Sayfadaki görseller
PDF
ePub

absolutas fore censentes, supplicationibus hujusmodi inclinati, de eorum Fratrum consilio, Institutum praedictum, et Regulas, seu constitutiones praeinsertas, et omnia in illis contenta, et expressa auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus et confirmamus, illisque Apostolicae firmitatis robur adjicimus, omnesque et singulos juris, et facti defectus, si qui desuper intervenerint, sanamus, atque supplemus. Decernentes praesentes Literas firmas, validas, et efficaces existere, et fore, illisque plenissime suffragari, ac ab omnibus ad quos spectat, et spectabit quomodolibet in futurum, inviolabiliter observari; sicque per quoscunque Judices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici auditores, et sedis Apostolicae nuntios, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, caeterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, ut praesentium literarum transumptis manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in judicio, et extra adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 5 Septembris 1820, Pontificatus Nostri anno vigesimo primo.

H. CARD CONSALVUS.

APPENDIX XXII.

[Ad. pag. 139, n. 328.]

I.

PRIMUM RESCRIPTUM DE COLLEGIIS REGINAE. ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE.

Mirum fortasse videbitur quod Sacrae Congregationis responsum de collegiis academicis tamdiu dilatum fuerit; verum et negotii ipsius de quo agitur gravitas et rerum pertractandarum copia effecerunt ut diuturnum tempus effluxerit antequam, documentis et rationibus pro utraque sententia rite perpensis, judicium tuto edi posset. Illud vero ante omnia significare debemus, ne cogitasse quidem Sacram Congregationem aliquid minus rectum sibi proposuisse Antistites illos, qui collegiorum institutioni favere visi sunt; diuturna siquidem experientia illorum probitatem compertam habet, eosdemque in eam fuisse mentem impulsos existimat spe tantummodo majoris boni assequendi, utque religionis prosperitati in Hibernia consulerent. Attamen, re mature et quolibet sub respectu penitus considerata, fructus hujusmodi ex ea collegiorum erectione, Sacra Congregatio haud sibi audet polliceri; grave imo periculum fidei Catholicae inde obventurum timet; uno verbo, religioni institutionem hujusmodi detrimento existere arbitratur.

Monitos proinde voluit Archiepiscopos et Episcopos Hiberniae ne ullam in ejusdem executione partem habeant; quemadmodum vero exoptasset ut antequam ex eis nonnulli apud gubernium agerent ad legis prefata Collegia

respicientis mitigationem, aliaque in eorumdem favorem obtinenda, Sedis Apostolicae sententiam postulassent, ita pro summo obsequio quod erga eamdem Hiberniae Antistites jugiter prae se tulerunt, haud dubitat quin iidem, ea, quae in contrarium praestiterint, sint retractaturi. Haec omnia vero haud officiunt quominus si aliqui ex vobis nonnulla gravioris momenti ulterius notanda habeant, Sacrae Congregationi libere patefaciant, ut de omnibus rite dijudicari valeat.

Caeterum Sacra Congregatio probe noscit quanti intersit adolescentium, civilioris praesertim coetus, scientificae instructioni consulere: proinde Amplitudinem Tuam, et Suffraganeos simul Episcopos, hortatur, ut media omnia legitima quae in vestra sint potestate ad eamdem promovendam adhibeatis. Curandum erit ut Collegia Catholica, quae jam constituta reperiuntur, magis magisque floreant, eis additis, in philosophica presertim facultate, utilioribus. cathedris quae fortasse desiderentur, atque ita ea Collegia disponantur, ut majori adolescentium numero, prout regionum adjuncta exigant, patere possint. Imprimis vero opportunum Sacra Congregatio fore duceret, si, collatis viribus, Catholicam academiam ad illius instar, quae per Belgii Antistites in civitate Lovaniensi fundata est, in Hibernia quoque erigendam Episcopi curarent.

