Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Eam quid vobis agendum sit tuto innotescat, supradicta unio magis magisque firmabitur, atque consistet. Inter caetera, SSmo Domino Nostro probante, illud commemorandum vobis censuit Sacra Congregatio, ut Sacerdotales conventus ex ordine, et ad SS. Canonum et librorum liturgicorum tramitem in posterum fiant; alioquin sententiarum varietas indies augebitur, nihilque boni ex hujusmodi conventibus, qui potius saecularem quam religiosam speciem prae se ferant, exurget ad Ecclesiasticam disciplinam, cui solummodo inservire debent, rite dirigendam: proinque utillimum erit acta conventuum ad Apostolicam Sedem transmittere, sicuti etiam statis temporibus literas dare de statu vestrarum Ecclesiarum prout sancitum est, ut opportuna hinc responsa excipiatis.

Haec vero vobis significantur non quia dubitatio ulla exoriatur de obsequio vestro erga Apostolicam Sedem ; siquidem Orbi Universo exploratum est quam sit fervens et constans, novumque de eo testimonium literae omnes pro supradicto Collegiorum negotio redditae perhibent: verum ut et significationibus istis facto iterum comprobetur: cumque de gravioribus negotiis accurate ad eam Ecclesiam referatur, unde unitas Sacerdotalis exoritur, facilius et inter vos eadem unitas hac ratione consistet.

Interim Deum precor ut Amplitudinem Tuam diu sospitem ac felicem servet.

Romae ex Æ. S. C. de Propaganda Fide

die 11 Octobris 1848.

Amplitudinis Tuæ

Ad officia Paratissimus

J. PH. CARD. FRANSONIUS, Præ.
ALEXANDER BARNABò, e Secretis.

Illusmo et Revño Domino MICHAELI SLATTERY,

Archiepiscopo Casseliensi.

III.

TERTIUM RESCRIPTUM DE COLLEGIIS
REGINAE.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE.

Licet Hiberniae Episcopi ea potissimum de causa plenariam Synodum celebraturi videantur, ut quoad Collegia uniformis disciplina per Hiberniam retinenda communi deliberatione statuatur, attamen id peculiariter per Amplitudinem Tuam commendari iisdem voluit Sacra Congregatio; eoque praesertim hortationes in Apostolicis Litteris contentas dirigi significes oportet. Id vero feliciter praestituros confido si a debito erga Apostolicam Sedem ejusdemque responsa obsequio, vel minimum deflectant, atque in illud potissimum intendant ut Religionis bono atque animarum saluti nullo partium studio abrepti optima ratione consulere studeant. Interim per Amplitudinem Tuam Episcopis significandum duxi mirum videri quod nonnulli asseverare haud dubitaverint, post responsa de Collegiis jam data, presbyteris licere officia quaedam in iisdem Collegiis gerenda suscipere. Enimvero si ob gravia et intrinseca pericula praedicta Collegia in Religionis detrimentum obventura declaratum est; si admoniti sunt Episcopi ne ullam partem habeant in erectionis eorumdem executione; patet profecto nec aliis Ecclesiasticis viris licere munus quod ad eadem referatur Collegia obire. Quod vero alias controversias spectat eorumdem Collegiorum causa excitatas, Episcoporum erit, praefatis rescriptis sedulo perpensis, ut fideles ab iis Collegiis frequentandis, retrahantur, regulas ejusmodi proponere generatim ubivis

servandas, quae et iisdem respondeant Rescriptis et aequitati, ac benignitati, quam ipsa Apostolica Sedes suo commendat exemplo conformes existant. Interim Deum precor ut A. T. diu sospitem servet.

Romae ex Aed. S. C. de Pnda. Fide,

Die 18 Aprilis 1850.

Amplitudinis Tuae

Ad Officia Paratissimus

J. PH. CARD. FRANSONI, Praef.
ALEXANDER BARNABO, a Secretis.

R. P. D. PAULO CULLEN,
Archiepiscopo Armacano.

APPENDIX XXIII.

[Ad. pag. 129, n. 282.]

INSTRUCTIONES SUPER SCHOLIS MIXTIS.

I.

ISTRUZIONI

SULLE SCUOLE MISTE EMANATE DALLA S. CONGREGAZIONE DI PROPAGANDA PEI VESCOVI IRLANDESI.

Nell' anno 1839 venne subordinato da alcuni Vescovi Irlandesi alla decisione della S. Sede il dubbio: "se con"siderata la natura e la forma del sistema di educazione "nazionale d'Irlanda potesse tollerarsi che i Cattolici ne "fossero partecipi." Questo sistema riguardava solo le scuole secondarie o per le Classi inferiori, non già l'istruzione scientifica, ed era stato promosso dal governo inglese per la gioventù, a qualunque communione cristiana ella appartenesse; e a questo fine per conciliare le diverse parti, tra i Membri del Comitato o Consiglio, cui era stata data l'autorità di sopraintendere all' andamento di questa istituzione di educazione, vennero annoverati oltre sette protestanti anche tre personaggi cattolici, tra i quali un Vescovo. Sebbene questo sistema introdotto fino dal 1831 e per cura del Comitato in breve tempo propagato in tutto quel regno, non avesse suscitata per varii anni controversia alcuna tra i Cattolici, pur tuttavia avendo nel 1839 manifestato alcuni Vescovi opinione contraria al

Y

sistema, il Sommo Pontefice Gregorio XVI. di gl. me. volle che fosse presa la cosa in accurato esame dalla S. Congregazione di Propaganda, tanto più che non tutti i Vescovi convenivano nella stessa opinione, e quelli stessi, che affermavano pericoloso l'Istituto, temevano insieme le consequenze che potevano derivare dal dichiarare illecito il profittarne. Fù quindi discussa la vertenza in varie Congregazioni di Propaganda, e dopo maturo esame nel generale consesso de' 22 Decembre 1840, la S. Congregazione in vista delle ragioni ch' essa stessa espose nella risposta data, non credè emanare sulla cosa un giudizio definitivo, ma prescrisse soltanto alcune cautele, che approvate dal Sommo Pontefice fu sollecita di comunicare all' Episcopato Irlandese, con lettera diretta a ciascuno de' Metropolitani in data dei 16 Gennajo 1841, la quale è del tenore seguente.

66

Quantam negotii gravitatem afferret excitata in "Hibernia controversia de recenti nationali, ut vocant, "erudiendae juventutis systemate, exploratum adeo A. "Tuae est, ut mirum tibi esse non debuerit S. Congrega"tionis de Propaganda Fide responsum de ea re tamdiu "fuisse dilatum. Plenam enim totius rei A. Tua habet

66

notitiam, penitusque cognita Tibi sunt gravia omnia "rationum momenta, quae controversiae illius excitandae "occasionem attulerunt, quaeque diuturnam prorsus rei "deliberationem postularunt.

66

"Nam S. Congregationem magnopere sollicitam habere "debuerunt, cum diu multumque pro sui instituti munere 'quaestionem propositam consideraret, Catholicae Re"ligionis tutela, puerilis aetatis instituendae commoditas, "grati animi officium erga Britannici Imperii senatum, "qui magnae pecuniae summam popularibus Hiberniae "scholis decrevit, concordiae inter Episcopos catholicos "retinendae necessitas, quietis publicae fovendae debitum,

« ÖncekiDevam »