Sayfadaki görseller
PDF
ePub

monium requisitis, delendum censuerunt Patres, ut de quaestione tantopere inter Theologos agitata judicium Sedis Apostolicae expeteretur.

Deinde judicio Patrum subjectus est libellus de oblationibus occasione matrimonii fieri solitis, confectus ab Episcopis Provinciae Casseliensis. Post brevem disceptationem statutum est hujus libelli exemplaria litographica singulis Patribus quamprimum distribuenda esse, ut re accurate perpensa, de ea in Congregatione futura sententiam ferrent.

Tum prolato iterum schemate de Catholica juventute instituenda, perlegit Secretarius quod restabat hujus schematis non ante Patrum examini submissum. Singuli articuli de more excussi sunt et, factis quibusdam emendationibus, probati.

Inter legendum, cum de collectis in Universitatis Catholicae subsidium faciendis ageretur protestatus est Illmus et Revñus Archiepiscopus Tuamensis aequum non esse ut in sua dioecesi fierent ejusmodi collectae quum in scholis Universitatis Catholicae litterae Hibernicae non traderentur. Animadvertit Emus Praeses D. Eugenium O'Curry, virum sane in lingua Hibernica peritissimum, olim in Universitate professorem istius linguae extitisse: nullos autem alumnos ejus scholam frequentasse. Respondit autem Tuamensis linguam Hibernicam quam tradebat O'Curry non eam fuisse qua nunc utuntur Hiberni sed antiquiorem ejusdem linguae formam jamdiu obsoletam.

Habita tamen Patrum sententia decretum de collectis faciendis placuit omnibus praeter Tuamensem, qui postulavit ut momenta a se allata in tabulas referrent Secretarii.

Post haec adjecto ad finem decretorum de scholis articulo de Schola Normali Catholica prope Dublinum erigenda, Caput de Monialibus perlectum est a Secretario atque a Patribus probatum. Huic schemati nexus erat articulus qui plura continebat proposita circa Congregationem Sororum quae vulgo de Misericordia nuncupantur, et circa

ejusdem Congregationis Sorores conversas. Quem tamen articulum cum non fuisset in Deputatione de Monialibus examini submissum sed ab aliena manu schemati adjectum, eum non esse in Congregatione Episcoporum excutiendum existimarunt Patres.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMASEXTA.

Die 18 Septembris, Sabbato.

Hora decima cum dimidio habita est Congregatio privata decimasexta et ultima.

Parvus Catechismus a Deputatione de fide redactus,coram Patribus delatus est a Secretario: quem proelo subjiciendum statuerunt Patres ut singulis Episcopis exemplaria mitterentur, quod tamen ob defectum temporis fieri non potuit.

Postulatum Illmi et Revñi D. Episcopi Ossoriensis de officiis propriis quorumdam Hiberniae Sanctorum perlectum et probatum est: et officia suo tempore Sanctae Sedi subjicientur.

Epistola Pastoralis pridie lecta, quibusdam factis animadversionibus, demandata est ad Illmos et Revños Episcopos Casseliensem, Dromorensem et Ardacadensem, qui ejusmodi animadversionum ratione habita, eam recenserent, atque in lucem ederent.

Inde perlectum est Caput de Viris Religiosis quod longius excussum et haud modice immutatum inter Decreta relatum est.

Articulum a Deputatione Episcoporum delatum de modo quo se gerere debeant Sacerdotes et Confessarii circa novum quoddam genus minus honeste saltandi, jam in Hibernia invalescens, breviter excussum probaverunt Patres.

His constitutis, quaestio ab Emo Praeside Patribus proposita est, quomodo melius provideri posset refugium pro Sacerdotibus aegrotantibus et quavis de causa infirmis,

necnon asylum pro iis Sacerdotibus qui vitio ebrietatis infeliciter addicti sibi prospicere non possent. Cum super hac re Patres inter se colloquerentur, nuntiavit Episcopus Coadjutor Kildariensis, Revñum Abbatem Cisterciensem de Monte Melleario paratum esse curam ejusmodi instituti sibi assumere, et quidem 500 aureos in impensas necessarias conferre quod omnium plausu receptum est. Inde recensuit Revñus Abbas conditiones quibus monasterium in hunc finem destinatum a suo Ordine constitui et moderari posset; adjiciens tamen idem refugium non posse, ipso judice, simul inservire Sacerdotibus aegrotantibus et lapsis. Haec a Revño Abbate singulari modestia et charitate nec non sermone nitido et eloquenti exposita omnibus Patribus placuerunt.

Post haec ad breve temporis intervallum prorogata est Congregatio.

