Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Si contrahentes sunt vagi, non procedatur ad licentiam contrahendi, nisi doceant per fides ordinariorum suorum, esse liberos, et in aliis servata forma Conc. Trid. in cap. Multi, Sess. XXIV.

Fides aliaque documenta, quae producuntur de partibus, non admittantur, nisi sint munita sigillo et legalitate Episcopi ordinarii, et recognita saltem per Testes, qui habeant notam manum, et sigillum, et attente consideretur, quod fides, seu testimonia bene, et concludenter identificent personas, de quibus agitur.

Pro testibus in hac materia recipiantur magis consanguinei, quam extranei, quia praesumuntur melius informati, et cives magis quam exteri, nec admittantur homines vagi et milites, nisi data causa, et maturo consilio; et Notarius exacte describat personam Testis ; quem si cognoscit, utatur clausula, mihi bene cognitus; sin minus, examen non recipiat, nisi una cum persona Testis aliqua alia compareat cognita Notario, et quae attestetur de nomine, et cognomine ipsius Testis, necnon de idoneitate ejusdem ad testimonium ferendum. Et hujusmodi examinibus debet interesse in Urbe, ultra Notarium, officialis specialiter deputandus ab Eminentissimo Vicario; et extra Urbem, Vicarius Episcopi, vel aliqua alia persona insignis, et idonea, ab Episcopo specialiter deputanda, alias puniatur Notarius arbitrio Sacrae Congregationis, et Ordinarius non permittat fieri publicationes.

Ordinarii praecipiant omnibus, et singulis Parochis, in eorum Dioecesibus existentibus, ut pro matrimoniis cum exteris contrahendis non faciant publicationes in eorum. Ecclesiis, nisi certiorato Ordinario, a quo, vel ejus generali Vicario prius teneantur authenticam fidem reportare, quod pro tali matrimonio fuerunt examinati Testes, in eorum tribunali qui probant statum liberum contrahere volentium, &c., contravenientes autem severe punientur.

II.

SUPREMAE SACRAE CONGREGATIONIS

INSTRUCTIO AD PROBANDUM OBITUM ALICUJUS CONJUGIS.

Matrimonii vinculo duos tantummodo "Christo ita "docente, copulari, et conjungi posse, alterutro vero con"juge vita functo, secundas, imo et ulteriores nuptias "licitas esse, dogmatica Ecclesiae Catholicae doctrina est."

Verum ad secundas, et ulteriores nuptias quod attinet, cum de re agatur, quae difficultatibus, ac fraudibus haud raro est obnoxia, hinc Sancta Sedes sedulo curavit modo Constitutionibus generalibus, saepius autem responsis in casibus particularibus datis, ut libertas novas nuptias ineundi ita cuique salva esset, ut predicta matrimonii unitas in discrimen non adduceretur.

Inde constituta Sacrorum Canonum, quibus, ut quis possit licite ad alia vota transire, exigitur quod de morte conjugis certo constet, uti cap. Dominus de secundis nuptiis, vel quod de ipsa morte recipiatur certum nuncium uti Cap. In praesentia, De sponsalibus, et matrimoniis. Inde etiam ea quae explanatius traduntur in Instructione "Cum "alias," 21 Augusti 1670, a Clemente X. sancita, et in Bullario Romano inserta super examine Testium pro matrimoniis contrahendis in Curia Emi Vicarii Urbis, et coeterorum Ordinariorum. Maxime vero quae propius ad rem facientia ibi habentur NN. 12 et 13.

Et haec quidem abunde sufficerent si in ejusmodi causis peragendis, omnimoda, et absoluta certitudo de alterius Conjugis obitu haberi semper posset; sed cum id non sinant casuum propemodum infinitae vices (quod sapienter animadversum est in laudata Instructione his verbis: "Si "tamen hujusmodi testimonia haberi non possunt, Sacra 'Congregatio non intendit excludere alias probationes, quae

66

de jure communi possunt admitti, dummodo ligitimae sint, et sufficientes) sequitur, quod stantibus licet principiis generalibus praestitutis, haud raro casus eveniunt, in quibus Ecclesiasticorum Praesidum judicia haerere solent in vera justaque probatione dignoscenda, ac statuenda, imo pro summa illa facilitate, quae aetate nostra facta est, remotissimas quasque regiones adeundi in omnes fere orbis partes homines divagentur, ejusmodi casuum multitudo adeo succrevit, ut frequentissimi hac de re ad Supremam hanc Congregationem habeantur recursus, non sine porro partium incommodo, quibus inter informationes, atque instructiones, quas pro re nata, ut aiunt, peti, mittique necesse est, plurimum defluit temporis, quin possint ad optata vota convolare.

