Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX I.

[Ad. pag. 10.]

EPISTOLA S. CONG. DE PROPAGANDA FIDE DE LINGUA LATINA ADHIBENDA IN LITTERIS AD SEDEM APOSTOLICAM MITTENDIS.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE,

Fuit in more positum saeculis anteactis, ut qui cum Apostolica Sede communicare deberent ad negotia ecclesiastica (exceptis illis quae ad ritus orientales pertinebant) pertractanda, vel ad gratias postulandas, ii latina lingua aut saltem italica uterentur. Nec sane ejusmodi mos gravibus destituebatur rationum momentis, cum inter caetera exigi nullatenus posset ut in tanta linguarum varietate administri aut officiales Sanctae Sedis, quae ab omnibus terrarum orbis nationibus literas aut petitiones excipit, omnium linguas legerent atque intelligerent. At vero nonnullis abhinc annis usus invaluit ut ad Sacram hanc Congregationem Fidei Propagandae, passim scripta non solum gallica lingua (quod difficultatem vix ullam facessit) sed anglica, germanica, hollandica aliisque exarata linguis transmittantur; ex quo non raro contingit ut negotiorum sacrorum expeditio non parum dilationis patiatur. Quae cum ita sint, sane non possum quin Ill. Dominationi Tuae commendem etiam atque etiam, ut nedum laicis, sed praesertim ecclesiasticis viris tibi subjectis inculcare ne praetermittas, ut quoties ad Sacrum hoc consilium literas, petitiones aut etiam acta ad causas eccle

siasticas pertinentia mittere voluerint, latinum vel italicum idioma, quantum fieri poterit, adhibendum curent. Et quoniam latinam linguam commemoravi, abs re non erit animadvertere ex illius linguae neglectu gravissima per orbem Ecclesiis detrimenta obvenire. Neque enim tantum exinde difficilior evadit cum Ecclesia Romana atque aliis cum Ecclesiis variarum regionum communicatio, non solum amittitur maximum illud quo praeterritis temporibus catholici itinerantes guadebant emolumentum, inveniendi scilicet, ubique locorum, Christi fideles quasi fratres communi patriae romanae lingua loquentes, verum etiam extranei christiano populo sensim sine sensu evadent ac fere impervii omnes tum sacrae tum profanae scientiae fontes, qui graecam praesertim linguam ignorantes nonnisi per latinum idioma patere possunt. Quamobrem erit solicitudinis tuae operam impendere, ut studium latinae linguae in tua dioecesi promoveatur, cujus rei suscipiendae, opportunam Tibi occasionem praebere poterit, quod praesentibus literis Ill. Dominationi tuae censui commendandum.

Precor Deum ut Te diu sospitem servet incolumemque. Datum Romae ex Aedibus S. C. de Prop. Fide die 29 Septembris, 1868.

Ill. ac Revmae Dominationis Tuae

Ad officia paratissimus

AL. CARD. BARNABO, Pr.
JOANNES SIMEONI, Secretarius.

APPENDIX II.

[Ad. pag. 62, n. 6.]

DECRETA SS. ECUMENICI CONCILII

VATICANI.

I.

CONSTITUTIO DOGMATICA

DE FIDE CATHOLICA,

Edita in Sessione tertia SS. Ecumenici Concilii Vaticani.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI SACRO APPROBANTE CONCILIO AD

PERPETUAM REI MEMORIAM.

