Sayfadaki görseller
PDF
ePub

testantes te nullo Canonico impedimento vel censura (quantum sciamus) esse irretitum, et omni quo possimus meliori modo transferentes jurisdictionem et auctoritatem quam super te habemus in manus ejusdem Rôi Dãi Episcopi, ejusque successorum vita tua durante. Datum apud die mensis

De mandato Illmi ac Rmi Dñi mei Episcopi.

LOC. SIG.

Secretarius.

FORMA XIV.

Erectio Confraternitatum.

Nobis ad

Quum Nobis innotuerit maxime desiderandum esse pro animarum utilitate ut in N., Confraternitas N., erigatur, utentes facultatibus a SSão Domino Nostro Pio PP. IX. die benigne concessis, erigendi scilicet Confraternitates a S. Sede approbatas cum applicatione SS. Indulgentiarum, et insuper erigendi duas vel plures ejusdem nominis Confraternitates, contrariis quibuscumque non obstantibus, cauto tamen ut exinde amoveantur quae per Constitutionem Clementis VIII. evitari curatum est, per praesentes praefatam Confraternitatem cum omnibus suis juribus et privilegiis spiritualibus in Ecclesia supradicta erigimus; et R. N., ejusdem Confraternitatis Rectorem constituimus, cum potestate benedicendi insignia, si quae sint. Successorem ejus in tali officio a Nobis approbandum esse decernimus, ac volumus ut praeter regulas, constitutiones, habitus, et pia exercitia jam approbata pro Archi

confraternitate dicti Instituti (quae saltem in essentialibus observari jubemus), alia hujusmodi, si quae fuerint pro loci circumstantiis, Nostro examini subjiciantur ut legitimam a Nobis approbationem obtineant.

[blocks in formation]

Dilecto Nobis in Christo R. N., Presbytero Dioecesis N., ut in quibuscumque Dioecesis Nostrae Ecclesiis et Oratoriis publicis de consensu Rectorum celebrare possit, licentiam in Domino concedimus.

[blocks in formation]

ERECTIO STATIONUM VIAE CRUCIS.

Formula qua facultas erigendi Stationes conceditur. Dilecto Nobis in Christo R. N., Salutem in Domino sempiternam. Cum a Nobis licentiam postulaveris erigendi in Ecclesia S. N., pium Exercitium Viae Crucis, Nos tuis precibus inclinati, ad augendam fidelium devotionem erga Sacratissimam Christi Domini Passionem et in solamen animarum

U

in Purgatorio degentium, facultatibus utentes Nobis benigne tributis ad a SSmo. Domino Nostro Pio PP. IX. per Rescriptum diei , te specialiter per praesentes delegamus et deputamus cum omnibus facultatibus necessariis et opportunis, ut benedictionem et erectionem Stationum Viae Crucis in Ecclesia praedicta debite peragere possis et valeas, cum applicatione omnium Indulgentiarum a Summis Pontificibus dictum pium Exercitium peragentibus concessarum, servatis tamen omnibus et singulis servandis in benedictione et erectione praedictis.

Datum apud die mensis

Testimonium erectionis ad Episcopum mittendum una cum formula praecedente.

Ego infrascriptus, facultatibus per praesentes mihi delegatis utens, Stationes Viae Crucis in Ecclesia praedicta benedixi et erexi, servatis in omnibus servandis, hac die Ita testor,

Testimonium erectionis servandum in Ecclesia in qua Stationes erectae fuerint.

IN NOMINE DOMINI. AMEN.

Ego infrascriptus specialiter delegatus et deputatus ab Illmo et Rmo Domino Episcopo N., per litteras sub die 18 ad me datas, virtute facultatis Apostolicae tributae per Rescriptum SSñi Domini Nostri Pii Div. Prova. PP. IX. diei fidem facio et testor me Stationes Viae Crucis in Ecclesia S. N., servatis omnibus et singulis servandis, benedixisse et erexisse cum applicatione omnium Indulgentiarum a Summis Pontificibus dictum pium Exercitium peragentibus concessarum, hac die

[ocr errors]

Ita testor,

[blocks in formation]

DE MISSA PRO POPULO PROPOSITAE S. CONGREGATIONI CONCILII.

I. An Parochus die festo a sua paroecia absens satisfaciat suae obligationi missam celebrando pro populo in loco ubi degit, seu potius teneatur substituere alium qui missam pro populo dicat in propria ecclesia ?

Et quatenus negative ad secundam partem.

II. An teneatur missam applicare pro populo in loco ubi degit, seu potius ad parochiam rediens teneatur applicare in propria ecclesia?

III. An parochus morbi causa legitime impeditus ne missam celebret, teneatur post recuperatam sanitatem tot missas applicare pro populo, quot durante morbo omisit, sive in casu quo nec per se nec per alium celebrare poterat sine gravi incommodo, sive in casu quo poterat per alium, sed ex aliquo vano timore vel negligentia non curavit vel non obtinuit ut alius pro se celebraret.

Hisce quaestionibus S. Congregatio sequens responsum dedit die 14 Decembris 1872.

Parochum die festo a sua paroecia legitime absentem satisfacere suae obligationi missam applicando pro populo suo in loco ubi degit, dummodo ad necessariam populi commoditatem alius sacerdos in ecclesia parochiali celebret et verbum Dei explicet.

Parochum vero utcunque legitime impeditum ne missam celebret, teneri eam die festo per alium celebrari et applicari facere pro populo in ecclesia parochiali; quod si ita factum non fuerit, quamprimum poterit, missam pro populo applicare debere.

APPENDIX XVIII.

[Ad. pag. 81, n. 69, et pag. 109, n. 187.]

INDULTUM

SUPER CELEBRATIONE MISSAE PRO POPULO.

Cum Hiberniae Sacrorum Antistites in Plenario Concilio Maynutiano coadunati, prae oculis habentes Parochorum in ea regione circumstantias, et praesertim quod in pluribus ex illis Ecclesiis Sacrosanctum Missae Sacrificium diebus festis difficulter offerri possit humiliter postulassent, ut eosdem Parochos ab onere celebrandi in propriis Ecclesiis, et applicandi Missam pro populo in iis festis diebus, quibus fideles ab obligatione Missam audiendi apostolica auctoritate soluti sunt, dispensare possent; SSmus Dominus Noster Pius Divina Providentia PP. IX. referente me infrascripto S. Congregationis de Propaganda Fide Pro-Secretario in audientia 6 Augusti c. an. benigne annuit juxta petita ad decennium pro arbitrio et conscientia Episcoporum, qui tamen Apostolico Indulto utantur perpensis locorum et personarum adjunctis.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide die 1a Septembris 1876.

LOC. SIG.

ALEX. CARD. FRANCHI, Praef.

J. B. AGNOZZI, P. Secret.

« ÖncekiDevam »