Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX XIV.

[Ad. pag. 101, n. 145.]

DECRETUM

DE VISITATIONE SS. LIMINUM.

Ast

Cum Episcopi Hiberniae juxta Constitutionem sa. me. Sixti V. quae incipit Romanus Pontifex diei 20 Decembris 1585 sacra Limina Apostolorum visitare quarto quoque anno adstringerentur S. Concilii Congregatio, varias praedicti Regni calamitates commiserata, annuente f. rec. Urbano PP. VIII. ipsis indulserat, ut eamdem visitationem singulis semel decenniis duntaxat explere possent. immutatis in Hibernia rerum adjunctis, atque insimul cupiens SSmus Dñus Noster Pius Dña Prov. PP. IX. laudatos Sacrorum antistitum saepius invisere, ut planius cognito Ecclesiarum ipsis commissarum statu, earum necessitatibus promptius occurrere valeat, memoratum indultum moderari in Dño censuit.

Referente itaque infrascripto S. Congis. de Prop. Fide pro-Secretario, Sanctitas Sua mandare dignata est in Aud. 6 Augusti ut Hibernenses Praesules singulis quinquenniis sacra Limina adire, ac relationem super statu earum dioecesium S. Sedi exhibere in posterum teneantur, contrariis quibuscumque haud obstantibus. Qua de re praesens Decretum eadem Sanctitas Sua expediri jussit.

Datum Romae ex Aed. S. Congregationis de Prop. Fide, Die 1 Septembris 1876.

LOC. SIG.

ALEX. CARD. FRANCHI, Praef.
J. B. AGNOZZI, P. Secret.

T

APPENDIX XV.

[Ad. pag. 101, n. 145.]

QUAESTIONES

PRO RELATIONE AD S. CONGREG. DE
PROPAGANDA FIDE.

1. Exprimantur nomen, aetas, patria Episcopi, et etiam institutum, si sit Regularis.

2. Amplitudo, et qualitas Dioecesis.

3. In qua Provincia sit, vel quot Provincias contineat. 4. Si Ecclesia sit Archiepiscopalis, quot, et quales habeat Suffraganeos; si vero Episcopalis, cujus Archiepiscopi sit Suffraganea.

5. An habeat Cathedralem, et propriam residentiam, et in qua Civitate.

6. An Episcopus habeat facultates speciales a S. Sede, et quas.

7. An habeat reditus proprios, quot, et in quo consistunt.

8. Enumerentur loca Dioecesis, et eorum respective distantia.

9. Quando Visitatio Dioecesis fuerit peracta, num ad tramites praescriptionum canonicarum.

10. Quando Prov. ac dioec. Synodi fuerint habitae. 11. An pro exercitio jurisdictionis aliqua inferatur molestia ab Episcopis finitimis.

12. An habeat Capitulum, et ex quot Canonicis constet. 13. An adsint Praebendae, et quae.

14. Quale servitium praestent Canonici Cathedrali; et an etiam fungantur munere Parochi in locis Dioecesis. 15. An resideant intra fines Parochiae.

16. An se immisceant in regimine Ecclesiae, et impediant liberam jurisdictionem Episcopi.

17. An habeat Seminarium, et ubi: quot Juvenes ibidem alantur, et quibus studiis vacent.

18. Num Concilii Trid. regulae circa Seminaria serventur. 19. An ibi adsint Parochi, vel tantummodo simplices Missionarii.

20. An Parochi sint perpetui, vel ad nutum amovibiles, et an Missam celebrent festis diebus pro populo.

21. An eligantur ab Episcopo.

22. Quot sint Parochiae: an in eis servetur Sacrosancta Eucharistia, et cum qua decentia.

23. An habeant fines certos, et propriam Ecclesiam : et quot Capellae inveniantur in districtu uniuscujusque Parochiae.

24. An aliquae Parochiae sint addictae Ordinibus Regularibus, et quibus.

25. An Parochi habeant Sacerdotes, qui eos adjuvent in cura animarum.

26. Exprimatur numerus, et qualitas Catholicorum in singulis quibusque locis degentium.

27. An sint et quo numero scholae catholicae, et quot in iis instituantur.

28. An adsit Doctrina Christiana in lingua vernacula expurgata ab omni errore, et quatenus negative.

29. An sint et quo numero scholae acatholicorum et num catholici et quo numero illas adeant.

30. Exprimatur numerus Sacerdotum indigenarum, et exterorum.

31. Eorum patria, mores, munera, in quibus se exercent, et cujus utilitatis sint pro servitio Ecclesiae.

32. An hujusmodi Sacerdotes facultates habeant a Sede Apostolica, et cujus expensis vivant.

33. An inter istos inveniantur Alumni Sacr. Congregationis de Propaganda Fide: quinam sint: et an satisfaciant muneri suo.

34. Exprimantur etiam nomen, aetas, et qualitates Sacerdotum indigenarum, qui sunt extra Dioecesim: tum etiam adnotentur loca, in quibus morantur; quid ibi peragant; et an ex aliquo peculiari titulo teneantur inservire propriae Ecclesiae.

35. An sint etiam Clerici, et quot : quomodo, et ad quem titulum ordinentur ; ubi resideant; et quid ab illis exigatur, ut ad Sacros Ordines promoveri possint.

36. An adsint Missionarii Regulares, quot, cujus Ordinis, et cujus Regionis.

37. An cuilibet Ordini sint assignati certi Districtus, et qua auctoritate.

38. Ubi resideant, quibus Superioribus subsint, et quot habeant domos.

39. An habeant Conventus formatos, vel duntaxat Hospitia, et in iis servetur Clausura.

40. An in communi vivant, et cum regulari observantia, vel habitent soli, et in domibus privatis cum saecularibus, et praecipue cum mulieribus.

41. In quo habitu incedant.

42. An admittant ad habitum et professionem sui Ordinis indigenas, et qua auctoritate.

43. An Regulares habeant facultates speciales, et an eas exhibeant Episcopo, antequam exerceant.

44. In quibus dependeant ab Episcopis.

45. Quibus mediis sustententur: an aliquid pro Sacramentorum administratione percipiant, et quae sit illorum fama.

46. An, et in quibus utile opus praestent pro salute animarum, et pro incremento Religionis.

47. An sit aliquis Monialium Conventus; cujus Instituti; qua auctoritate fundatus; et cujus curae et ministerio subsit.

48. An ibidem observetur vita communis, et an Moniales obstringantur Votis Solemnibus, Paupertatis, Castitatis, Obedientiae, et Clausura.

49. An sint in Dioecesi piae aliquae Fundationes, seu Legata Pia.

50. An reditus pro hujusmodi Legatis rite administrentur et Canones ea de re serventur.

51. Enumerentur omnes abusus, qui forte irrepserunt etiam inter Catholicos, sive circa Fidem, et Ritus, sive circa mores, vel administrationem Sacramentorum, Divini Verbi praedicationem, et cujusque alterius generis sint. 52. Exprimantur principales causae hujusmodi abusuum; et quomodo possint eradicari.

53. Num matrimonia rite contrahantur.

54. An a viginti circiter annis status Fidei Catholicae augeatur, vel potius decrescat, et qua de causa.

55. Tandem attente perpendat spirituales Christianitatis illius necessitates: eas distincte referat, mediaque proponat idonea ad praeteritos errores evellendos, et majorem Religionis profectum inducendum.

« ÖncekiDevam »