Sayfadaki görseller
PDF
ePub

minus idoneam fuisse redacta.

Ideoque satius existimarunt ut hoc capite schematis ad Deputationem remisso, Decreta Synodi Thurlesianae judicio coetus subjicerentur ; quae perlecta et, pro mutatis rerum adjunctis, emendata, unanimi voce recepta et probata sunt. Tum dicta oratione omnes recesserunt.

Die 13 Septembris, Feria II.

Hora decima cum dimidio ante meridiem habiti sunt Deputationum Conventus..

CONGREGATIO PRIVATA NONA.

Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem habita est Congregatio Privata Nona.

In medium protulit Secretarius schema de Eucharistia, ad mentem Patrum redactum et constans ex decretis Thurlesianis pridie confirmatis, quibusdam adjunctis ex schemate prius delato et a Congregatione remisso. Cum schema ita confectum nihil nisi ea quae ante a Congregatione sancita erant continere nuntiavit Secretarius, ab omnibus statim probatum est.

Post haec perlegit Emus Praeses clausulas quasdam de Cantu Gregoriano et de Hymnis lingua vernacula intra Missam Privatam cantandis; quas probaverunt Patres atque inter decreta suo loco referendas statuerunt.

Dein examini subjectum est schema de Scholis. Singuli articuli excussi sunt et probati donec perventum est ad numerum 285 supra quem, cum diutius disceptaretur, hora jam sera dilata est in crastinum diem deliberatio.

Tunc dicta oratione finis coetui impositus est.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMA.

Die 14 Septembris, Feria III.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Concilii.

Ad examen revocatum est schema de Scholis.

Discepta

tione super articulo 285 renovata, proposuit Illmus et Rmus D. Archiepiscopus Casseliensis articulum emendatum, quem diligenter excussum demum probaverunt Patres, ajentibus quinque supra viginti, negantibus autem tribus.

Perlecto articulo 287 censuit Illmus et Revñus D. Episcopus Kerriensis opus non esse suspensionem ipso facto incurrendam contra legis transgressores denuntiare, sed omnino sufficere suspensione ferendae sententiae legem firmare. Huic sententiae adhaeserunt Patres, annuentibus sexdecim, contradicentibus tamen duodecim.

Longioris disputationis occasionem praebuit articulus 289. Pluribus frustra propositis et excussis emendationibus, proposuit Episcopus Kerriensis rem Praesidi Emo committendam, qui articulum emendatum Congregationi proxime insequenti deferret. Quod cum omnibus placuit conventus finem accepit.

CONGREGATIO PRIVATA UNDECIMA.

Eodem die, hora secunda cum dimidio post meridiem iterum convenerunt Patres cum officialibus Concilii.

Emus Praeses in medium protulit articulum emendatum juxta preces Congregationis confectum; qui, brevi habita disceptatione, omnibus placuit.

Inde convenerunt Patres nonnullos articulos pratermittendos quippe qui potius in epistola Synodi pastorali locum habent: caeteros autem articulos usque ad numerum 335 inclusive, examini subjectos, et in quibusdam emendatos probaverunt.

Die 15 Septembris, Feria IV.

Hora decima cum dimidio ante meridiem habiti sunt Deputationum Conventus.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMASECUNDA.

Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem convenerunt Patres cum officialibus.

Perlecto a Secretario capite de cura Defunctorum, ut judicio Patrum subjiceretur, exorta est controversia de articulo secundo. Voluit Episcopus Midensis ut Missa solemnis et officium pro Defunctis, in domibus privatis celebrari permitteretur saltem in casu quo domus longe ab Ecclesia distaret. Quod tamen, cum post brevem disceptationem ad suffragium perventum esset, Patribus minime placuit; annuentibus tantum tribus, contradicentibus autem viginti quinque. Itaque recepto hoc articulo ut in schemate propositus erat, caeteri ejusdem capitis articuli ad trutinam revocati sunt atque voce unanimi probati.

