Sayfadaki görseller
PDF
ePub

338. Statuimus igitur pecuniae summam, quae necessaria erit ad annuam Universitatis istius nostrae sustentationem, providendam esse ex collectis in omnibus et singulis dioecesibus quotannis faciendis.

339. Singulis vero annis, Dominica tertia mensis Novembris,collectae istae dioecesanae fiant.

340. Ut vero magis magisque per ipsam Universitatem Dei honor et Ecclesiae decus columenque in istis regionibus promoveantur, necnon juventutis Catholicae in Spiritu intelligentiae ac pietatis eruditio, enixe hortamur Episcopos et Ordinum Religiosorum Superiores qui Collegiis vel Scholis praesunt, ut Academias sub eorum cura positas quam arctissimis nexibus ipsi Universitati Catholicae colligent; alumnos et vel ipsos, si expedire judicaverint, magistros ad pericula in studiis facienda cohortentur, ut honores et gradus academicos adipiscantur, et ut in posterum, quantum prudenter fieri potest, magistros ex iis seligant, qui optimis moribus praediti, honorum etiam laudes in ipsa Universitate Catholica fuerint consecuti et bono testimonio a Superioribus Ecclesiasticis utuntur.

341. Omnes etiam Episcopos et Sacerdotes et fideles hortamur ut, pro data occasione, eis faveant, qui studia feliciter in Universitate Catholica fecerint, et qui suis respective Episcopis vel Parochis commendantur. Ex qua agendi ratione sperandum, fore ut quasi agmine facto, procul a nostris finibus Rationalismi et Indifferentismi monstra jugiter repellamus, et avitam Hiberniae nostrae gloriam denuo vindicemus ut Insula et Sanctorum et Doctorum et nominetur et sit.

XXXIX.

DE SOCIETATIBUS PROSCRIPTIS.

342. Nemini dubium est quin maxima damna ex societatibus secretis religioni et reipublicae proveniant, unde Ecclesia Dei gravissimis poenis easdem damnat, et filios suos continue hortatur ut diligenter eas omnino devitent. Ut omittamus quae de antiquioribus hujusmodi sectis a Romanis Pontificibus sancita sunt, Clemens XII. Summus Pontifex anno 1738 societatem quae Masonica, seu Liberorum Muratorum, dicitur, damnavit, et excommunicatione ejus asseclas perstrinxit: quae sententia ab aliis Pontificibus Benedicto XIV., Pio VII., Leone XII., Pio VIII., et Pio IX., feliciter regnante, renovata et confirmata fuit.

66

343. Neque a gravi delicto et poenis ecclesiasticis, quae latae sunt adversus Liberos Muratores, excusantur ii, qui in inferioribus sectae gradibus versantur et ejus secretis minime initiantur. In hanc rem legenda sunt sapientissima S. P. Leonis XII. verba :-"Pro certo habete neminem earum participem sectarum esse posse, quin gravissimi "flagitii reus sit; eorumque verba ab auribus repellite, qui "ut vestrae in gradus suarum sectarum inferiores cooptationi "assentiamini, vehementer affirmant nihilum in gradibus "illis admitti, quod rationi, nihil quod religioni adversetur, "immo nihil vel praedicari vel perfici quod non sanctum, quod non rectum, quod non incontaminatum sit. Etenim 'jusjurandum illud nefarium, quod jam memoratum est quodque in illa etiam inferiori cooptatione jurari debet, "satis per se est ut intelligatis nefas etiam esse levioribus "illis gradibus adscribi, atque in iis versari. Deinde, quamvis quae graviora et scelestiora sunt, iis mandari non soleant, qui superiores gradus assecuti non sunt, perspicue tamen "patet perniciosissimarum harum societatum vim et audaciam ex omnium qui iis nomen dederunt consensione et multi

66

[ocr errors]

66

66

[ocr errors]

66

"tudine coalescere.

66

66

Itaque ii etiam qui inferiores illos gradus non sunt praetergressi, scelerum illorum participes "haberi debent; et in eos cadit illud Apostoli ad Romanos cap. I. qui talia agunt, digni sunt morte, et non solum "qui ea faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus."," (Litterae Apostolicae Leonis XII. Quo graviora III. Idus Martii 1825.)

[ocr errors]

344. Praeter Masonicam societatem aliae omnes societates quae similes illi sunt, seu iisdem principiis innituntur, eodem judicio proscriptae censentur, de quibus omnibus societatibus SSñus Dñus Pius IX. hanc sententiam edendam curavit: "Societates occultae, de quibus in Pontificiis "Constitutionibus sermo est, eae omnes intelliguntur quae "adversus Ecclesiam vel gubernium sibi aliquid proponunt, exigant vel non exigant a suis asseclis juramentum de "secreto servando." (Decret. S. Officii 5 Augusti, 1846.) Et idem Pontifex in allocutione die 25 Sept. 1865, habita, eam esse Ecclesiae mentem declarat, ut Masonica " aliaeque ejusdem generis societates quae specie tenus diversae "in dies coalescunt, quaeque contra Ecclesiam vel legitimas "potestates seu palam seu clandestine machinantur" reprobentur prorsus et condemnentur.

