Sayfadaki görseller
PDF
ePub

doque sacerdotem ab Episcopo deputari, qui munus docendi in illis exerceret, et in doctrina fidei specialiter pueros erudiret.

319. Muneris autem nostri esse ducimus contra iniquam illam quae adhuc perdurat, reddituum et fundationum publicarum pro educatione distributionem reclamare. Etenim pluribus librarum millibus scholae secundariae Acatholicae annuatim dotantur, dum nec minimae hujus subsidii partis Academiae Catholicae fiunt participes. Justum et expediens esset, Collegia Catholica, saltem non minus quam Protestantium Scholas, pro numero et progressu discipulorum, partem habere reddituum publicorum, qui juventuti instituendae sunt assignati.

66

66

XXXVI.

DE SEMINARIIS ECCLESIASTICIS.

320. Quoniam "bonum est viro si portaverit jugum ab "adolescentia sua," et, sicut testatur Apostolus, " omnis quidem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum "exercitatio per eam reddet justitiae;" maximopere curare debent Episcopi, ut in Seminariis et Collegiis in quibus instituuntur pueri et adolescentes qui ad sacrum ministerium destinantur, bona semper disciplina existat, et pietatis spiritus ac studii amor jugiter vigeant. Sic enim fieri potest ut a teneris annis ad pietatem et Religionem Clerici informentur; nam, teste Tridentino (Sess. xxiii. de Reform. cap. 18) "adolescentium aetas nisi recte "instituatur nunquam perfecte, ac sine maximo ac "singulari propemodum Dei Omnipotentis auxilio in disciplina ecclesiastica" perseverat.

66

[ocr errors]

321. Ut igitur magis magisque in spiritu intelligentiae ac pietatis proficiant in dies Seminariorum alumni, omnes catechismum sedulo addiscant, et singulis Dominicis et festis de praecepto diebus opportune in rebus ad fidem vel mores pertinentibus instruantur. Praesertim vero ad SSmi Cordis Jesu cultum et ad tenerrimam erga Immaculatam Dei Matrem, Hiberniae Patronam et Sanctos omnes devotionem jugiter efformentur, necnon ad amorem Ecclesiae et Supremi ipsius Capitis, Christi in terris Vicarii et S. Petri Successoris, Romani Pontificis. Praxim orationis mentalis, seu meditationis, sedulo edoceantur, ut a primis annis spiritu orationis impleantur. Saepissime etiam cohortandi sunt, praesertim autem hisce temporibus, quando intemperantiae vitium tam grassatur, ut mortificationem Jesu semper in corporibus suis circumferentes, in omnibus temperantiae et modestiae studeant, et in omnibus Christi bonus odor fiant. Hinc sperandum foret, "ut in eis cum aetate vitae meritum et doctrina major accrescat, quod et bonorum morum exemplum, et assiduum "in Ecclesia ministerium, atque major erga presbyteros et "superiores ordines reverentia, et crebrior, quam antea, Corporis Christi Communio maxime comprobabunt.' (Conc. Trid. Sess. xxiii. de Reform. Cap. ii.)

66

[ocr errors]

322. In Seminariis, in quibus juniores clerici una cum laicis educantur, Episcopus invigilare debet, ut qui ad sacrum ministerium sunt destinati instructionibus et exercitiis pietatis speciali quadam ratione ad disciplinam ecclesiasticam efformentur.

323. Quod ad studia autem attinet, expedit ut in omnibus Collegiis et Seminariis cursus saltem ad Rhetorices classem, inclusive, in quantum fieri potest, extendatur. Curent autem Episcopi, ut in disciplinis tradendis quam optima servetur methodus, et ut aemulationis et studii spiritus inter magistros et alumnos jugiter foveatur, ita ut singuli

K

quod Apostolus ad discipulum Timotheum scripsit, quasi sibi dictum existimet: "Attende tibi et doctrinae: insta "in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et "eos qui te audiunt." (1 Tim. iv. 16.)

324. Rectores Seminariorum curent, propositis etiam praemiis, ut alumni in cantu gravi et ecclesiastico, sicuti supra statuimus, bene instituantur, atque sacras caeremonias probe ediscant.

325. Statuimus autem ut omnia et singula Seminaria et Collegia nostra cum Universitate nostra Catholica consocientur, ita ut in omnibus studiorum cursus cum cursu academico Universitatis juxta formam ab Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae approbandam conveniat.

