Sayfadaki görseller
PDF
ePub

RME DNE.

FORMA VII.

Petitio pro dispensatione in Bannis.

Propter rationes inclusis litteris expositas humillime supplicatur pro dispensatione super (a)

tionibus Matrimonii inter (b)

denuntiaCatholicum et

(c) pariter Catholicam inferius descriptos sponsos, proxime, si Deo placuerit, celebrandi. Adhibitis porro debitis diligentiis et receptis, prouti inspectis adnexis tabellis apparebit, opportunis informationibus, testatur infrascriptus exponens nullum fuisse detectum impedimentum Canonicum, quominus ad praedicti Matrimonii celebrationem tuto procedi possit. Quare, etc.

[blocks in formation]

Inserantur-(a) Numerus denuntiationum; (b) Nomen sponsi; (c) Nomen sponsae; (d) Locus, dies, mensis et annus expeditae petitionis (e) Nomen parochi vel alterius, expedientis supplex libellum.

Diligenter inquirant Parochi tam Sponsi quam Sponsae, atque in subjectis tabellis, propriis etiam nominibus una cum respectivis paroeciarum designationibus subsignatis, necnon loco, die, mense et anno expeditae petitionis designatis, notent quae sequuntur.

[blocks in formation]

Si vero quaevis alia circumstantia sit quae difficultatem gignere possit, ea etiam accurate explicari debet, additis quoque literis vernaculo sermone conscriptis quibus, quatenus opus est, exponantur rationes expetitae dispensationis; supplex demum libellus ita confectus septem saltem diebus ante propositam Matrimonii celebrationem Ordinario transmittatur, ut suborto aliquo dubio tempus supersit opportunis informationibus ulterius exquirendis.

FORMA VIII.

Dispensatio a Publicatione Bannorum.

Quum justis de causis expediat ut cum N. Dioecesis

Nostrae, et N., Dioecesis

super bannorum

proclamatione dispensetur, cum iisdem super

proclamatione per has praesentes in Domino dispensamus. Datum ex aedibus Nostris die

De mandato Illmi et Rôi Dñi mei Episcopi.

LOC. SIG.

Secretarius.

FORMA IX.

Formula petendi Dispensationem super imped. Matrim. Illustrissime et Reverendissime Domine,

Matrimonium inire cupit N., Catholicus, cum N., pariter -Catholica, non obstante impedimento quo tenentur consanguinitatis (aut affinitatis) in gradu

Quamob

rem petunt ab Amplitudine Tua ut dignetur concedere dispensationem necessariam qua valide et licite contrahere possint.

Ego Sacerdos N., in Paroecia de N., testor mihi in Domino videri talem dispensationem concedi posse propter sequentes causas (vel sequentem causam) videlicet, propter. die mensis A.D.

Datum apud

Sacerdos.

FORMA X.

Dispensat. in imped. Matrim.

Attentis rationibus a dilecto nobis in Christo, Revdo. Dno N., expositis, vi ac tenore facultatum nobis die

mensis

anno 18

a S. Sede ad Sexennium concessarum dispensationem largimur, qua N.N., uterque Catholicus Matrimonium licite et valide inire queunt, licet in gradibus conjuncti sint, praevia tamen confessione sacramentali, et dummodo nullum aliud obstet canonicum impedimentum, praesertim vero quod mulier rapta non fuerit, et si rapta fuerit, in potestate raptoris non existat. In quorum fidem, etc.

[blocks in formation]

Universis, et singulis praesentes literas inspecturis fidem facimus, et attestamur, quod Nos, ad majorem Omnipotentis Dei gloriam, suorumque Sanctorum venerationem, recognovimus sacras particulas ex quas ex authenticis locis extractas reverenter collocavimus in theca crystallo munita, bene clausa, et funiculo serico coloris rubri colligata, ac sigillo Nostro signata, easque consignavimus cum facultate apud se retinendi, aliis donandi, et in quacumque Ecclesia, Oratorio, aut Cappella, publicae fidelium venerationi exponendi.

In quorum fidem has literas testimoniales manu Nostra subscriptas Nostroque sigillo firmatas expediri mandavimus. Datum ex ædibus Nostris die

De mandato Illñi et Rmi Dñi mei Episcopi.

LOC. SIG.

Secretarius.

FORMA XII.

Litterae Commendatoriae.

Dilecto Nobis in Christo R. N., Dioecesis Nostrae Presbytero, salutem in Domino sempiternam.

Tibi qui ex hac Dioecesi, honestas ob causas Nobis cognitas, ad tempus discedendi veniam postulas, licentiam, ut ab eadem, per abesse possis per praesentes in Domino concedimus et impertimur: testantes te nulla prorsus ecclesiastica censura aliove Canonico impedimento, quod sciamus, esse irretitum ; immo moribus, religione, aliisque virtutum meritis esse commendatum. Quamobrem omnes locorum Ordinarios, ad quos tibi in itinere divertere, vel apud quos manere contigerit, enixe in Domino rogamus, ut te ad Sacrum Missae Sacrificium celebrandum admittant, humaniter excipiant, in cunctis tueantur. Datum apud die mensis

De mandato Illmi ac Rmi Dñi mei Episcopi.

LOC. SIG.

Secretarius.

FORMA XIII.

Litterae Excorporationis.

Dilecto Nobis in Christo N., Dioecesis Nostrae Alumno, Salutem in Domino sempiternam.

Tibi per has presentes litteras, ut in Clerum Dioecesis N., auctoritate Illmi et Rmi Dñi, illius Episcopi, cooptari et incorporari possis licentiam in Dominó concedimus;

« ÖncekiDevam »