[ocr errors]

345. Porro novo decreto damnati fuere Feniani, qui paucis abhinc annis in societatem coaluerunt, quod decretum S. Congregatio S. Officii Episcopis Hiberniae qui Concilio Oecumenico Vaticano aderant, mense Junio anni 1870 tradendum curavit.

346. Haec itaque cum ita sint monendos fideles decernimus ut a secta Masonica et aliis damnatis societatibus quae sive clandestine sive palam, sive juramentum a suis asseclis exigant vel non exigant, sed ad Ecclesiae vel legitimarum potestatum detrimentum efformatae sunt, omnino abstineant, earum coetibus et conventiculis nunquam intersint, earum insignia non deferant, atque in earum

conviviis aut choreis partem non habeant, nec eis favorem ullo modo ostendant aut patrocinentur ne censuris ecclesiasticis irretiantur, et falsa rerum specie allecti, a professione verae fidei in indifferentismum aut naturalismum trahantur.

XL.

DE LIBRIS PRAVIS VITANDIS.1

347. Inter innumera quae hac aetate grassantur mala vix ullum magis plorandum est, quodve majus fidei ac moribus Christifidelium detrimentum infert quam "teterrima illa "tot undique volantium et peccare docentium voluminum "ac libellorum contagio qui apte compositi ac fallaciae et "artificii pleni, immanibusque sumptibus per omnia loca in "Christianae plebis interitum dissipati, pestiferas doctrinas ubique disseminant, incautorum potissimum mentes animosque depravant." (SS. D. N. PP. Pius IX. Encyclica Qui pluribus," die 9 Nov., 1846.)

[ocr errors]

66

66

348. Quam quidem tristissimam rerum conditionem etiam in nostra Hibernia existere, licet non tantum quantum in aliis quibusdam regionibus, minime est dissimulandum.

349. Etenim venales passim prostant, vilique praetio circumferuntur libri, libelli, novellae, necnon et ephemerides, quorum scriptores religionem ac morum honestatem sive aperto marte sive insidiose, impetunt et labefactare conantur. Hujusmodi porro scripta a Catholicis hominibus quandoque emuntur, in eorum domos recipiuntur, atque ab eorum liberis et domesticis sine delectu leguntur.

350. Quum igitur nostri muneris sit greges nostros ad salutaria pascua ducere et a venenatis avertere, vehementer in Domino omnes Sacerdotes praesertim vero animarum

'Vide Append. XXIV. pag. 343.

curam habentes hortamur et in visceribus Domini obsecramus, ut zelo Dei excitati tam publice quam privatim a fidelibus hujusmodi perversa scripta, si adsint, procul arceant.

351. Sicuti vero maxima laude digni sunt parentes et alii auctoritate praediti, qui et filios suos et domesticos ab hoc pestifero pabulo immunes servant, ita e contra acriter corripiendi sunt, qui neglecto hoc officio, quo et naturali et divino jure tenentur, et cujus rationem districtissimam supremo Judici sunt reddituri, suae domus curam non habent, immemores verborum Apostoli ad Timotheum: "Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, "fidem negavit et est infideli deterior." (1 Tim. cap. v. 8.)

[ocr errors]

352. Illos quoque qui praedictis libellis et ephemeridibus perversis, iis praesertim quae mentis puritatem commaculant (et ut plurimum ab exteris regionibus in hanc insulam nostram advehuntur), diffundendis operam navant, moneant pastores quantum sit ipsis flagitium fidem et bonos mores quaestui habere, et ex animarum ruina res domesticas augere, ut discant aliquando timere judicia a Redemptore nostro Christo iis denuntiata per quos scandalum venit.

353. Optandum ut qui ingenio sunt praediti et in litterarum studia incumbunt, vestigiis eorum insistentes, qui libellos Catholico spiritu plenos concinnando egregium sibi meritum acquisierunt, libros conscribant, quibus pietas foveatur mentesque delectentur simul et instruantur. Horum auctorum opera pastorum erit plebi commendare et insuper in bibliothecis parochialibus, iisdem locum dare.

354. Praecipimus autem ut libri de religione ex professo tractantes et libelli quicunque, seu folia, quae precum formulas continent, sine Episcopi licentia praelo non mandentur, nec venales a Catholicis exponantur. Cavendum etiam est de libris nomine tenus Catholicis et ad delectandum conscriptis, ne aliquid contra bonos mores vel fidem contineant.

« ÖncekiDevam »