Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

AD Pastoralis Dignitatis fastigium, meritis licet imparibus, per ineffabilem Divinae sapientiae, atque clementiae abundantiam evecti, illa quae pro felici societatum quarumlibet pie sancteque institutarum uberes charitatis ac pietatis fructus, Deo adjuvante atque incrementum dante, proferre jugiter satagentium, felicique personarum illis adscriptarum, et pro tempore adscribendarum in viae mandatorum Dei progressu provide, prudenterque constituta, et ordinata esse noscuntur, ut firma semper, atque illibata persistant, Apostolici muniminis praesidio, cum id a nobis petitur, libenter constabilimus. Cum pia quaedem Laicorum societas, sicut Nobis relatum est a dilecto Filio Magistro Carolo Maria Pedicini S. Congregationis de Propaganda Fide Secretario, in Hibernia gravissima damna perpendens, quibus egena juventus afficitur ex ignorantia, vehementerque cupiens Institutioni ac disciplinae prospicere pauperum puerorum, qui sua egestate scholas venales frequentare non possunt, ex quo fit ut penitus rudes ipsa orthodoxae Religionis elementa saepissime ignorent, iisdem erudiendis operam dare se obtulerit, proindeque Institutum quoddam

sub titulo Fratrum Monachorum aliquot jam ab hinc annis erigere susceperit, fere ad instar illius, quod in Gallia erectum fuit sub titulo Fratrum Scholarum Christianarum a fel. rec. PP. Benedicto XIII. Praedecessore Nostro anno 1724 per suam Constitutionem, quae incipit; In Apostolicae dignitatis solio approbatum; eo nimirum sibi proposito fine, ut pauperes adolescentes tum Christianae Fidei rudimenta, tum literas quae magis illorum conditioni convenire possunt, gratis edocerentur. Ut autem salutare hoc institutum firmius, et aeque ordine stabiliretur, ac majora in dies caperet incrementa virtutis, Regulas et constitutiones quasdam a Fratribus observandas condiderunt, quae parum differunt ab iis Christianarum Scholarum, easque Congregationi Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum supplices obtulerunt, ut si rectae et congruae repertae fuerint, Apostolicae Nostrae auctoritatis et adprobationis munimine roborarentur:

Regulae seu constitutiones sunt sequentes, videlicet.

1. Quod Fratres Monachi nuncupati sub clientela Sanctissimi Infantis Jesu, ac patrocinio Beatissimae Virginis Mariae ejus Genetricis instituti, hoc maxime cavere debeant, ut pueros praesertim pauperes ad ea quae ad bene, christianeque vivendum pertinent erudiant; ac praecipuus eorum scopus, et quasi spiritus Instituti, esse debeat studiosa solicitudo puerilis Institutionis ad normam Christianae legis.

2. Quod pareant pro tempore existenti Superiori Generali ab ipsis electo, vivantque in illis Dioecesibus in quibus admissi sunt de consensu Episcoporum, et sub eorumdem auctoritate.

3. Quod illorum Superioris Generalis electio fiat scrutinio, ac secretis suffragiis per Directores omnium Domorum congregatos; Electus autem ad decem annos suo fungatur

officio, nisi idem denuo electus, et confirmatus in eo sit ad aliud decennium: itidemque in eodem consessu, eodemque modo eligantur ab iis duo Assistentes, qui pro tempore existenti Superiori Generali sint a consiliis, eumque in recta administratione adjuvent.

4. Quod Assistentes in ea degant domo, in qua Superior Generalis pro tempore commorabitur, ejusque consiliis intersint, ac manum praestent, exigente necessitate, ad respondendum litteris, quas accipiet.

5. Quod ipsi Fratres gratis pueros edoceant, neque praemium, aut munera a discipulis, vel ab eorum parentibus oblata accipiant.

6. Quod nullus e Fratribus Sacerdotium ambiat, aut ad Ordines ecclesiasticos aspiret.

7. Quod Fratres in hoc Instituto admittantur decimo sexto, aut decimo quarto suae aetatis anno; sed vota simplicia perpetua non emittant, nisi vigesimum primum aetatis annum compleverint.

8. Quod vota Fratrum sint castitatis, paupertatis, et obedientiae, stabilis permanentiae in dicto Instituto, necnon pauperes gratis edocendi.

