Sayfadaki görseller
PDF
ePub

videbatur, poene extinctos, quodammodo exsuscitaret, iisque novas vires praeberet.

In eandem fere sententiam ivit Episcopus Fernensis. Episcopo Waterfordiensi satis fore visum est si in Appendice hujus Synodi Actis et Decretis subnexa, apponeretur S. Officii Decretum quo damnatur Societas Fenianorum ; id quod factum esse a Concilio Westmonasteriensi nuper habito memoravit.

Contra vero Episcopus Corcagiensis Decretum in schemate retinendum, sed in litteris ad populum ab hac Synodo dirigendis, cum magna charitate et benignitate de Fenianis tractandum esse judicavit. Huic proposito plures annuerunt Patres.

Animadvertit Emus Praeses sententiam Episcopi Midensis cum argumento ejus non bene cohaerere. Cum enim fateretur Fehianorum duces homines scelestissimos et vaferrimos esse, Episcopi plane tenerentur eos palam denuntiare ne forte populus fidelis et simplex eorum dolis et fallaciis deceptus, in ruinam traheretur.

Cum demum ad suffragia perventum est super hac quaestione;-Num pars illa Decreti jam perlecti retinenda esset in qua damnatur Societas Fenianorum,—vota Patrum seriatim a Secretariis exquisita sunt. Quatuor in sententiam negantem ierunt: in sententiam vero affirmantem quatuor et viginti.

Post haec, dicta oratione, omnes discesserunt.

SESSIO SOLEMNIS SECUNDA.

Die 8 Septembris, Feria IV.

Hora decima antemeridiana, Congregatis in Ecclesia Collegii Episcopis caeterisque Synodalibus, adstantibus

quibusdam de clero et populo, Missam solemnem De Spiritu Sancto celebravit Illmus et Revñus D. Episcopus Limericensis; cui ad altare adstiterunt: Sacerdos assistens, Adm. Rev. D. Eduardus McCabe; Diaconus et Subdiaconus, RR. DD. Joan. Anderson et Joan. McDonnell. Missa finita concionem habuit Illmus et Revñus D. Episcopus Kerriensis. Inde recitatis precibus psalmisque praescriptis recesserunt omnes praeter Synodales.

Tum institerunt Promotores ut legerentur Decreta De Fide Catholica: De Fidei professione emittenda; De Fidei periculis evitandis, De Societatibus proscriptis; De Episcopis quae in privatis Episcoporum congregationibus sancita sunt. Quod cum, ex Emi Praesidis mandato, a Secretariis factum esset Decreta omnibus Patribus absolute placuerunt praeter Episcopum Dunensem, qui suffragium tulit; placet juxta modum.

Indicta est Sessio Tertia Solemnis ad diem 16 Septembris feriam quintam hebdomadae proxime sequentis.

Denique finem Sessioni imposuit Emus Praeses, benedictione solemni omnibus prius impertita.

Die 9 Septembris, Feria V.

Hora decima cum dimidio ante meridiem habiti sunt Deputationum conventus.

CONGREGATIO PRIVATA QUINTA.

Eodem die, hora secunda cum dimidio habita est Congregatio Episcoporum privata. Aderant de more officiales Concilii.

Licentiam abeundi per aliquot dies Episcopo Midensi, ob negotia magni momenti, a Judicibus causarum concessam, benigne confirmarunt Patres.

Exposuit Episcopus Dunensis se juxta modum suffragium pridie tulisse propterea quod decretum Synodi de Societatibus proscriptis ipsi non videbatur omnes societates distincte complecti, quae, ipso judice, a Summo Pontifice damnatae

erant.