Post hoc, schemate de Catholica juventute instituenda in medium prolato, iterum examini Patrum revocata est lex pridie sancita qua districte prohibitum est ne juvenes Collegia Reginae aut Collegium Protestanticum SSmae Trinitatis frequentarent, et ne parentes aut tutores juvenes sibi commissos ad ea mitterent. Re diutius excussa Patribus magis expedire visum est ut, Synodi Thurlesianae vestigiis inhaerentes, omissa districta prohibitione, denuntiarent tantum pericula graviora quibus exponuntur qui haec frequentant collegia.

His constitutis, et deletis quibusdam aliis hujus schematis articulis, cum perveniretur ad caput de Universitate Catholica, hora jam sera dilata est in alium diem deliberatio. Dicta proinde oratione finem cepit Congregatio.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMATERTIA.

Die 16 Septembris, Feria V.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Synodi.

Caput de Censuris, a Secretario perlectum, et Patrum examini de more subjectum, post brevem disceptationem omnibus placuit.

Inde lecta sunt de Parochis eorumque Vicariis capita duo: quorum singuli articuli discussi et post plures emendationes probati sunt.

Quibus absolutis Congregationi finis impositus est.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMAQUARTA. Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem convenerunt Patres cum officialibus.

Nonnulli delati sunt articuli ad capita de Parochis et Vicariis spectantes qui longius agitati et magis minusve immutati, demum probati sunt.

Post hoc schemate de Sacramentis iterum prolato de Poenitentia agi coeptum est. Exorta super articulo secundo controversia de Stationibus quae in quibusdam Hiberniae regionibus solent domibus in privatis haberi ad confessiones excipiendas missamque celebrandam, gravissimis verbis plures testati sunt Episcopi eas prorsus aboleri non posse, spectatis quarumdam regionum circumstantiis, absque magno religionis detrimento. Alii vero contra affirmarunt praxim istam in suis dioecesibus, post Synodum Thurlesianam fuisse abrogatam, neque tamen religionem exinde quid detrimenti cepisse. Quibus ex altera parte responderunt haud pauci populum in quibusdam locis post sublatas stationes omnino a Sacramentis frequentandis se abstinuisse, atque ideo coactos esse pastores ad pristinam redire consuetudinem stationes habendi. Multis hinc inde dis

D

ceptatis in medium prolatum est Decretum a Sacra Congregatione de Fide Propaganda insertum inter Decreta Synodi Provincialis Casseliensis anno 1853 habitae. Quod cum lectum esset convenerunt Patres, annuente Emo Praeside, ut Decretum Synodi Plenariae Thurlesianae retinentes, ei adjicerent hoc Decretum ex Synodo Provinciali Casseliensi excerptum.

Dein caeteris hujus capitis articulis breviter discussis, atque ab omnibus probatis, per orationem Congregatio absoluta est.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMAQUINTA.

Die 17 Septembris, Feria VI.

Hora decima cum dimidio habita est Congregatio Privata decimaquinta.

Illmus et Revñus D. Episcopus Ardacadensis et Cluanensis, Synodi Secretarius, Epistolam pastoralem quam nomine Synodi edendam ipse, jussu Praesidis Emi, confecerat, in medium protulit ut ea judicio Patrum subjiceretur. Quam perlectam Patres magno cum plausu exceperunt. Conventum est Patrum animadversiones, si quae essent super ea proferendae, in posterum diem rejiciendas esse.

Dein ad trutinam iterum revocatum est decretum de residentia Vicariorum Parochorum; quod cum pluribus nimis molestum videretur aliquatenus illud Patres mitigarunt. Deleta est clausula qua prohibitum erat ne Vicarius, inconsulto Parocho, e paroecia exiret; et loco ejus alia subrogata est clausula prohibens ne, sine licentia Parochi Vicarius extra domum suam pernoctaret.

Prolato post haec schemate de Sacramentis, capita de Extrema Unctione et de Matrimonio mature perpensa et in pluribus emendata, demum probata sunt. Ultimum schematis articulum, qui erat de conditionibus ad acquirendum domicilium et quasi-domicilium in ordine ad matri

« ÖncekiDevam »