9. Quod Superior Generalis a convocato Fratrum Capitulo Generali deponi possit his de causis, videlicet, ob haeresim, impudicitiam, homicidium, animi imbecillitatem, senii caducitatem, bonorum Instituti dilapidationem, aut aliquod enorme facinus, quod tali poena dignum censeatur a Capitulo Generali, quod tunc ab Assistentibus ad id convocabitur.

10. Quod Fratres Directores domorum particularium illas regant per triennium tantum; nisi justis de causis Superiori Generali pro tempore existenti, ejusque assistentibus convenientius videatur, ut tempus hujusmodi diminuatur aut prorogetur: atque ut Superior Generalis Directoribus particularibus hujusmodi de sua potestate necessarias

facultates concedere valeat circa votum paupertatis, ac dispensationem bonorum temporalium; ita tamen ut non liceat iisdem directoribus vel visitatoribus pro tempore deputandis fundos, ac bona tam mobilia, quam immobilia inconsultis pro tempore existentibus Superiore Generali, ejusque assistentibus, alienare.

11. Quod visitatores a Superiore Generali pro tempore existenti designati ad munus triennale singulis annis semel domos visitent, exigantque a Directoribus rationem impensi et expensi, et statim finita qualibet visitatione, referant ad Superiorem Generalem pro tempore existentem, quid sit in unaquaque domo emendandum.

12. Quod capitula generalia convocentur singulis decenniis ad quae advocabuntur Fratres Directores uniuscujusque Conventus, ac visitatores pro tempore; nisi aliquando magis expedire decernatur, ut Congregatio extraordinaria ante praefinitum tempus convocetur; totoque illo decennio assistentes electi collato munere perfungi valeant, nisi gravis aliqua necessitas cogat eos deponi ante idem tempus. Ad hunc tamen effectum si nimis incommodum, vel inopportunum censeatur, ut Congregatio Generalis extraordinaria ad removendum aliquem vel utrumque ex assistentibus convocetur; eo casu Superior Generalis per litteras Fratres Directores cujusque domus de suscepto consilio .certiores faciet, iisdem rationes et causas patefaciens, propter quas illum vel illos removendos esse opportunum judicaverit. Quo facto si major eorumdem Directorum pars una cum Superiore Generali, vel ejus assistente, cui in officio remanere contigerit, suam in scriptis opinionem declaraverit, quod pro bono Instituti ad hujusmodi remotionem deveniendum sit, in potestate Superioris Generalis erit, illum, vel illos, amovere, et in casu amotionis ipse per literas Fratribus notum faciet, ad novam electionem loco amoti, vel amotorum esse procedendum. Quae quidem electio

facienda erit per eadem suffragia in scriptis ad Superiorem Generalem praefinito ad hoc die transmittenda ; atque hujusmodi documenta in manibus duorum Fratrum directorum ad id vocatorum tradentur; ipsique teneantur Superiorem Generalem in scriptis certiorem facere in cujus, vel quorum favorem suffragia emissa fuerint. Tunc autem Superior Generalis declarabit, qui legitime electus, vel electi fuerint.

13. Quod Fratres non tam legendi, ac scribendi modum, orthographiam, atque arithmeticam pueros edoceant ; sed eorum praecipue animos Christianis, atque evangelicis praeceptis imbuant; catecheses vel lectionem pii alicujus libri ad semihoram faciant singulis diebus, in quibus habentur scholae. Singulis vero Dominicis, aliisque de Ecclesiae praecepto festis diebus ipsam catechesim, sive lectionem ad unius horae spatium in Ecclesia, sive in locis ubi commode congregari possint, pariter habeant.

14. Quod demum Fratres visitare non possint Moniales sine expressa localis Episcopi licentia, et servatis conditionibus ab ipso in scriptis appositis.

lis igitur ad trutinam per praedictam congregationem revocatis, auditoque Ven. Fratre Archiepiscopo Dublinensi, aliisque Hiberniae Episcopis, qui hanc societatem plurimum commendarunt, atque uberrimum ex ea fructum percipi retulerunt; praelaudata Cardinalium Congregatio Nobis humiliter supplicavit, ut praedictum Institutum, ac praeinsertas Regulas approbare dignaremur. Nos igitur praelaudatae Congregationis, ac Hiberniae Episcoporum votis annuere, et Fidelium utilitati prospicere volentes, ac singulares personas quibus praesentes nostrae literae favent, a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et

« ÖncekiDevam »