Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sacrorum Antistites, non sine bonorum omnium scandalo atque offensione. Cum autem nulla existat inter Apostolicam sedem ac Gubernium Anglicum conventio, tempus procul dubio esset proponendi aliquam normam a Sancta Sede sanciendam, qua froenum ejusmodi attentatibus quotidie magis in praesenti temporum perversione timendis injiceretur.

A Synodo Thurlesensi plura salubriter statuta fuere, quibus sacramentorum administratio sacrorum canonum disciplinae conformaretur. At vero non pauca adhuc supersunt auctoritate futurae synodi emendanda. Atque ut cetera Episcoporum zelo atque experientiae in concilio indicanda ac corrigenda relinquam, de baptismate aliquid innuam ac de matrimonio. Pecunia quae occasione horum sacramentorum non acceptari tantum sed omnino exigi generatim perhibetur, sane non potest quin scandalum ac non raro simoniae notam clericis inurat. Relatum non semel est sacrae huic congregationi ante matrimoniorum celebrationem passim a Parochis sponsarum dotem taxari, habita scilicet ratione ipsius, ita ut non raro vel ingens summa librarum sterlingarum solvenda exigatur tanquam conditio sine qua matrimonio sacerdotis adsistentia denegetur. Atqui hujusmodi agendi ratio non paucos retrahit a matrimoniis contrahendis, atque eam de sacerdotibus in laicos ingerit opinionem, ut nisi tanta Hibernensis populus praestaret pietate ac religione, maxime timendum foret ne ipsa illius fides detrimentum pateretur.

Haec et similia defectui ecclesiastici spiritus in non paucis e clero tribuenda sunt, quod quidem in sententia virorum omni exceptione majorum, atque in Hibernensibus rebus peritorum ab imperfecta seminariorum directione est repetendum. Non defuerunt clerici Hibernenses, in majoribus istius Regni Collegiis instituti et, alumni dum essent, habiti tanquam optimi, qui satis superque ostende

runt se non solum spiritu ecclesiasticae vocationis sed vel ipsa notione obligationum sui status esse destitutos. Constat pariter de seminariis iisque ex Majoribus, dimitti clericos tempore vacationum, ipsosque sibi relictos in civitatibus aliquot menses versari non sine periculis ac morum naufragio. Hi vero postea in seminaria redeunt atque ad sacros ordines promoventur. Nil igitur mirum si tales non raro in Hibernia vel in exteris Hibernensium missionibus inveniantur sacerdotes, qui immemores officii sui in destructionem potius laborant quam in aedificationem. Quae cum ita sint, mens est Sanctitatis suae ut Episcopi in Synodo collecti videant in Domino quid in rem fieri oporteat, et si quae sint suprema auctoritate roboranda, ea Sanctae Sedi proponere ne praetermittant.

Insuper non pauci per Hiberniam queruntur laici de avaritia clericorum, quod videlicet ab eis plus aequo graventur dum non desunt sacerdotes qui volunt divites fieri aut qui ingentes etiam divitias congesserunt. Porro Episcopi Hibernenses in re tam gravi minime negligentes se praebuerunt; at multo majora ab eorum studio ac vigilantia expectantur. Curandum igitur ut ad tramitem aequitatis determinatae normae statuantur circa id quod sacerdotes titulo honestae sustentationis exigere possunt atque ubi ejusmodi normae praescriptae jam sunt, nihil omittendum ut adamussim observentur. Verumtamen ut malum de quo agitur in radice curetur, necesse est ut in clericos rectus sentiendi modus inducatur, quod a spirituali eorum cultura atque institutione potissimum pendet. Annua hinc exercitia spiritualia a sacerdotibus obeunda, sed praesertim in seminariis ecclesiasticis spiritus infundendus. Item in ordinandis non ingenium tantum atque doctrina sed etiam ac praesertim innocentia vitae atque aeternae salutis studium quaerenda sunt.

Illud denique commendandum ut ab Episcopis oppor

tunae sanciantur regulae, quibus periculum devitetur ne laici ecclesiasticis bonis jure civili potiantur, morientibus sacerdotibus item ut sacri Pastores in Synodo coadunati sedulo cogitent coram Domino de aliis omnibus quae experientia duce ad tutelam fidei, ad bonos mores promovendos, ad religionem amplificandam pertinere censuerint, quo nimirum omnibus prouti divina gloria ac salus animarum postulant, consulatur.

Haec ad mentem SSmi Domini Nostri Eminentiae Tuae significanda habebam, atque interim manus tuas humillime deosculor.

Romae ex aed. S. Congis de Pda. Fide die 2 Junii 1873.

