Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX XIX.

[Ad. pag. 116.-De viris religiosis.]

DECRETUM SACRAE CONGREGATIONIS SUPER STATU REGULARIUM

Auctoritate Sanctissimi Domini Nostri Pii PP. IX. editum

de testimonialibus Ordinariorum literis requirendis in receptione illorum, qui ad habitum religiosum admitti postulant.

Romani Pontifices pro eorum pastorali cura, qua semper Regularium familiarum bono et splendori prospicere non omiserunt, illud Superioribus pro viribus commendarunt, ut antequam ad religiosum habitum Postulantes reciperent, de illorum vita, moribus ceterisque dotibus et qualitatibus sedulo inquirerent, ne indignis ad religiosas familias, non sine maximo illarum detrimento, ostium adaperirent. Verum quamlibet Moderatores Ordinum diligentiam adhibeant in informationibus exquirendis, in gravi tamen ut plurimum versantur periculo deceptionis, nisi ab locorum Antistitibus testimonium exquirant circa eorum qualitates, qui ad habitum religiosum admitti postulant: Ordinarii enim vi pastoralis officii oves suas prae ceteris agnoscere possunt, et saepe saepius ea manifestare impedimenta, quae alios latent. Haec animadvertens Sanctissimus D. N. Pius PP. IX., audito voto S. R. E. Cardinalium hujus Sacrae Congregationis super statu Regularium, attentisque postulationibus nonnullorum Episcoporum, praesenti decreto ubique locorum perpetuis futuris temporibus servando, haec, quae sequuntur, Apostolica auctoritate statuit, atque decernit.

1. In quocumque Ordine, Congregatione, Societate, Instituto, Monasterio, Domo, sive in iis emittantur vota solemnia, sive simplicia, et licet agatur de Ordinibus, Congregationibus, Societatibus, Institutis, Monasteriis, ac Domibus, quae ex peculiari privilegio etiam in corpore juris clauso, vel alio quovis titulo in decretis generalibus non comprehenduntur, nisi de ipsis specialis, individua, et expressa mentio fiat, nemo ad habitum admittatur absque testimonialibus literis tum Ordinarii originis, tum etiam Ordinarii loci, in quo Postulans post expletum decimum quintum annum aetatis suae ultra annum moratus fuerit.

2. Ordinarii in praefatis literis testimonialibus postquam diligenter exquisiverint etiam per secretas informationes de Postulantis qualitatibus, referre debeant de ejus natalibus, aetate, moribus, vita, fama, conditione, educatione, scientia; an sit inquisitus, aliqua censura, irregularitate, aut alio canonico impedimento irretitus, aere alieno gravatus, vel reddendae alicujus administrationis rationi obnoxius. Et sciant Ordinarii eorum conscientiam super veritate expositorum oneratam remanere; nec ipsis unquam liberum esse hujusmodi testimoniales literas denegare; in eisdem tamen super praemissis singulis articulis ea tantum testari debere, quae ipsi ex conscientia affirmare posse in Domino judicaverint.

3. Omnibus et singulis Superioribus regularibus, aliisque Religiosis, ad quos spectat, cujuscumque gradus sint, et instituti licet exempti, et privilegiati ac de necessitate exprimendi, etiam in virtute sanctae obedientiae hujus decreti observantia districte praecipitur: et qui contra hujus decreti tenorem aliquem ad habitum religiosum receperit, poenam privationis omnium officiorum, vocisque activae, et perpetuae inhabilitatis ad alia in posterum obtinenda eo ipso incurrat, a qua nonnisi ab Apostolica Sede poterit dispensari.

4. Vi cujuscumque privilegii, facultatis, indulti, dispensationis, approbationis, regularum, et constitutionum etiam in forma specifica, quam ab Apostolica Sede aliquis Ordo, Institutum, Superior Religiosus consequeretur, numquam huic decreto derogatum esse censeatur, nisi ei expresse et nominatim derogetur, licet in concessione derogatoriae generales quamtumvis amplae apponantur. Quod si alicui Instituto expresse, et nominatim dispensatio super eodem decreto aliquando concedi contigerit, aliis minime extendi vi poterit cujuscumque privilegii, et communicationis privilegiorum.

5. Quolibet anno die prima Januarii in publica mensa hoc decretum legatur sub poena privationis officii, ac vocis activae et passivae, a Superioribus ipso facto incurrenda.