Dei Filius et generis humani Redemptor Dominus Noster Jesus Christus, ad Patrem coelestem rediturus, cum ecclesia sua in terris militante, omnibus diebus usque ad consummationem saeculi futurum se esse promisit. Quare dilectae sponsae praesto esse, adsistere docenti, operanti benedicere, periclitanti opem ferre nullo unquam tempore destitit. Haec vero salutaris ejus providentia, cum ex aliis beneficiis innumeris continenter apparuit, tum iis manifestissime comperta est fructibus, qui orbi christiano e Conciliis oecumenicis ac nominatim e Tridentino, iniquis

licet temporibus celebrato, amplissimi provenerunt. Hinc enim sanctissima religionis dogmata pressius definita uberiusque exposita, errores damnati atque cohibiti; hine ecclesiastica disciplina restituta firmiusque sancita, promotum in Clero scientiae et pietatis studium, parata adolescentibus ad sacram militiam educandis collegia, christiani denique populi mores et accuratiore fidelium eruditione et frequentiore sacramentorum usu instaurati. Hinc praeterea arctior membrorum cum visibili Capite communio, universoque corpori Christi mystico additus vigor; hinc religiosae multiplicatae familiae, aliaque christianae pietatis instituta; hinc ille etiam assiduus et usque ad sanguinis effusionem constans ardor in Christi regno late per orbem propagando.

Verumtamen haec aliaque insignia emolumenta, quae per ultimam maxime oecumenicam Synodum divina clementia Ecclesiae largita est, dum grato, quo par est, animo recolimus; acerbum compescere haud possumus dolorem ob mala gravissima, inde potissimum,orta, quod ejusdem sacrosanctae Synodi apud permultos vel auctoritas contempta, vel sapientissima neglecta fuere decreta.

Nemo enim ignorat, haereses, quas Tridentini patres proscripserunt, dum, rejecto divino ecclesiae magisterio, res ad religionem spectantes privati cujusvis judicio permitterentur, in sectas paullatim dissolutas esse multiplices, quibus inter se dissentientibus et concertantibus, omnis tandem in Christum fides apud non paucos labefactata est. Itaque ipsa sacra Biblia, quae antea christianae doctrinae unicus fons et judex asserebantur, jam non pro divinis haberi, imo mythicis commentis accenseri coeperunt.

Tum nata est et late nimis per orbem vagata illa rationalismi seu naturalismi doctrina, quae religioni christianae utpote supernaturali instituto per omnia adversans, summo studio molitur, ut Christo, qui solus Dominus et Salvator

noster est, a mentibus humanis, a vita et moribus populorum excluso, merae quod vocant rationis vel naturae regnum stabiliatur. Relicta autem projectaque christiana religione, negato vero Deo et Christo ejus, prolapsa tandem est multorum mens in pantheismi, materialismi, atheismi barathrum, ut jam ipsam rationalem naturam, omnemque justi rectique normam negantes, ima humanae societatis fundamenta diruere connitantur.

Hac porro impietate circumquaque grassante, infeliciter contigit, ut plures etiam e catholicae Ecclesiae filiis a via verae pietatis aberrarent, in iisque diminutis paullatim veritatibus, sensus catholicus attenuaretur. Variis enim ac peregrinis doctrinis abducti, naturam et gratiam, scientiam humanam et fidem divinam perperam commiscentes, genuinum sensum dogmatum, quem tenet ac docet Sancta Mater Ecclesia, depravare, integritatemque et sinceritatem fidei in periculum adducere comperiuntur.

Quibus omnibus perspectis, fieri qui potest, ut non commoveantur intima Ecclesiae viscera ? Quemadmodum enim Deus vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire; quemadmodum Christus venit, ut salvum faceret quod perierat, et filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum: ita Ecclesia, a Deo populorum mater et magistra constituta, omnibus debitricem se novit, ac lapsos erigere, labantes sustinere, revertentes amplecti, confirmare bonos et ad meliora provehere parata semper et intenta est. Quapropter nullo tempore a Dei veritate, quae sanat omnia, testanda et praedicanda quiescere potest, sibi dictum esse non ignorans : Spiritus meus, qui est in te, et verba mea, quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo amodo et usque in sempiternum.1

Nos itaque, inhaerentes Praedecessorum Nostrorum vestigiis, pro supremo nostro Apostolico munere veritatem

1 Is. lix. 21.

N

« ÖncekiDevam »