Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cumactam ex eadem parte, qua S. Sanguinem biberat in paratum vas demittat. Calicem subinde ipsum Purificatorio linteo abstergat, ac demum cooperiat, uti alias fit atque ab altari discedat. Depositis vestibus sacris, et gratiarum actione completa, aqua e Calice demissa pro rerum adjunctis vel ad diem crastinum servetur (si nempe eo rursus Sacerdos redeat Missam habiturus) et in secunda purificatione in Calicem demittatur, vel gossipio aut stupa absorpta comburatur, vel in Sacrario si sit exsiccanda relinquatur, vel demittatur in piscinam.

Cum autem calix, quo Sacerdos primum est usus, purificatus jam sit, si illo ipso pro Missa altera indigeat, eum secum deferat: secus vero in altera Missa diverso Calice uti poterit.

Cum superior S. R. C. Instructio nonnisi casum respicit, quo Sacerdos duas Missas dissitis in locis eadem die sit celebraturus; operae pretium visum est ex Commentariis Bartholomaei Gavanti et Cajetani Mariae Merati hic ritum adjungere a Sacerdote servandum cum utramque Missam in eadem Ecclesia offerre debet.

Hoc itaque in casu Sacerdos post haustum in prima Missa diligenter Sanguinem Domini, omissa consueta purificatione, patena calicem et palla patenam tegens ac super corporale relinquens, dicet junctis manibus: Quod ore sumpsimus Domine, etc. Deinde digitos, quibus SS. Sacramentum tetigit, in aliquo vase mundo ad hoc in Altari praeparato abluet, interim dicens Corpus tuum Domine, etc., abstersisque purificatorio digitis calicem velo cooperiet, velatumque ponet super corporale extensum. Absoluta Missa si nulla in Ecclesia sit sacristia, calicem eodem modo super Altare relinquet; secus vero in Sacristiam deferet, ibique super Corporale vel pallam in aliquo loco decenti et clauso collocabit usque ad secundam Missam: in qua, cum eodem calice uti debeat, illum rursus secum

deferet ad Altare, ac super corporale extensum reponet. Cum autem in secunda Missa Sacerdos ad Offertorium devenerit, ablato velo de Calice hunc parumper versus cornu Epistolae collocabit sed non extra corporale, factaque hostiae oblatione cavebit ne purificatorio extergat calicem, sed eum intra corporale relinquens leviter elevabit, vinumque et aquam eidem caute imponet, ne guttae aliquae ad labia ipsius Calicis resiliant, quem deinde nullatenus ab intus abstersum more solito offeret.

APPENDIX IX.

[Ad. pag. 124, n. 261.]

EXTRACTUM EX PRIMA SYNODO PROVINCIALI

MODUS

ANGLIAE.

PROCEDENDI IN CONSILIO CAPIENDO A CONCILIO INVESTIGATIONIS PRIUSQUAM FINALITER DEJICIATUR

RECTOR MISSIONARIUS.

1o Ad Concilium investigationis non recurratur nisi prius clare et praecise exposita ab Episcopo causa ad dejectionem finalem movente, ipse rector missionarius malit rem ad Concilium deferri, quam sese sua sponte a munere et officio dimittere.

2° Cum Episcopo visum fuerit consilium capere a concilio investigationis de rectore missionario finaliter dejiciendo, vicario suo generali vel alii sacerdoti ad hoc ab ipso deputato committat, ut relationem causae ad dejectionem moventis in scriptis conficiat, cum expositione investigationis hucusque peractae, et circumstantiarum quae causam, vel ejusdem demonstrationem specialiter afficiant. 3° Locum, diem et horam opportunam ad conveniendum indicet per litteras ad singulos consiliarios missas.

4o Rectorem missionarium, de quo agitur, ad locum et diem constitutum ad Concilium habendum vocet per litteras; exponens, nisi prudentia vetet, causam ad dejectionem moventem per extensum; monensque ipsum rectorem ut responsum rationibus suffultum praeparet in scriptis, ad ea quae in causae expositione vel jam antea oretenus, vel nunc in scriptis relata sunt.

5° Convenientibus consiliariis tempore et loco praefinitis praecipiat Episcopus silentium servandum de iis quae in concilio audiantur; moneat quoque investigationem non esse processum judicialem, sed eo fine habitam, et eo modo faciendam, ut ad cognitionem veri quacumque ratione perveniatur, adeo ut unusquisque consiliarius, omnibus coram Deo perpensis, opinionem de veritate factorum quibus causa innititur, efformare quam accurate possit. Moneat etiam ne quid in investigatione fiat, quod aut ipsos, aut alios periculo damni aut gravaminis exponat, praesertim ne locus detur actioni libelli famosi, vel alii cuicumque processui, coram tribunali civili.

6o Relatio causae legatur coram Concilio ab Episcopi Officiali, qui etiam ad interpellationes respondebit a praeside vel ab aliis consiliariis per praesidem faciendas ad uberiorem rei notitiam assequendam.

7° Deinde in Concilium introducatur rector missionarius, qui responsum a se confectum leget et ad interpellationes similiter respondebit.

8° Tunc collatis consiliis, si duabus saltem ex tribus partibus consiliariorum satis constare de factis videatur, sententiam suam unusquisque consiliarius in scriptis det, rationibus quibus nititur expressis; conferantur sententiae; acta in Concilio ab Episcopi officiali redigantur, et a praeside in nomine concilii subscribantur, et simul cum sententiis singulorum in extenso ad Episcopum deferantur.

9° Quod si ulterior investigatio necessaria vel congrua videatur, eo ipso die, vel alio ad conveniendum a Concilio constituto, testes vocentur, quos opportunos Concilium judicaverit, audito etiam rectore missionario de iis quos ipse advocandos esse voluerit.

10° Examinentur seorsim testes, pro causa, a preside et ab aliis per praesidem, absente primum rectore missio

R

nario, quantum fieri potest accurate, non adhibito juramento, sed, si non renuant ipsi, asserentibus testibus se paratos esse ad testimonium suum juramento confirmandum, si occasio daretur.

11° Consentientibus testibus et dirigente prudentia concilii, repetatur testimonium coram rectore missionario qui et ipse testes tunc interroget per praesidem.

12° Similiter examinentur testes contra causam. 13° Collatis tunc consiliis fiat ut supra N 8°

14° Quod si testes nolint aut nequeant Concilio assistere, aut eorum testimonium nondum satis luculentum negotium reddat, duo saltem ex consiliariis a Concilio deputentur, qui testes adeuntes, loca invisentes, vel, alio quocumque modo possint, lumen ad dubia solvenda requirentes, relationem suae investigationis, ad Concilium deferant, ut ita nulla via intentata relinquatur ad verum moraliter certo cognoscendum."

Additio facta decreto XVIII. Conc. Westmonasteriensis III.

"Qui ad supradictam Commissionem in Synodo Dioecesana nominati fuerint ad proximam Synodum Dioecesanam officium retineant; quando iterum confirmentur vel alii nominentur. Si vero interim morte vel renuntiatione alicujus ex numero deputatorum Commissio imminuta fuerit, Episcopus alium Consiliarium nominabit, servata proportione inter Capitulum et Clerum, quae in prima Synodo Provinciali commendata fuit."

« ÖncekiDevam »