Deinde caput De libris pravis vitandis perlegit Secretarius. Quo excusso et, post quasdam emendationes, probato, in medium prolatum est schema de Sacramentis. Plures articuli emendati sunt et probati. Cum vero ad articulum de oblationibus occasione sacramentorum administrationis fieri solitis perventum est, longior et animosior facta est disputatio. Praecipue agitabatur quaestio, num expediret, id quod in schemate propositum erat, suspensionem ipso facto incurrendam in eum ferre qui ministerium suum recusaret nisi prius solveretur certa summa pecuniae. Post multa hinc inde disceptata, suffragiis demum a Secretario exquisitis, novemdecim Patribus placuit sententia affirmans, septem vero sententia negans. Praeses Emus nullum tulit suffragium: abfuit autem, ut supra memoratum est, Episcopus Midensis.

CONGREGATIO PRIVATA SEXTA.

Die 10 Septembris, Feria VI.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Concilii.

Nuntiavit Secretarius Judices Causarum Adm. Rev. P. Cooke licentiam a Synodo discedendi, ob graviora quaedam sui ordinis negotia, concessisse; quam benigne confirmarunt Patres.

Brevi habita disputatione super articulo de oblationibus pridie excusso consultius duxerunt Patres, auctore Emo

Praeside, decretum in hac re Synodi Thurlesianae ad verbum tenere, dilata quaestione de censura inferenda quoad de Baptismo et Matrimonio in particulari tractaretur.

Tunc perrexerunt Patres ad secundum hujus schematis Caput, de Baptismo, discutiendum. Singulis articulis de more perpensis et, ubi opus erat, emendatis, omnes usque ad numerum 38 probati sunt. Inde capita de Archivis, de bonis ecclesiasticis, de dissentionibus inter viros ecclesiasticos evitandis, paene ad verbum e decretis Synodi Thurlesianae deprompta, perlecta sunt et a Patribus confirmata.

Post hoc jussu Emi Praesidis, perlegit Secretarius decretum a Conventu omnium Hiberniae Episcoporum, die 18 Maii anno 1854 Dublini habito promulgatum, quo prohibitum est Sacerdotibus ne de rebus saecularibus et politicis in Ecclesiis agerent. Quod perlectum et confirmatum omnibus placuit ut inter hujus Synodi Decreta referretur. Inde, dicta oratione, Congregationi finis impositus est.

CONGREGATIO GENERALIS TERTIA.

Eodem die, hora secunda cum dimidio post meridiem habita est Congregatio Generalis Tertia.

Schema de vita et honestate clericorum a Secretario perlectum est. Episcopis, inter legendum, interrogantibus, plures a Theologis factae sunt animadversiones quas in tabulas retulerunt Secretarii. Eadem ratione perlectum et excussum est schema de scholis usque ad articulum quartum, inclusive.

Inde, dicta oratione, omnes dimissi sunt.

CONGREGATIO PRIVATA SEPTIMA.

Die 11 Septembris, Sabbato.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Synodi.

Schema de vita et honestate clericorum perlectum est a Secretario, ut, perpensis Theologorum animadversionibus, de singulis articulis quid sentirent Patres significare possent. Hac ratione ad trutinam revocati sunt et probati omnes articuli usque ad numerum 131 inclusive. Dicta deinde oratione finem accepit Conventus.

CONGREGATIO PRIVATA OCTAVA.

Die 12 Septembris, Dominica.

Hora undecima antemeridiana convenerunt Patres cum Synodi officialibus.

Quaestione ab Illmo et Revño Episcopo Corcagiensi proposita super censura in articulo 118 de vita et honestate clericorum pridie lata notavit Emus Praeses, Patribus assentientibus, eam non esse reservatam, ideoque omnes Confessarios ab ea absolvere posse.

Perlegit Secretarius Caput de Vicariis Generalibus et Foraneis necnon caput de litibus evitandis, quorum singuli articuli, post brevem disceptationem, probati sunt. Inde iterum coram Patribus prolatum est schema de Sacramentis. Singulis plene excussis articulis, a numero 38 de Baptismo usque ad finem capitis de Confirmatione, pluribusque factis emendationibus, nonnullis etiam e decretis Synodi Thurlesianae adjectis, schema sic emendatum ab omnibus probatum est.

Quae autem in capite proxime insequenti, de Sacramento Eucharistiae, continebantur, censuerunt Patres in formam

« ÖncekiDevam »