Sayfadaki görseller
PDF
ePub

evellere studeant, ac per Eos ipsimet fideles edoceantur quod pabuli genus sibi salutare, quod noxium ac mortiferum ducere debeant, ne ulla in eo suscipiendo capiantur specie ac pervertantur illecebra.

III.

MONITUM

Sac. Congreg. editum Feria III. die IV. Martii 1828.

Sacra Congregatio in mentem revocat omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Ordinariis, et Inquisitoribus locorum id quod praescribitur in Regula, inter editas jussu s. Concilii Tridentini N. II. his verbis: Haereticorum libri, qui de Religione ex professo tractant, omnino damnantur: Et ea quae mandavit sa. me. Clemens VIII. in instructione de prohibendis Libris, sequentibus verbis § VI. In universum autem de malis et perniciosis Libris id declaratur atque statuitur, ut qui certa aliqua lingua initio editi, et deinde prohibiti ac damnati a Sede Apostolica sunt, iidem quoque, in quamcumque postea vertantur linguam, censeantur ab eadem Sede ubique gentium, sub eisdem poenis interdicti et damnati.

IV.
MONITUM

Sac. Congr. editum Fer. V. die VII Januarii 1836.

Cum ad S. Congregationem certo relatum fuerit, sacratissimos Bibliorum Libros vulgari sermone nonnullis in locis

typis edi, quin saluberrimae de ea re leges serventur, cumque inde pertimescendum sit, ne, quae hominum nequam hisce praesertim temporibus conspiratio est, errores sanctiore divini Eloquii apparatu obvoluti perperam insinuentur censuit eadem S. Congregatio, revocanda iterum esse in omnium memoriam, quae alias decreta sunt, vernaculas nimirum Bibliorum versiones non esse permittendas, nisi quae fuerint ab Apostolica Sede adprobatae, aut editae cum adnotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae Patribus vel ex doctis Catholicisque viris (ex decr. S. Congreg. Ind. 15 Jun. 1757, in addit. ad Reg. Ind.): iis praeterea omnino insistendum, quae per Regulam quartam Indicis, et deinceps ex mandato sa. me. Clementis VIII, in eam causam praestituta fuerunt.

APPENDIX XXV.
[Ad. pag. 13.]

LITTERAE S. CONG. DE PROPAGANDA FIDE SUPER MORIENTIUM ASSISTENTIA.

Quanto al primo punto mi si assicura esservi l'uso in diverse diocesi che il sacerdote (quasi sempre il vicario) si rechi presso l'infermo gravamente ammalato onde amministrargli l'un dopo l'altro i sagramenti della Penitenza, Eucaristia ed Estrema Unzione; ma che ciò fatto, più non ritorna a veder l'ammalato se non quando è chiamato

espressamente, così che gl'infermi rare volte hanno il conforto di essere assistiti in morte dal sacerdote. Io non disconosco che in certi luoghi ed in certi casi ciò può accadere per necessità, atteso lo scarso numero dei preti e la moltitudine degl'infermi che talvolta si trovano simultaneamente vicini a morte. Ma che questo metodo abbia ad essere abitualmente in uso in certe diocesi, come mi viene assicurato è cosa aliena dallo spirito della chiesa e dalla pratica inculcata dal rituale Romano e confermata dalla S. C. del concilio allorchè ai 14 d'Aprile 1821 le fu proposto il sequente dubbio dal vescovo di Bagnorea :-An et quomodo teneatur Canonicus Curatus aegrotos ruricolas visitare iisque assistentiam praebere dum morti proximi reperiuntur? La risposta infatti della S. C. fu affirmative ad formam Ritualis Romani, et Episcopus curet providere paroeciae Capellanum Curatum ne ruricolae vel civitatis incolae spirituali assistentia careant. . . . Interesso pertanto V. S. a tener proposito coi vescovi in nome della S. C. dei due inconvenienti sudetti, e quindi ad informarmi si dell' estensione ed intensità di essi, si ancora dei mezzi che i Prelati nella loro saviezza crederanno doversi adottare per opporre a tali mali il necessario rimedio.

INDEX

ALPHABETICUS ET ANALYTICUS

RERUM PRAECIPUARUM QUAE IN HOC LIBRO CONTINENTUR.

(Numerus indicat paginam.)

ABORTUS.-Impediendum nefandum illud scelus quo, adhibitis chirur-
gicis instrumentis, infans in utero interficitur, 77.
ABSOLUTIO. Vide Poenitentia.

ABSTINENTIA.-V. Jejunium.

ACATHOLICI.-Disputationes publicae cum eis, absque Ordinarii
licentia, non ineundae, 71. Catholici laici cum eis de quaestionibus
religiosis non agant, 71; nec eorum templa invisant, ut cultui
assistant; nec eorum conciones audiant vel libros legant, 72.
In quibusdam circumstantiis eorum infantes baptizandi sunt,
adhibitis patrino vel matrina catholica, 76. Ad religionem catho-
licam conversi baptizandi sub conditione, 76. Forma praescri-
bitur ad conversos in Ecclesiam recipiendos, 223. Ad unitatem
catholicam redire invitantur, 157.

AEGROTI. Saepe a Parocho visitandi, et si sint in periculo mortis,
sacramentis Ecclesiae muniendi; morientibus, ubi fieri potest,
assistat sacerdos, 110, 348. In eadem infirmitate, si longius
protrahitur Parochi saepius Sacro Viatico aegrotos reficiant, 79.
Cuilibet catholico gravi morbo periclitanti administrandum est
Sacramentum Extremae Unctionis, 89. Sacerdos, si in morbum
inciderit, visitandus a Vicario Foraneo qui inquirere debet num
aegrotus testamentum condiderit, 107. Episcopus, cum ex hac
vita se migrare perspexerit curam sui Archivi committat duobus
sacerdotibus in suo testamento nominandis, 125. Nulli sacerdoti
in extremis constituto administrentur sacramenta nisi prius testa-
mentum confecerit aut serio conficere promittat. 127.
ALTARE.-V. Ecclesiae.

APPELLATIO.-Appellatio in causis ecclesiasticis ad tribunal laicale a
sententia ab Episcopo lata est omnino reprobanda: sacerdos sic
appellans incidit ipso facto in excommunicationem majorem
Rom. Pontifici reservatam, 124. V. Pontifex Summus.

ARCHIVA.-Episcopale Archivum in singulis dioecesibus constituendum, 125. In testamento Episcopi duo sacerdotes sunt nominandi qui curam Archivi Episcopi demortui habeant, 125. Poenae in eos statutae qui documenta in Archivis conservata violaverint, subtraxerint, aut suppresserint, 125.

Inventaria parochialia in Archivo Episcopali custodienda, 126. AVARITIA.-Laici in Hibernia queruntur de avaritia clericorum, 12. BANNA.-Formulae petendi et concedendi dispensationem a publicatione Bannorum, 291-293.

BAPTISMUS.-1. Effectus, necessitas. Est Christianae religionis et aeternae vitae janua: inter sacramenta, ratione necessitatis, primum tenet locum: cunctis necessariis ad salutem, 74. Plurimi sunt inter Protestantes qui Baptismum nihili faciunt, 76.

2. Minister: subjectum. Omnis homo rationis compos est minister extraordinarius, 74. Medici et obstetrices admonendae et instruendae de conferendo Baptismo in casibus in quibus non deceret Sacerdotes hoc Sacramentum conferre, 74. Quando baptizandi sunt infantes acatholicorum? 76. Quando foetus baptizandus? 77. Parvuli expositi proximiori Ecclesiae vel

Sacerdoti afferendi et baptizandi, 75.

3. Modus; caeremoniae. Omnia in Rituali Romano praescripta accurate servanda, 76. Aqua in Baptismo adhibenda quomodo et quando benedicenda? 76. Quomodo conferri debet Baptismus urgente mortis periculo? 75. Formula brevior in Baptismo adultorum adhibenda petitur 75; conceditur ad quinquennium 222. Haeretici non admittendi in munus patrini vel matrinae, 75.

4. Locus. Conferendus semper in Ecclesiis nisi infantes ad eas tuto ferri non possint, 75.

5. Sub conditione. Quinam sub conditione baptizandi? 76, 77, 223.

6. Circumstantiae. Pecunia quae occasione baptismi exigi perhibetur scandalum et non raro simoniae notam clericis inurit, 11. Regulae statuuntur de oblationibus occasione baptismi fieri solitis, 77. BENEDICTIO.-Solemnis cum SS. Sacramento dari potest singulis Dominicis et diebus festis, nisi aliter ab Episcopo statuatur, 79. BIBLIOTHECAE.-Maximum emolumentum ex bibliothecis parochialibus rite ordinatis fidelis populus consequitur, 71. In singulis paroeciis instituendae, 71; ubi existunt fovendae et promovendae, 71. Libri pii et utiles in bibliothecis parochialibus servandi, 103, 145.

BONA ECCLESIASTICA.-Magna fide et diligentia custodienda, 126: eorum inventaria duo a Parochis conficienda, unum a parocho servandum, alterum ad Episcopum mittendum, 126; eorum tituli aut instrumenta quomodo conficienda? 111, 127; eorum possessionem aut administrationem habentes testamenta sua rite confecta et signata in loco tuto ab Episcopo designato reposita habeant, 127; poenae latae in bonorum ecclesiasticorum possessores, 127. Absque Episcopi consensu non aedificentur, nec diruantur, nec

« ÖncekiDevam »