326. Studiorum etiam cursus in Collegio isto nostro S. Patritii apud Maynutiam cum cursu academico Universitatis conformetur, juxta formam ab Archiepiscopis et Episcopis approbandam.

327. Maximopere curare debent Episcopi, ut optimos quosque e Clero in Seminariorum Superiores et Professores seligant qui prudentia, pietate, doctrina, et caeteris omnibus viro ecclesiastico dignis dotibus studiosae juventuti praeluceant. Professores etiam seligantur, quantum fieri potest, ob praeclara in studiis merita. Ad Episcopos solos pertinet deputatio Superiorum et Professorum.

XXXVII.

DE COLLEGIIS REGINAE ET DE UNIVERSITATE ACATHOLICA DUBLINENSI.

328. Cum in Romano Pontifice Christi in terris Vicarium et Sancti Petri successorem agnoscamus ac veneremur, cui divinitus munus optimis doctrinis fideles instituendi, et a

pestiferis et veneno infectis pascuis arcendi, commissum est, libenti animo et eo, quo par est, obsequio monitis et rescriptis assentimur, quae respiciunt quaestionem de Collegiis Reginae, quaeque annuente Pontifice, a S. Congreg. de Prop. Fide nobis sunt communicata.1

329. Non solum litterae sed spiritui horum rescriptorum inhaerentes, Collegia ista reprobamus, et fideles curae nostrae pastorali commissos, in quantum possumus, ab iis

avertemus.

330. Sacerdotes omnes aliosque clericos prohibemus, ne munus aliquod, quod ad administrationem horum collegiorum spectet, assumant; neve professores seu Decani residentiae in iis fiant.

331. Quod si quis Sacerdos aut clericus ad id temeritatis venerit, ut spretâ Sedis Apostolicae auctoritate aut hujus Concilii Plenarii statutis aliter agere ausus fuerit, suspensionem ipso facto incurrat.

332. Districte etiam Sacerdotes et clericos omnes sive Saeculares sive Regulares, et quidem sub gravi, prohibemus ne quis eorum consilio vel quovis alio modo parentibus et aliis curam juvenum habentibus suadeat, ut adolescentes eorum curae commissos ad praedicta collegia mittant, vel juvenibus ipsis, ut collegia praedicta frequentent. Nec clerici quocumque modo academiis istis faveant.

333. Ne vero fideles populi nostrae curae commissi, de quorum fide et aeterna salute ratio districta nobis Deo est reddenda, detrimentum aliquod ex nostro silentio patiantur, in epistolis pastoralibus gravia et intrinseca pericula a S. Sede memorata, quibus juvenes Catholici in hisce collegiis exponuntur, indicabimus, et frequenter omnes fideles gravissimis et charitate plenis verbis monebimus et hortabimur, ut ab his collegiis frequentandis, ne eorum fidei aliqua macula inuratur, aut pestifera aliqua doctrina inficiantur, omnino abstineant.

! Vide Append. XXII. pag. 322.

334. Visum autem est nobis eadem etiam statuere de frequentatione Collegii Acatholici Dublinensis (uti vocant) SS. Trinitatis: et eo vel magis quia in Academiam illam recenter inductum est systema Educationis mere saecularis.

335. Districte igitur Sacerdotes et clericos omnes sive Saeculares sive Regulares, et quidem sub gravi prohibemus ne quis eorum consilio vel alio quovis modo parentibus aut aliis curam juvenum habentibus suadeat, ut adolescentes eorum curae commissos ad praedictum Collegium SS. Trinitatis vel ad Collegia Reginae jam memorata mittant, vel juvenibus ipsis, ut Collegia ista frequentent. Nec clerici quocunque modo Collegiis istis faveant.

336. Invigilent Episcopi ut haec monita ab omnibus serventur, et ut omnes Confessarii habita ratione periculorum quae, prout a sancta sede declaratum est, istis Collegiis inhaerent, juvenes deterreant ne illa frequentent et eorum parentes ne ad eadem suos filios mittant.

XXVIII.

DE UNIVERSITATE CATHOLICA.

337. Quod autem ad Universitatem nostram Catholicam attinet, in memoriam revocamus omnium curae nostrae pastorali commissorum praesertim vero sacerdotum, quantopere Sancta Sedes Apostolica opus istud iteratis vicibus nobis commendaverit. Universitas ista post Synodum Nationalem Thurlesianensem feliciter incoepta, jam per annos viginti et amplius fidei vexillum palam inter maximas difficultates tulit, et bonos fructus fecit, licet non omnes, qui nobis in votis erant.

« ÖncekiDevam »