Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XLI.

DE CURA DEFUNCTORUM.

355. Ex Sacra Scriptura discimus sanctam et salubrem cogitationem esse pro defunctis orare ut a peccatis solvantur, et Concilium Tridentinum definivit animas in purgatorio detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio juvari. (Sess. 25, dec. de Purgatorio.) Hinc consuetudines pias illas quae adeo invaluerunt in Hibernia, psalmum De Profundis post singulas missas recitandi, preces privatim pro mortuis fundendi, opera misericordiae peragendi et providendi ut missae pro eis celebrentur, omni cura servandas et promovendas existimamus.

356. Missa Solemnis aut officium pro defunctis nonnisi in Ecclesiis celebretur. Si absolutio danda sit in fine Missae, ab eo detur qui Missam celebravit. Si vero forte adsit Episcopus, licet non celebraverit, ipse ritum absolutionis peragere potest. Si quo in loco, in Hibernia missa solemnis de Requiem ob inopiam sacerdotum celebrari non possit SS. D. Pius IX. facultatem concessit, ut ejus loco, praesente cadavere, missa privata pro defunctis legi possit. (Ex Rescripto 29 Junii, 1862.)

357. Vigiliae profanae, praesente cadavere, cum lusibus, choreis, compotationibus, et cantibus, quae omnia domum luctus dedecent, omnino a parochis prohibeantur. Caveat quoque parochus ne alii in domo defuncti pernoctent praeter familiam et proximos consanguineos. Illam vero funestam et populo Christiano exitiosam consuetudinem suppeditandi potum inebriantem in domo defuncti, vel prope locum sepulturae, omnino reprobamus; hortamur vero Episcopos ut delinquentes hac in re graviter plectant. 358. Dum cadaver exponitur, convenit ut fiant preces pro

defunctis, recitetur rosarium, aut libri pii legantur, ut ex recordatione mortis et brevitatis vitae humanae, si qui ad vigilias concurrant, aedificationem percipiant. Piae societates pro defunctis magno adjumento in his gerendis esse possunt.

359. Hortamur fideles, ut gravibus impensis et vanae et inani pompae, occasione funerum, non indulgeant, sed potius opera charitatis peragant, missas celebrandas curent, precesque fundendas, quibus animae defunctorum adjuventur.

360. Sacerdotes qui officio pro defunctis in die depositionis vel trigesima aut anniversaria die assistant, convivia apud familiam defuncti non accipiant.

361. Ubi id judicaverit faciendum Episcopus, Capellani Asylorum pro pauperibus, dementibus aut aliis, preces quae praescribuntur in Rituali Romano peragant pro defunctis pauperibus vel in sacello asyli vel ad sepulchrum antequam corpus terrae tradatur.

362. Optandum ut coemeteria loco convenienti non procul ab Ecclesia in singulis paroeciis statuantur, quantum fieri potest, ut corpora defunctorum christiano modo sepeliantur, et ritus praescripti pro exequiis in Rituali Romano facile observari possint. Quod si coemeterium publicum sit, aliqua ejus portio Catholicorum sepulturae assignari debet. 363. Coemeteria catholica quae ab Episcopo consecranda sunt, aut saltem a sacerdote per eum delegato benedicenda, religiose et magna cura servari debent, cum in iis corpora defunctorum quae templa Dei fuerunt, sanguine Christi redempta, et sacramentis saepius refecta et sanctificata requiescant in expectatione resurrectionis mortuorum et diei ultimi judicii.

364. Crux in medio coemeterii erigatur et adhortandi sunt fideles ut ante eam aut intra coemeterium saepe preces fundant pro defunctis, et de vanitate rerum humanarum et de morte meditentur.

365. Laudari publice aliquem a laico in coemeterio benedicto seu orationem in funere ad populum haberi sine licentia Episcopi vetamus: nec parochus aut quilibet Ecclesiae rector aliter fieri patiatur. Si vero oratio funerea pro aliquo defuncto cum debita licentia habenda est, in ecclesia a sacerdote recitanda est post ultimum evangelium, et orator nec stolam nec superpelliceum deferat, sed tantum vestem talarem: peracto sermone fit absolutio.

366. Liberorum muratorum et cujuscunque societatis damnatae asseclarum funeribus, clerici non assistant, neque pro eis exequiae fieri possunt, nisi ante mortem sectis istis renuntiaverint et signa poenitentiae dederint. 367. Corpora sacerdotum aut aliorum non sunt intra Ecclesiam sepelienda absque expressa licentia Episcopi.

