Sayfadaki görseller
PDF
ePub

& IV.

SOCIALISMUS, COMMUNISMUS, SOCIETATES CLANDESTINAE, SOCIETATES BIBLICAE, SOCIETATES CLERICO-LIBERALES.

Ejusmodi pestes saepe gravissimisque verborum formulis reprobantur in Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novemb. 1846; in Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849; in Epist. Encycl. Noscitis et Nobiscum, 8 Decem. 1849; in Alloc. Singulari quadam, 9 Decembris 1854; in Epist. Encycl. Quanto conficiamur moerore, 10 Augusti 1863.

S V.

ERRORES DE ECCLESIA EJUSQUE JURIBUS.

19. Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus juribus sibi a divino suo fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae jura ac limites, intra quos eadem jura exercere queat.

Alloc. Singulari quadam, 9 Decembris 1854.

Alloc. Multis gravibusque, 17 Decembris 1860.
Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

20. Ecclesiastica potestas suam auctoritatem exercere non debet absque civilis Gubernii venia et assensu.

Alloc. Meminit unusquisque, 30 Septembris 1861. 21. Ecclesia non habet potestatem dogmatice definiendi religionem Catholicae Ecclesiae esse unice veram religionem. Litt. Apost. Multiplices inter, 10 Junii 1851.

22. Obligatio, qua Catholici magistri et scriptores omnino adstringuntur, coarctatur in iis tantum quae ab infallibili Ecclesiae judicio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponuntur.

Epist. ad. Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 Decembris

23. Romani Pontifices et Concilia oecumenica a limitibus suae potestatis recesserunt, jura Principum usurparunt, atque etiam in rebus fidei et morum definiendis errarunt.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 Junii 1851.

24. Ecclesia vis inferendae potestatem non habet, neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam. Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

25. Praeter potestatem episcopatui inhaerentem, alia est attributa temporalis potestas a civili imperio vel expresse, vel tacite concessa, revocanda propterea, cum libuerit, a civili imperio.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

26. Ecclesia non habet nativum ac legitimum jus acquirendi ac possidendi.

Alloc. Nunquam fore, 15 Decembris 1856.

Epist. Encycl. Incredibili, 17 Septembris 1863.

27. Sacri Ecclesiae ministri Romanusque Pontifex ab omni rerum temporalium cura ac dominio sunt omnino excludendi.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

28. Episcopis, sine Gubernii venia, fas non est vel ipsas Apostolicas Litteras promulgare.

Alloc. Nunquam fore, 15 Decembris, 1856.

29. Gratiae a Romano Pontifice concessae existimari debent tamquam irritae, nisi per Gubernium fuerint imploratae.

Alloc. Nunquam fore, 15 Decembris 1856.

30. Ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitas a jure civili ortum habuit.

Litt. Apost. Multiplices inter, 10 Junii 1851.

31. Ecclesiasticum forum pro temporalibus clericorum causis sive civilibus sive criminalibus omnino de medio

tollendum est, etiam inconsulta et reclamante Apostolica Sede.

Alloc. Acerbissimum, 27 Septembris 1852.

Alloc. Nunquam fore, 15 Decembris 1856.

32. Absque ulla naturalis juris et aequitatis violatione potest abrogari personalis immunitas, qua clerici ab onere subeundae exercendaeque militiae eximuntur; hanc vero abrogationem postulat civilis progressus, maxime in societate ad formam liberioris regiminis constituta.

Epist. ad Episc. Montisregal. Singularis Nobisque, 29 Septembris 1864.

33. Non pertinet unice ad ecclesiasticam jurisdictionis potestatem proprio ac nativo jure dirigere theologicarum rerum doctrinam.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter, 21 Decembris 1863.

34. Doctrina comparantium Romanum Pontificem Principi libero, et agenti in universa Ecclesia, doctrina est quae medio aevo praevaluit.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

35. Nihil vetat, alicujus Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto, summum Pontificatum ab Romano Episcopo atque urbe ad alium Episcopum aliamque civitatem transferri.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

36. Nationalis Concilii definitio nullam aliam admittit disputationem, civilisque administratio rem ad hosce terminos exigere potest.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

37. Institui possunt nationales Ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque divisae.

Alloc. Multis gravibusque, 17 Decembris 1860.
Alloc. Jamdudum cernimus, 18 Martii 1861.

38. Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romanorum Pontificum arbitria contulerunt. Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

§ VI.

ERRORES DE SOCIETATE CIVILI TUM IN SE, TUM IN SUIS AD ECCLESIAM RELATIONIBUS SPECTATA.

39. Reipublicae status, utpote omnium jurium origo et fons, jure quodam pollet nullis circumscripto limitibus. Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

40. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodis adversatur.

Epist. Encycl. Qui pluribus, 9 Novembris, 1846.
Alloc. Quibus quantisque, 20 Aprilis 1849.

41. Civili potestati, vel ab infideli imperante exercitae, competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum jus quod vocant Exequatur, sed etiam jus appellationis, quam nuncupant, ab abusu.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

42. In conflictu legum utriusque potestatis, jus civile praevalet.

Litt. Apost. Ad Apostolicae, 22 Augusti 1851.

43. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu jurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, immo et ea reclamante.

Alloc. In Concistoriali, 1 Novembris 1850.

Alloc. Multis gravibusque, 17 Decembris 1860.

44. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus judicare, quas Ecclesiae

pastores ad conscientiarum normam pro suo

munere

edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere.

Alloc. In Concistoriali, 1 Novembris 1850.

Alloc. Maxima quidem, 9 Junii 1862.

45. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus juventus christianae alicujus Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur jus immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum.

Alloc. In Concistoriali, 1 Novembris 1850.

Alloc. Quibus luctuosissimis, 5 Septembris 1851.

46. Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subjicitur.

Alloc. Numquam fore, 15 Decembris 1856.

47. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cujusque e populo classis pueris, ac publica universim Instituta, quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi juventutis curandae sunt destinata, eximantur ab omni Ecclesiae auctoritate, moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis arbitrio subjiciantur ad imperantium placita et ad communium aetatis opinionum amussim.

Epist. ad Archiep. Friburg. Quam non sine, 14 Julii 1864. 48. Catholicis viris probari potest ea juventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet.

Epist. ad Archiep. Friburg, Quam non sine, 14 Julii 1864.

« ÖncekiDevam »