Sayfadaki görseller
PDF
ePub

entiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse. Si quis autem huic Nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit; anathema sit.

Datum Romae in publica Sessione in Vaticana Basilica solemniter celebrata anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo septuagesimo, die decima octava Julii, Pontificatus nostri anno vigesimo quinto.

Ita est.

JOSEPHUS EP. S. HIPPOLYTI,

Secretarius Concilii Vaticani.

APPENDIX III.

[Ad. pag. 64, n. 11.]

SYLLABUS

NOSTRAE AETATIS

COMPLECTENS PRAECIPUOS

QUI

ERRORES,

NOTANTUR IN ALLOCUTIONIBUS CONSISTORIALIBUS,

IN ENCYCLICIS ALIISQUE APOSTOLICIS LITTERIS SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PAPAE IX.

§ I.

PANTHEISMUS, NATURALISMUS ET RATIONALISMUS ABSOLUTUS.

1. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum existit ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura, et iccirco immutationibus obnoxius, Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo, et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo et justum cum injusto. Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

2. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

3. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est

lex et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

4. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma qua homo cognitionem omnium cujuscumque generis veritatum assequi possit ac debeat.

Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novembris 1846.
Epist. Encycl. Singulari quidem, 17 Martii 1856.
Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862.

5. Divina revelatio est imperfecta, et iccirco subjecta continuo et indefinito progressui qui humanae rationis progressioni respondeat.

Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novembris 1846.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

6. Christi fides humanae refragatur rationi; divinaque revelatio, non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni.

Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novembris 1846.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

7. Prophetiae et miracula, in sacris Litteris exposita et narrata, sunt poetarum commenta, et Christianae fidei mysteria philosophicarum investigationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur inventa; ipseque Jesus Christus est mythica fictio.

Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novembris 1846.
Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

§ II.

RATIONALISMUS MODERATUS.

8. Quum ratio humana ipsi religioni aequiparetur, iccirco theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt.

Alloc. Singulari quadam perfusi, 9 Decembris 1854.

9. Omnia indiscriminatim dogmata religionis christianae sunt objectum naturalis scientiae seu philosophiae; et humana ratio historice tantum exculta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam objectum proposita fuerint. Epist. ad Archiep.Frising. Gravissimas, 11 Decembris 1862. Epist. ad eumdem Tuas libenter, 21 Decembris 1863. 10. Quum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille jus et officium habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit; at philosophia neque potest neque debet ulli sese submittere auctoritati.

Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 Decembris, 1862.

Epist. ad eumdem Tuas libenter, 21 Decembris 1863. 11. Ecclesia non solum non debet in philosophiam unquam animadvertere, verum etiam debet ipsius philosophiae tolerare errores, eique relinquere ut ipsa se corrigat. Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas, 11 Decembris 1862.

12. Apostolicae Sedis Romanarumque Congregationum decreta liberum scientiae progressum impediunt.

Epist. ad Archiep. Frising, Tuas libenter, 21 Decembris 1863.

13. Methodus et principia, quibus antiqui Doctores scholastici theologiam excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 Decembris

1863.

14. Philosophia tractanda est, nulla supernaturalis revelationis habita ratione.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 Decembris

N.B.-Cum rationalismi systemate cohaerent maximam partem errores Antonii Günther, qui damnantur in Epist. ad Card. Archiep. Coloniensem Eximiam tuam, 15 Junii 1847, et in Epist. ad Episc. Wratislaviensem Dolore haud mediocri, 30 Aprilis 1860.

§ III.

INDIFFERENTISMUS, LATITUDINARISMUS.

15. Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 Junii 1851.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

16. Homines in cujusvis religionis cultu viam aeternae salutis reperire aeternamque salutem assequi possunt. Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novembris 1846. Alloc. Ubi primum, 17 Decembris 1847.

Epist. Encycl. Singulari quidem, 17 Martii 1856.

17. Saltem bene sperandum est de aeterna illorum omnium salute, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam

versantur.

Alloc. Singulari quadam, 9 Decembris 1854.

Epist. Encycl. Quanto conficiamur, 17 Augusti 1863. 18. Protestantismus non aliud est quam diversa verae ejusdem Christianae religionis forma, in qua aeque ac in Ecclesia Catholica Deo placere datum est.

Epist. Encycl. Noscitis et Nobiscum, 8 Decembris 1849.

« ÖncekiDevam »