Quapropter Sacra eadem Congregatio hujusmodi necessitatibus occurrere percupiens, simulque perpendens in dissitis praesertim missionum locis, Ecclesiasticos praesides opportunis destitui subsidiis, quibus ex gravibus difficultatibus extricare se valeant, e re esse censuit, uberiorem edere Instructionem, in qua, iis, quae jam tradita sunt, nullo pacto abrogatis, regulae indigitentur, quas in ejusmodi casibus haec ipsa S. Congregatio sequi solet, ut illarum ope, vel absque necessitate recursus ad Sanctam Sedem, possint judicia ferri, vel certe, si recurrendum sit, status quaestionis ita dilucide exponatur, ut impediri longiori mora sententia non debeat. Itaque

1. Cum de conjugis morte quaestio instituitur, notandum primo loco, quod argumentum a sola ipsius absentia quantacumque (licet a legibus civilibus fere ubique admittatur) a Sacris Canonibus minime sufficiens ad justam probationem habetur. Unde sa. me. Pius VI. ad Archiepiscopum Pragensem die 11 Julii 1789 rescripsit, solam conjugis absentiam, atque omnimodum ejusdem silentium satis argumentum non esse ad mortem comprobandam, ne

tum quidem cum edicto regio conjux absens evocatus (idemque porro dicendum est, si per publicas ephemerides id factum sit) nullum suimet indicium dederit. Quod enim non comparuerit, idem ait Pontifex, non magis mors in causa esse potuit, quam ejus contumacia.

2. Hinc ad praescriptum eorumdem sacrorum Canonum, documentum authenticum obitus diligenti studio exquiri omnino debet; exaratum scilicet ex regestis Paroeciae, vel Xenodochii, vel militiae, vel etiam, si haberi nequeat ab auctoritate ecclesiastica, a Gubernio civili loci in quo, ut supponitur, persona obierit.

3. Porro quandoque hoc documentum haberi nequit ; quo casu testium depositionibus supplendum erit. Testes vero duo saltem esse debent, jurati, fide digni, et qui de facto proprio deponant, defunctum cognoverint, ac sint inter se concordes quoad locum, et causam obitus, aliasque substantiales circumstantias. Qui insuper, si defuncti propinqui sint, aut socii itineris, industriae, vel etiam militiae, eo magis plurimi faciendum erit illorum testimonium.

4. Interdum unus tantum testis examinandus reperitur, et licet ab omni jure testimonium unius ad plene probandum non admittatur, attamen ne conjux alias nuptias inire peroptans, vitam coelibem agere cogatur, etiam unius testimonium absolute non respuit Suprema Congregatio in dirimendis hujusmodi casibus, dummodo ille testis recensitis conditionibus sit praeditus, nulli exceptioni obnoxius, ac praeterea ejus depositio aliis, gravibusque adminiculis fulciatur; sique alia extrinseca adminicula colligi omnino nequeant, hoc tamen certum sit, nihil in ejus testimonio reperiri, quod non sit congruum, atque omnino verisimile.

5. Contingit etiam ut Testes omnimoda fide digni testificentur se tempore non suspecto mortem conjugis

ex aliorum attestatione audivisse, isti autem vel quia absentes, vel quia obierint, vel aliam ob quamcumque rationabilem causam examinari nequeunt; tunc dicta ex alieno ore, quatenus omnibus aliis in casu concurrentibus circumstantiis, aut saltem urgentibus respondeant, satis esse censentur pro sequtae mortis prudenti judicio.

6. Verum, haud semel experientia compertum habetur, quod nec unus quidem reperiatur Testis qualis supra adstruitur. Hoc in casu probatio obitus ex conjecturis, praesumptionibus, indiciis, et adjunctis quibuscumque, sedula certe et admodum cauta investigatione curanda erit, ita nimirum, ut pluribus hinc inde collectis, eorumque natura perpensa, prout scilicet urgentiora, vel leviora sunt, seu propriore, vel remotiore nexu cum veritate mortis conjunguntur, inde prudentis viri judicium ad eamdem mortem affirmandam probabilitate maxima, seu morali certitudine promoveri possit. Quapropter quandonam in singulis casibus habeatur ex hujusmodi conjecturis simul conjunctis justa probatio, id prudenti relinquendum est judicis arbitrio; heic tamen non abs re erit plures indicare fontes ex quibus illae sive urgentiores, sive etiam leviores colligi, et haberi possint.

7. Itaque in primis illae praesumptiones investigandae erunt quae personam ipsius asserti defuncti respiciunt, quaeque profecto facile haberi poterunt a conjunctis, amicis, vicinis, et quoquo modo notis utriusque conjugis. In quorum examine requiratur ex. gr.

An ille, de cujus obitu est sermo, bonis moribus imbutus esset; pie, religioseque viveret; uxoremque diligeret; nullam sese occultandi causam haberet; utrum bona stabilia possideret, vel alia a suis propinquis, aut aliunde sperare posset.

An discesserit annuentibus uxore, et conjunctis: quae tunc ejus aetas, et valetudo esset.

« ÖncekiDevam »