Ne autem hujus decreti observantia aliqua ratione, titulo, praetextu impediatur, Sanctitas Sua quibuscumque in contrarium facientibus constitutionibus, regulis, et statutis cujusvis Ordinis, Congregationis, Societatis, Instituti, Monasterii, Domus etiam in forma specifica ab Apostolica Sede approbatis, nec non cuilibet privilegio licet in corpore juris clauso, et Apostolicis Constitutionibus ac decretis confirmato, ac expressa, individua, speciali, et specialissima mentione digno, aliisque contrariis quibuscumque prorsus derogat, et derogatum esse declarat.

Datum Romae ex Sacra Congregatione super Statu Regularium die 25 Januarii 1848.

ANDREAS CAN. BIZZARRI,
a Secretis.

APPENDIX XX.
[Ad. pag. 116, n. 229.]

INSTRUCTIO

EDITA JUSSU SACRAE CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE DE MULIERIBUS TERTII ORDINIS, EARUMQUE PRIVILEGIIS.

Cum diuturna experientia Emi PP. non sine gravi moerore edocti sint non levia inter Ordinarios locorum, et Superiores Regularium de Tertiariis, earumque exemptione ac juribus in dies oriri dissidia, ea potissimum causa, quod Pontificum Constitutiones omnes hac de re non satis sint notae, ac privilegia a Sede Apostolica Tertio Ordini concessa non probe intelligantur: ne malum hoc diutius perseveret, in locis praesertim Missionum, in quibus pacis, et concordiae vinculum inter Clerum Saecularem, et Regularem maxime conservatum, oportuit ad cavendum a fidelium scandalis, ab infidelium blasphemiis, et ab haereticorum, schismaticorum calumniis, iidem Emi PP. in Congregatione Generali habita die 2 Augusti 1762, provide decreverunt instructionem aliquam esse adornandam, in qua exerta veterum Decretorum summa, et norma in causis occurrentibus ab omnibus servanda contineatur.

Pro cujus Decreti exequutione, ut ordine procedatur, primo illud prae oculis habendum, hic non agi de Tertiariis, quae Latini ritus non sint; hujusmodi enim mu

[ocr errors]

lieres a Missionariis Latinis cujusvis Ordinis, aut Instituti, minime licere ad habitum Tertii Ordinis, suscipiendum admittere; quin imo, et admissae si quae fuerint, ab iisdem Missionariis curandum esse, ut quantocius susceptum habitum deponant sub poenis Apostolicae Sedis arbitrio subeundis, jam declaravit Sac. Congregatio Decreto edito in Congregatione Generali sub die 9 Maii 1757, et a sanctae mem. Benedicto XIV. approbato, quod sic se habet: "Referente Eño et Rmo Domino, Domino Cardinali 66 Tamburino Ponente litteras R. P. D. Patriarchae "Catholici Armenorum Ciliciae, quibus querebatur, Patres "Terrae Sanctae plures Mulieres Armenas ad habitum "Tertii Ordinis admisisse, easque insolita in illis Regioni"bus veste indutas incedere, aliaque in iisdem litteris

[ocr errors]

66

66

plane exposita peragere, unde gravia mala, scandala, et "incommoda oriebantur; ideo orabat, ut aliquod oppor"tunum remedium adhiberetur: Emi Patres, re mature perpensa, censuerunt consulendum esse SSmum, ut praecipiat Patribus Terrae Sanctae, aliisque Religiosis Viris "cujuscumque Ordinis, et Instituti, ne Mulieres cujuscumque ritus Orientalis admittant ad habitum Tertii Ordinis, "vel ad alium quemcumque ejusmodi: admissas vero "habitum jam receptum quamprimum deponere, et veste "illius Regionis, in qua degunt, communi uti omnino "curent, sub poenis Sanctitati suae benevisis.

66

"Facta autem per R. P. D. Nicolaum Antonelli Secreta"rium SSão Domino Nostro in audientia eodem die "habita de supradictis omnibus relatione, Sanctitas Sua "sententiam Sacrae Congregationis in omnibus approbavit,

66

eamque servari mandavit sub poena privationis vocis "activae, et passivae, non obstantibus Apostolicis Consti"tutionibus, Statutis, Consuetudinibus etiam auctoritate Apostolica confirmatis, aliisque in contrarium quibuscumque. Datum Romae, die, et anno, quibus supra."

[ocr errors]

66

« ÖncekiDevam »