriatur periculum, districte prohibemus ne in posterum ullus Catholicus ad artem paedagogicam addiscendam eas adeat, vel aliquod in iis officium exercendum posthac suscipiat. Invigilent Episcopi ut hoc decretum ab omnibus servetur, et ut omnes Confessarii, sive regulares sive saeculares, ratione habita hujus decreti, poenitentes suos ab illis frequentandis deterreant.

289. Cum in plerisque scholis mere normalibus (model schools) haud minora pericula inveniantur, volumus ut ad quascunque hujusmodi scholas pueros puellasve Catholicas non mittant parentes vel alii quibus parvulorum cura commissa est. Quod si fecerint, sciant se strictissimam rationem esse reddituros periculi cui animas sanguine Christi redemptas exponere non dubitant.

290. Valde periculosum esse censemus pueris Catholicis scholas adire, quibus soli Acatholici praesunt; et a talibus scholis Pastores sui gregis juvenes avertant.

291. Statuimus, ut Episcopi quotannis in conventu suo annuo deputationem permanentem constituant, ad invigilandum super totum istud de juventutis institutione negotium, et ad jura et profectum Educationis Catholicae, tum in Parliamento, tum alibi, jugiter promovendum.

XXXII.

DE SCHOLIS MONIALIUM.

De Scholis, quae sub cura monialium sunt, haec statui

mus.

292. Nulla ex istiusmodi scholis cum Concilio Supremo (Board) Educationis Nationalis in posterum connectatur, nisi cum expressa Ordinarii licentia.

293. Nemo, sive ex Monialibus, sive ex novitiis, ad examen coram officialibus Commissariorum sese praesentet. 294. Moniales nec quampiam ad aliquam Scholam Normalem mittant ad artem paedagogicam addiscendam vel ad munus docendi exercendum; nec scholarem quamlibet talis scholae ad officium in conventu vocent, neque litteras commendatitias ipsi tradant, neque in communitatem inter novitias, sine expressa Ordinarii licentia, admittant.

295. Subsidia ad aedificia erigenda a Commissariis non accipiant, nisi sub conditionibus a coetu Episcoporum approbatis.

296. Curent singuli Episcopi in propriis dioecesibus media adhibere, quae unusquisque magis opportuna judicaverit, ut in dies Sanctimoniales docendi artem apprime calleant.

297. Prima ipsis Monialibus sit cura, ut in Religione et in scientiis ad Religionem pertinentibus puellae earum curae commissae de die in diem proficiant.

298. Sodalitates religiosae, ab Ordinario approbatae, pro puellis quae scholas frequentant, in unoquoque Conventu instituantur.

299. Videant Moniales, ut educatio, in quantum fieri potest, vitae domesticae apta sit, et ad conditionem educandarum accommodata.

300. Curent Superiorissae, ne quocumque sub praetextu, choreae, cantus, vel aliquid hujusmodi in earum scholis introducatur si Christianis moribus non conveniat.

301. Libri in bibliotheca pro usu educandarum sunt caute seligendi, et maximopere interest ut puellae in studiis et in lectione librorum rite dirigantur, ut in studiis utilioribus proficiant.

XXXIII.

DE FRATRIBUS QUI SCHOLIS PRAESUNT.

302. Inter praecipuas Ecclesiae Catholicae glorias recensendi merito sunt Ordines illi virorum Religiosorum, qui ad erudiendam spiritu intelligentiae ac pietatis juventutem sese devovent. Ut autem magis magisque augeantur bona quae, Deo opitulante, ex eorum opera dimanant haec statuenda decernimus.

303. Invigilent Episcopi, ut Constitutiones et Regulae Fratrum approbatae bene observentur.1

304. Videant Fratrum Superiores ut Fratres artem docendi bene addiscant, et ut quam optime erudiantur pueri eorum curae commissi, tum in iis quae ad Religionem, tum in iis quae ad scientias saeculares attinent.

1Vide Append. XXI. pag. 316.

305. Pactum inter Parochum et Fratres circa victum ipsis suppeditandum, et alia omnia quae ad administrationem scholae temporalem pertinent, caute scriptis mandetur, et accurate tum a Parocho tum a Fratribus servetur.

306. In diebus Dominicis Fratres parati esse debent ad opem ferendam in Catechismo docendo sub directione Parochi.

307. Parochus vel per se vel per Vicarium, necnon Sacerdotes omnes ab Episcopo ad hoc delegati, jus habeant quascunque Fratrum scholas visitandi, discipulosque tempore opportuno in doctrina Christiana instruendi, necnon juxta modum et tempus ab Episcopo probandum, in scientiis tum religiosis tum saecularibus examinandi.

308. Loca et aedificia scholarum parochialium, quarum cura Fratribus est demandata, necnon piae donationes, et legata pia pro hujusmodi scholis, et bona quae inde comparantur, fidei plurium curatorum committantur, quorum unus sit Episcopus, aliique sint ab ipso approbati.

309. Si quae vero sint loca vel aedificia vel bona parochialia ad scholas pertinentia, quae nunc a Fratribus proprio nomine possidentur, nobis congruum videtur, ut quam primum commode fieri potest, novi tituli aut instrumenta accurate juxta legem civilem et nomine trium vel plurium curatorum, uti jam dictum est, conficiantur, ut Ecclesiae vel paroeciae jura sarta tecta maneant.

310. Ad Episcopum pertinet, vel per se, vel per Sacerdotem ab eo delegatum, invigilare super redditus et expensas scholarum parochialium curae Fratrum commissarum.

311. Fratres eleemosynas ostiatim non colligant, nisi ex licentia tum proprii Episcopi, tum Episcopi loci in quo Collectae fiant: quam licentiam nonnisi in scriptis, et ad breve tempus, dandam esse censemus. Fratres nonnisi cum socio collectas faciant.

XXXIV.

DE SCHOLA NORMALI CATHOLICA.

312. Facultates necessarias et opportunas damus Episcopis a nobis ad hoc delegatis, ut, nomine hujus Synodi, Regulas conficiant et alia omnia faciant quae necessaria vel utilia judicaverint ad bonum regimen et profectum Scholae Normalis Catholicae S. Patritii recenter a nobis fundatae. 313. Statuimus alias pro nata occasione, et sicut res postulare videbuntur, fundandas esse scholas pro ludimagistris instituendis.

314. Magistrae autem in scholis Monialium in arte docendi sunt instituendae.

315. Justum et aequum esset quod supremi moderatores debitam reddituum publicorum proportionem Catholicis darent ad subsidium scholarum Catholicarum normalium; et jura nostra in ista re sunt vindicanda.

316. Censemus taxam quamdam moderatam Episcopis et Presbyteris constituendam esse pro sustentanda nova nostra schola Normali, usquedum aliter pro ipsius sustentatione provisum fuerit.

XXXV.

DE COLLEGIIS ET SCHOLIS LITTERARUM HUMANIORUM.

317. Licet plurima per Hiberniam existant bonae notae collegia et scholae, in quibus juventus Catholica in litteris humanioribus et in scientiarum principiis eruditur, expedit tamen ut talium Academiarum numerus augeatur. Hortamur igitur Episcopos ut in oppidis majoribus, aut in aliis locis opportunis, scholas instituere satagant, ubi lingua Latina et scientiarum mathematicarum principia tradantur. 318. Ad scholas istiusmodi fovendas expediret quam

« ÖncekiDevam »