Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cessae fuerint, ea omnia, easque omnes Nostra hac Constitutione revocatas, suppressas, et abolitas esse volumus, prout reapse revocamus, supprimimus, et abolemus, minime refragantibus aut obstantibus privilegiis quibuscunque, etiam specialibus comprehensis, vel non, in corpore juris, aut Apostolicis Constitutionibus, et quavis confirmatione Apostolica, vel immemorabili etiam consuetudine, aut alia quacunque firmitate roboratis, quibuslibet etiam formis ac tenoribus, et cum quibusvis derogatoriis, aliisque efficacioribus et insolitis clausulis, quibus omnibus, quatenus opus sit, derogare intendimus, et derogamus.

Firmam tamen esse volumus absolvendi facultatem a Tridentina Synodo Episcopis concessam Sess. XXIV. cap. VI. de reform. in quibuscunque censuris Apostolicae Sedi hac Nostra Constitutione reservatis, iis tantum exceptis, quas eidem Apostolicae Sedi speciali modo reservatas declaravimus.

Decernentes has Litteras, atque omnia et singula, quae in eis constituta ac decreta sunt, omnesque et singulas, quae in eisdem factae sunt ex anterioribus Constitutionibus Praedecessorum Nostrorum, atque etiam Nostris, aut ex aliis sacris Canonibus quibuscunque, etiam Conciliorum Generalium, et ipsius Tridentini mutationes, derogationes, suppressiones atque abrogationes ratas et firmas, ac respective rata atque firma esse et fore, suosque plenarios et integros effectus obtinere debere, ac reapse obtinere; sicque et non aliter in praemissis per quoscunque Judices Ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam de Latere Legatos, ac Apostolicae Sedis Nuntios, ac quosvis alios quacunque praeeminentia, ac potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari ac definiri debere; et irritum atque inane esse ac fore quidquid super

his a quoquam quavis auctoritate, etiam praetextu cujuslibet privilegii, aut consuetudinis inductae vel inducendae, quam abusum esse declaramus, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus praemissis, aliisque quibuslibet ordinationibus, constitutionibus, privilegiis, etiam speciali et individua mentione dignis, nec dignis, nec non consuetudinibus quibusvis, etiam immemorabilibus, ceterisque contrariis quibuscunque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, Ordinationis, limitationis, suppressionis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum anno incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Sexagesimo Nono, Quarto Idus Octobris Pontificatus nostri anno vigesimo quarto.

MARIUS CARD. MATTEI, Pro-Datarius.
N. CARD. PARACCIANI CLARELLI.

Visa de Curia

DOMINICUS BRUTI

I. Cugnoni.

LOCO PLUMBI.

[blocks in formation]

DE PROBANDO STATU LIBERO EORUM QUI MATRIMONIUM CONTRAHERE VOLUNT.

I.
INSTRUCTIO

PRO

PRO EXAMINE ILLORUM TESTIUM, QUI INDUCUNTUR CONTRAHENDIS MATRIMONIIS, TAM IN CURIA EMINENTISSIMI ET REVERENDISSIMI D. CARDINALIS, URBIS VICARII, QUAM IN ALIIS CURIIS CAETERORUM ORDINARIORUM. In primis Testis moneatur de gravitate juramenti, in hoc praesertim negotio pertimescendi, in quo divina simul et humana majestas laeditur, ob rei, de qua tractatur, importantiam, et gravitatem; et quod imminet poena triremium et fustigationis deponenti falsum.

II. Interrogetur de nomine, cognomine, patria, aetate, exercitio et habitatione.

III. An sit civis, vel exterus, et quatenus sit exterus, a quanto tempore est in loco, in quo Testis ipse deponit.

IV. An ad examen accesserit sponte, vel requisitus; si dixerit, accessisse sponte a nemine requisitus dimittatur, quia praesumitur mendax.

Si vero dixerit accessisse requisitus; interrogetur a quo, vel a quibus, ubi, quando, quomodo, coram quibus, et quoties fuerit requisitus, et an sciat adesse aliquod impedimentum inter contrahere volentes.

V. Interrogetur, an sibi pro hoc testimonio ferendo fuerit

aliquid datum, promissum, remissum, vel oblatum a contrahere volentibus, vel ab alio ipsorum nomine.

VI. Interrogetur, an cognoscat ipsos contrahere volentes, et a quanto tempore, in quo loco, qua occasione, et cujus qualitatis, vel conditionis existant.

Si responderit negative, Testis dimittatur; si vero affirmative.

VII. Interrogetur, an contrahere volentes sint cives, vel exteri; si responderit esse exteros, supersedeatur in licentia contrahendi, donec per litteras Ordinarii ipsorum contrahere volentium, doceatur de eorum libero statu, de eo tempore, quo permanserunt in sua civitate, vel dioecesi. Ad probandum vero eorumdem contrahere volentium statum liberum pro reliquo temporis spatio, scilicet usque ad tempus, quo volunt contrahere, admittantur testes idonei, qui legitime, et concludenter deponant statum liberum contrahere volentium, et reddant sufficientem rationem causae eorum scientiae, absque eo quod teneantur deferre attestationes Ordinariorum locorum, in quibus contrahere volentes moram traxerunt.

Si vero responderit, contrahere volentes esse cives. IX. Interrogetur, sub qua parochia hactenus contrahere volentes habitarunt, vel habitent de praesenti.

Item an ipse Testis sciat, aliquem ex praedictis contrahere volentibus quandoque habuisse uxorem, vel maritum.

Si responderit affirmative, non procedatur ad licentiam, nisi producantur authenticae, et legales attestationes, vel testes fide digni, et verisimiliter informati de obitu conjugis defuncti.

Si vero Testis responderit, non habuisse uxorem vel maritum.

X. Interrogetur de causa scientiae, et an sit possibile, quod aliquis ex illis habuerit uxorem vel maritum, et quod ipse Testis nesciat.

Si responderit affirmative, supersedeatur, nisi ex aliis testibus probetur concludenter, non habuisse uxorem vel maritum.

Si vero responderit negative.

XI. Interrogetur de causa scientiae, ex qua deinde Judex colligere poterit, an Testi sit danda fides.

Si responderit, contrahere volentes habuisse uxorem vel maritum, sed esse mortuos.

XII. Interrogetur de loco, et tempore, quo sunt mortui, et quomodo ipse Testis sciat, fuisse conjuges, et nunc esse mortuos.

Et si respondeat, mortuos fuisse in aliquo hospitali, vel vidisse sepeliri in certa ecclesia, vel occasione militiae sepultos fuisse a militibus, non detur licentia contrahendi, nisi prius recepto testimonio authentico a Rectore hospitalis, in quo praedicti decesserunt, vel a Rectore Ecclesiae, in qua humata fuerunt eorum cadavera, vel, si fieri potest, a Duce illius cohortis in qua descriptus erat miles.

Si tamen hujusmodi testimonia haberi non possunt, Sacra Congregatio non intendit excludere alias probationes, quae de jure communi possunt admitti, dummodo sint legitimae et sufficientes.

XIII. Interrogetur, an post mortem dicti conjugis defuncti, aliquis ex praedictis contrahere volentibus transierit ad secunda vota.

Si responderit negative.

XIV. Interrogetur, an esse possit, quod aliquis ex illis transierit ad secunda vota, absque eo, quod ipse Testis sciat. Si responderit affirmative, supersedeatur in licentia, donec producantur Testes, per quos negativa coarctetur concludenter.

Si vero negative.

XV. Interrogetur de causa scientiae, qua perpensa, Judex poterit judicare, an sit concedenda licentia, vel ne.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »