Sayfadaki görseller
PDF
ePub

An aliquando, et quo loco scripserit, et num suam voluntatem quamprimum redeundi aperuerit, aliaque hujus generis indicia colligantur.

Alia ex rerum adjunctis pro varia absentiae causa colligi judicia sic poterunt.

Si ob militiam abierit, a duce militum requiratur quid de eo sciat ; utrum alicui pugnae interfuerit; utrum ab hostibus fuerit captus; num castra deseruerit, aut destinationes periculosas habuerit, etc.

Si negotiationis causa iter susceperit inquiratur, utrum tempore itineris gravia pericula fuerint ipsi superanda: num solus profectus fuerit, vel pluribus comitatus: utrum in regionem ad quam se contulit supervenerint seditiones, bella, fames, et pestilentiae, etc. etc.

Si maritimum iter fuerit aggressus sedula investigatio fiat a quo portu discesserit; quinam fuerint itineris socii; quo se contulerit; quod nomen navis quam conscendit; quis ejusdem navis gubernator; an naufragium fecerit; an societas quae navis cautionem forsan dedit, pretium ejus solverit; aliaeque circumstantiae, si quae sint, diligenter perpendantur.

8. Fama quoque aliis adjuta adminiculis argumentum de obitu constituit, hisce tamen conditionibus, nimirum; quod a duobus saltem testibus fide dignis, et juratis comprobetur; qui deponant de rationabili causa ipsius famae; an eam acceperint a majori, et saniori parte populi, et an ipsi de eadem fama recte sentiant; nec sit dubium illam fuisse concitatam ab illis, in quorum commodum inquiritur.

9. Tandem, si opus fuerit, praetereunda non erit investigatio per publicas ephemerides, datis Directori omnibus necessariis personae indiciis, nisi ob speciales circumstantias saniori, ac prudentiori consilio aliter censeatur.

10. Haec omnia pro opportunitate casuum Sacra haec

Congregatio diligenter expendere solet; cumque de re gravissima agatur, cunctis aequa lance libratis, atque insuper auditis plurium Theologorum, et juris prudentum suffragiis, denique suum judicium pronunciat, an de tali obitu satis constet, et nihil obstet quominus petenti transitus ad alias nuptias concedi possit.

11. Ex his omnibus Ecclesiastici Praesides certam desumere possunt normam quam in hujusmodi judiciis sequantur. Quod si non obstantibus regulis hucusque notatis res adhuc incerta, et implexa illis videatur, ad Sanctam Sedem recurrere debebunt, actis omnibus cum ipso recursu transmissis, aut saltem diligenter expositis.

APPENDIX XII.

[Ad. pag. 98.—De Episcopis.]

DE EPISCOPIS IN HIBERNIA SELIGENDIS.

I.
DECRETUM

SACRAE CONGREGATIONIS GENERALIS DE PROPAGANDA FIDE,

HABITAE DIE PRIMA JUNII ANNO 1829, DE EPISCOPIS IN
HIBERNIA SELIGENDIS.

Cum ad gravissimum Electionis Hiberniae Episcoporum negotium rite sancteque absolvendum, certam aliquam methodum ubique in eo regno servandam statuere in primis opportunum esse Sacra Congregatio intellexerit, qua fieret, ut Sedes Apostolica exploratam notitiam habere possit meritorum Sacerdotum pro quibus commendationes afferuntur, ut ad aliquem Hiberniae Episcopatum eligantur, eadem Sacra Congregatio, postquam diu multumque de ea re definienda cogitavit, in generali tandem conventu die prima Junii anno 1829, referente Eminentissimo et Reverendissimo D. D. Mauro S. R. E. Cardinali Cappellari, Sacrae Congregationis Præfecto, censuit ac decrevit, methodum in toto regno Hiberniae super ea re servandam in posterum, esse debere eam quae hic describitur.