Haec vero omnia ut ex votis feliciter contingant, Sacra Congregatio Episcopos hortatur quatenus mutuam unionem maximamque concordiam perpetuo servent, neque se partium studio abripi sinant ob negotia quae sacrum ministerium ipsis creditum haud attingant; cunctisque pateat Dei cultum, religionis bonum, animarum demum salutem eosdem tantummodo quaerere.

Haec vero eo majore studio vos praestituros arbitramur, cum eadem in omnibus Sanctissimi Domini Nostri Pii IX. sententia extiterit: postquam enim accuratam de universo

hoc negotio notitiam sibi comparasset, Sacrae Congregationis consilium probandum censuit, eique supremum auctoritatis suae robur adjecit.

Precamur Deum interim ut Amplitudinem Tuam diu sospitem ac felicem servet.

Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de
Propaganda Fide, Die 9 Octobris, 1847.
Amplitudinis Tuae

Ad officia Paratissimus

J. PHIL. CARDINALIS FRANSONI, P.C.P.F.
ALEXANDER BARNABO, Pro Secretarius.

Illusmo et Revño Domino MICHAELI SLATTERY,
Archiepiscopo Casseliensi.

II.

SECUNDUM RESCRIPTUM DE COLLEGIIS REGINAE.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE.

Excerpta nonnulla ex Statutis, quae pro novis Hiberniae Collegiis rediguntur, ac suffragia super iisdem ab Episcopis data, occasionem Sacrae Congregationi praebuerunt, ut eo potissimum sub respectu de praefatis Collegiis iterum pertractaret, quidque pro spirituali bono Catholicae Gentis Hibernensis esset rescribendum sedulo ac mature perpenderet. Licet vero praefata Statuta ea sub forma consistant, ut dijudicari non valeat quantae auctoritatis, attenta Anglicani Regni constitutione, sint futura: omnibus tamen mature pensatis Sacra Congregatio adduci non potuit ob gravia et intrinseca eorumdem Collegiorum pericula ad

emolliendam sententiam de illis prolatam ac probante Sanctissimo Domino Nostro quatuor Metropolitanis expositam die 9 Octobris Anni Superioris.

Cum autem innotescat quanto studio Clerus et integra Natio pro iis adlaborent quae ad bonum Ecclesiae promovendum referuntur, de Universitate Catholica erigenda Eminentissimi Patres haud desperandum censuerunt; imo consilium hujusmodi iterum iterumque commendarunt, ut in ejusdem executionem omnes pro viribus operam suam conferant, sicque pleniori Catholicorum instructioni satisfiat, quin ullum exinde eorumdem religio detrimentum patiatur.

Quam Sacrae Congregationis sententiam Sanctissimus Dominus Noster omni maturitate ac prudentia perpensam auctoritatis suae pondere probandam confirmandamque esse duxit, voluitque, eam quatuor Archiepiscopis remitti, respectivis per eos Suffraganeis communicandam.

Dum vero id exequor, significare etiam debeo Sacram Congregationem, immo et Dominum Nostrum illud imprimis habere in votis, ut Sacerdotalis concordia servetur, ac summopere cordi vobis existat unitatem spiritus colere quam plurimum Apostolis suis Christum Dominum commendasse Sacrosancta Evangelia testantur. Et quoniam Antistites alloquor, qui Ecclesiae historiam et SS. Patrum praeclara monita perspecta habent, supervacaneum profecto arbitror, vel ista adducere, vel commemorare quae bona Episcoporum consensio Ecclesiae contulerit, quanta vero mala ex eorumdem dissensione dimanaverint: cumque illam unanimes omnes quidem exoptetis, abs re tamen non erit vobis in mentem revocare, ut opportuniora quoque media ad eam obtinendam seligatis, alacriterque adhibeatis. Ea vero prostant in Sacris Canonibus caeterisque Ecclesiasticae disciplinae regulis, quas quidem si exactissime in ministerio vestro persequimini, et si in dubiis vestris ad Apostolicam Sedem provocabitis ut per

« ÖncekiDevam »