ELENCHUS

SYNODI DECRETORUM CUM NUMERO ARTICULORUM.

I. De aperienda Synodo. Articulus unicus.
II. De modo vivendi. Art. unicus.

III. De praejudicio non afferendo. Art. unicus.
IV. De officialibus. Art. unicus.

V. De judicibus causarum personalium in Synodo
occurrentium. Art. unicus.

VI. De non discedendo et de secreto servando. Art.

unicus.

VII. De Fide Catholica. Articuli quindecim.
VIII. De Fidei Professione emittenda. Art. unicus.
IX. De Fidei Periculis evitandis. Art. novem.
X. De Sacramentis. Art. quinque.

XI. De Baptismo. Art. duodecim.
XII. De Confirmatione. Art. tres.
XIII. De Eucharistia. Art. viginti-novem.

XIV. De Poenitentia.

Art. sexdecim.

XV. De Censuris. Art. octo.

XVI. De Extrema Unctione. Art. sex.

XVII. De Matrimonio. Art. octo.

XVIII. De Vita et Honestate Clericorum. Art. vigintiquinque.

XIX. De Episcopis. Art. triginta-sex.

XX. De Vicariis Generalibus et Foraneis. Art.

novem.

XXI. De Parochis. Art. triginta-quatuor.

XXII. De Coadjutoribus Parochorum. Art. septem. XXIII. De viris Religiosis. Art. octo.

XXIV. De Monialibus. Art. quindecim.

XXV. De dissensionibus inter viros ecclesiasticos evitandis. Art. sex.

XXVI. De litibus evitandis. Art. quinque.

XXVII. De Foro ecclesiastico. Art. octo.

XXVIII. De Archivis constituendis. Art. quatuor.
XXIX. De Bonis ecclesiasticis. Art. octo.

XXX. De Catholica juventutis

quatuor.

institutione.

Art.

XXXI. De Scholis Nationalibus. Art. decem. XXXII. De Scholis Monialium. Art. decem. XXXIII. De Fratribus qui Scholis praesunt. Art. decem. XXXIV. De Schola normali catholica. Art. quinque. XXXV. De Collegiis et Scholis literarum humaniorum.

Art. tres.

XXXVI. De Seminariis ecclesiasticis. Art. octo. XXXVII. De Collegiis Reginae et de Universitate Acatholica Dublinensi. Art. novem.

XXXVIII. De Universitate Catholica. Art. quinque.
XXXIX. De Societatibus proscriptis. Art. quinque.
XL. De libris pravis vitandis. Art. octo.
XLI. De Cura Defunctorum. Art. tredecim.

Omnia et singula in hac Synodo Nationali statuta, decreta, et acta, qua decet obedientia et reverentia auctoritati, correctioni, et emendationi Sanctae Romanae Ecclesiae, omnium Ecclesiarum Matris et Magistrae, et Romani Pontificis, Christi Vicarii judicio, emendanda, corrigenda mutanda subjicimus.

Ego, PAULUS CARDINALIS CULLEN, Archiepiscopus Dublinensis, Hiberniae Primas, Delegatus Apostolicus et Synodi Praeses, definiens subscripsi.

Ego, DANIEL, Archiepiscopus Armacanus, totius Hiberniae Primas, definiens subscripsi.

Ego, JOANNES, Archiepiscopus Tuamensis, definiens sub

scripsi.

Ego, THOMAS GUILLELMUS, Archiepiscopus Casseliensis, definiens subscripsi.

Ego, GUILLELMUs, Episcopus Corcagiensis, definiens subscripsi.

Ego, FRANCISCUs, Episcopus Derriensis, definiens subscripsi.

Ego, FR. JOANNES PIUS, Episcopus Dromorensis, definiens subscripsi.

Ego, DAVID, Episcopus Kerriensis, definiens subscripsi. Ego, THOMAS, Episcopus Fernensis, definiens subscripsi. Ego, LAURENTIUS, Episcopus Elphinensis, definiens subscripsi.

Ego, MICHAEL, Episcopus Rossensis, definiens subscripsi. Ego, JOANNES, Episcopus Galviensis, definiens subscripsi. Ego, GEORGIUS, Episcopus Limericensis, definiens subscripsi.

Ego, PATRITIUS, Episcopus Dunensis et Connorensis, definiens subscripsi.

« ÖncekiDevam »