Sede itaque Episcopali, sive per antistitis obitum, translationem, aliamve ob causam in posterum vacante, Vicarius, juxta formam a sacris canonibus praescriptam, constituatur, qui dioecesi viduatae, durante vacatione, praesit. Metropolitanus Provinciae, ubi vacatio contigerit, simul atque de vacatione, et Vicarii electione certior factus fuerit, literis mandatoriis Vicario edicat, ut in diem vigesi

mum a dato edicto, in unum convocet omnes, ad quos pertinebit Summo Pontifici commendare tres dignos ecclesiastici ordinis viros, quorum unus a Summo Pontifice Dioecesi vacanti praeficiatur. Qui sint ii qui convocari debent, qua in forma convocandi sint, habetur ex sequenti expositione.

Qui in Hibernia nuncupantur Parochi, scilicet clerici ad ordinem Sacerdotalem evecti, censurarum immunes, qui parochiae, seu parochiarum unitarum, actuali ac pacifica possessione gaudeant, ad comitia convocandi sunt. Ubi vero adest capitulum, convocabuntur cum Parochis etiam Canonici. Vicarius, edicto Metropolitani accepto, intra octo dies singulos presbyteros supra designatos, litteris scriptis admonebit ut loco quodam opportuno, in eadem monitione nominatim exprimendo adsint die in edicto Metropolitani statuto, ad tractandum de negotio ibidem descripto. Metropolitanus ipse, vel unus de Suffraganeis ejus episcopis ab ipso delegatus, comitiis praesidebit, et nulla prorsus, et invalida habenda sunt ibidem acta, et statuta, non servata forma supra definita, sive in convocando, sive in moderando conventu. Parochis ceterisque de quibus supra, die et loco statutis, mane in unum congregatis, Missa solemnis de Spiritu Sancto celebretur : Missaque finita, Praeses super sedile in medio ecclesiae ascendet, omnibusque, quorum nihil interest, exire jussis, foribusque ecclesiae clausis, Vicarius catalogum nominum omnium Parochorum et Canonicorum, si adsit ibi capitulum, dioecesis vacantis Praesidi tradet, qui eorumdem nomina, clara ac distincta voce, a Secretario suo recitari mandabit, et unicuique eorum, postquam nomini responderit, sedem propriam assignabit. Si unus aut plures Parochi absint, praeses a Vicario probationem exquiret, absentibus sine fraude edictum fuisse, et tali probatione admissa, absentia cujusvis numeri, modo quarta pars

totius Parochorum numeri adsit, nihil obstabit, quominus rata et valida sint, quae in comitiis gerantur. Idem servandum erit circa Canonicorum numerum, in dioecesi in qua Capitulum adest. Parochis ac Canonicis, qui Vicarii monitioni, sive propter adversam valetudinem, aliamve ob causam parere non valeant, liberum erit, suffragia sua propria ipsorum manu scripta, involucro sigillato inclusa, et extrinsecus ad Praesidem directa, cuivis alii Parocho vel Canonico ejusdem Dioecesis confidere; et suffragio sic habito, et probato, eadem inerit vis, ac si Parochus aut Canonicus ipse praesens adesset; modo literae certificatoriae de adversa ejus valetudine, a duobus artis medicinae peritis subscriptae, ad Praesidem transmittantur. Insuper parochus iste vel Canonicus priusquam suffragium, modo supra descripto ferat, eamdem declarationem emittet, quam ceteri Parochi ac Canonici inter comitia emittere coram praeside debebunt; ejusque declarationis coram duobus Parochis vel Canonicis emissae probatio, in medium erit proferenda coram Praeside, antequam suffragium admittatur. Comitiis ita compositis, ac Praeside tractanda proponente duo Scrutatores juxta consuetas canonum formas, eligantur. Dein Suffragatores tactis simul manu pectoribus, coram Deo pro se quisque affirment, se neque gratia, neque favore inductos ei suffragaturos, quem dignum judicent, qui Dioecesi vacanti praeficiatur. Postea suffragio in urnam immisso, singuli ad propriam sedem recedent.

His peractis, clara altaque voce a Scrutatoribus ad Praesidem, et a Praeside ad conventum, renuntianda sunt nomina trium eorum Sacerdotum, in quos major Suffragiorum numerus convenerit. Tunc Praeses, narrationem authenticam in scriptis redactam, parari coram comitiis, ejusdemque duo exemplaria a se ipso et secretario atque scrutatoribus subsignanda, exscribi curabit. Ex istis ex

« ÖncekiDevam »