Eminentiae Tuae

Humillimus atque addictissimus famulus verus,
AL. CARD. BARNABO, PR.

Pro R. P. D. Secretario absente,

ACHILLES CANUS. RINALDINI, S. Congis Officialis.

P.S.-Mitto ad Eminentiam Tuam exemplar literarum1 quas die 9 Junii 1863, scribendas putavi super morientium adsistentia per sacerdotes promovenda, ut videlicet etiam hujus rei in futura Synodo habeatur ratio.

1 Vide Append. XXV. pag. 348.

EDICTUM CONVOCATIONIS SYNODI.

PAULUS,

TIT. S. PETRI IN MONTE AUREO, S. R. E. PRESBYTER, CARDINALIS CULLEN,

MISERATIONE DIVINA ET SEDIS APOSTOLICAE GRATIA ARCHIEPISCOPUS DUBLINENSIS, HIBERNIAE PRIMAS, ETC., ETC.

VENERABILIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS HIBERNIAE, SALUTEM IN DOMINO.

CUM duobus circiter abhinc annis Episcopi Hiberniae in conventu Dublini habito certiorem Sacram Congregationem de Propaganda Fide fecissent sibi in votis esse ut plenaria hujus regionis Synodus celebraretur, Sñus Dn. N. Pius PP. IX. eorum desiderio annuendum existimans, litteris apostolicis die trigesimo Maii, 1873, datis, potestatem nobis contulit ut ejusmodi Synodum convocaremus, eique ut delegatus Apostolicus præessemus. Exemplaria earum litterarum typis edita ad omnes Episcopos jamdiu misimus ; verum plurimis rerum adjunctis impediti Synodum diu optatam antehac non potuimus convocare. Nunc vero remotis omnibus quae obstabant, potestate nobis ab Apostolica Sede benigne concessa utentes Synodum plenariam omnium Hiberniae Archiepiscoporum et Episcoporum indicimus inchoandam die decimoseptimo Augusti proxime venturi in collegio Maynutiano et sequentibus diebus prosequendam donec ad finem perducatur. Caeterum venerabilibus Hiberniae praesulibus, quorum cor unum et anima una est, occasionem haec Synodus praebebit qua opus viginti quinque abhinc annis magno cum fructu a Synodo Thurlesiana incoeptum prosequantur et compleant, abusus in disciplina ecclesiastica si qui irrepsorint corrigant, ecclesino jura tueantur, Catholicam soli

damque juventutis institutionem vindicent et promoveant, et alia peragant quae ad salutem animarum, bonumque Ecclesiae procurandum apta videantur. Inter quae illud etiam curandum ut omnibus sapientissima Vaticani Concilii decreta nota fiant et ab omnibus observentur.

Haec vero ut rite perficiantur, Illustrissimos et Reverendissimos Archiepiscopos et Episcopos Hiberniae rogamus et requirimus ut cum suis theologis e clero seculari vel regulari selectis, ad Synodum hanc veniant, aut, si ipsi legitime impediti sint, procuratores mittant. Eos etiam vehementer hortamur ut, diligenter rerum nostrarum ecclesiasticarum conditione ad examen vocata, si quid corrigendum, aut immutandum inveniant illud adnotent ut postea in Synodo Episcoporum judicio subjici possit.

Praeterea eosdem Reverendissimos Praesules rogamus ut omnibus qui Synodo plenariae de jure vel consuetudine adesse debent aut possunt, ejus indictionem notam faciant, ut singuli jure suo utantur.

De caetero, cum in vanum laborant qui aedificant domum nisi Dominus aedificet eam, rogamus et adhortamur pientissimos Praesules et omnem clerum ac populum ut suis orationibus nos et omnes qui Synodo intersint adjuvent, Deum optimum Maximum assidue obsecrantes ut nobiscum sit et nobiscum laboret, ut mentes illuminet, corda succendat, utque actus et operationes bene incoeptas feliciter ad exitum perducat, et divina sua potentia efficiat ut nostris consiliis pietas promoveatur, ecclesiastici ordinis decus augeatur, fides firmetur et opera Christianae pietatis et charitatis magis magisque abundent ut ii qui foris sunt ea videntes, glorificent ecclesiam Catholicam ejusque divinam originem intelligant. Datum Dublini die 2 Julii, anno 1875.

PAULUS CARDINALIS CULLEN, Archiepiscopus Dublinensis, Hiberniae Primas. N.B. Aliis litteris ejusdem tenoris Synodus prorogata

est in diem 31 Augusti ejusdem anni.

« ÖncekiDevam »