Patribus iterum congregatis perlectum est schema decreti ab Episcopis Provinciae Casseliensis confectum, examini Patrum subjiciendum. Inter disputandum, difficultate gravi exorta ob alias aliarum regionum consuetudines, proposuit Emus Praeses, ut, praetermissa priore schematis parte, ejusdem articuli tertius et quartus acciperentur, n. 111, 112. Quod cum omnibus visum est, eos inter decreta hujus Synodi de Matrimonio inserendos statuerunt Patres.

Perlectae inde et probatae sunt litterae ad SS. DD. N. PIUM Papam IX, ad Emos et Rños Archiepiscopos NeoEboracensem, Westmonasteriensem, Posnaniensem et

Gnesnensem et ad Episcopum Basileensem.

His peractis, articulus de residentia Coadjutorum Parochorum, ad trutinam tertio revocatus, novae controversiae occasionem dedit. Re mature perpensa, Patres convenerunt exigere non oportere ut Vicarius, si extra domum pernoctare vellet, Parochi obtineret licentiam, sufficere autem si Parochum ea de re certiorem faceret.

Denique statutum est, id quod, spectatis specialibus hujus patriae circumstantiis in Deputatione Episcoporum conventum erat Sanctae Sedi humiliter supplicandum esse ut benigne dignaretur concedere dispensationem utendi lacticiniis in refectiuncula matutina diebus jejunii, et ovis in prandio omni Feria Sexta quae simul est dies jejunii, atque ut jejunium tempore Adventus transferretur a Sabbato in Feriam quartam.

CONGREGATIO GENERALIS QUARTA.

Die 19 Septembris, Dominica.

Post celebratam Missam privatam hora decima coram Emo Praeside adstantibus Illmis et Revõis Episcopis ceterisque synodalibus habita est in ecclesia Collegii Congregatio Generalis quarta. Perlecta sunt a Secretariis decreta De Sacramentis; De Censuris; De dissentionibus inter viros ecclesiasticos evitandis; De Parochis ; De Coadjutoribus Parochorum; De Vicariis Generalibus et Foraneis; De litibus evitandis; De Foro ecclesiastico; De Archivis constituendis; De bonis ecclesiasticis; De libris pravis vitandis; De Cura Defunctorum.

Decreta lecta omnibus Patribus placuerunt.

Deinde dicta oratione Congregationi finis impositus est.

CONGREGATIO GENERALIS QUINTA.

Eodem die hora septima vespertina habita est Congregatio Generalis Quinta. Aderant omnes Synodales. Perlecta sunt a Secretario, jussu Emi Praesidis, decreta de Catholica juventutis institutione; de vita et honestate clericorum; et, de viris religiosis; quae omnia Patribus placue

runt.

Dicta deinde oratione Congregatio finem accepit.

SESSIO SOLEMNIS TERTIA.

Die 20 Septembris, Feria Secunda.

Hora decima celebrata est Missa Solemnis ab Illmo et Revño Archiepiscopo Casseliensi; cui ad altare adstiterunt: Sacerdos assistens, Adm. Rev. D. Joannes Ryan, Vic. Gen. Casseliensis; Diaconus et Subdiaconus, RR. DD. Patritius Fee et Guillelmus Cullen.

Missa finita perlectum est a Secretario decretum de Monialibus, quod Patribus omnibus placuit; et omnia peracta sunt quae in Pontificali Romano praescribuntur.

Acclamationes quae sequuntur in fine Synodi cantatae

sunt:

1. Deo Patri misericordiarum et totius consolationis Auctori, gratiae.

Chorus. Immensa est misericordia tua, Domine, super nos, qui nos verum disciplinae regimen docere, et post diras tot saeculorum calamitates, hac secunda Plenaria Synodo Ecclesiam nostram augere dignatus es; tibi honor, tihi laus, tibi gloria in saecula aeterna.

2. Beatissimo Pro Papae, et Dño Nostro Ecclesiae Christi Pontifici Maximo; cunctarum gentium obedientia, et verae fidei per totum orbem propagatio.

Chorus. Benignissime Deus, sanctissimum Patrem nostrum Ecclesiae tuae conserva ut, eo gubernante, universae gentes tibi verum obsequium praestent, et quae dispersae sunt, in unum Ecclesiae tuae ovile colligantur.

3. Emo et Illmo D. Cardinali, Archiepiscopo Dublinensi, Delegato Apostolico et Praesidi hujus Synodi, caeterisque Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae et universo clero cum multis annis, salutaris super gregem vigilantia, in laboribus constantia, et omnia fausta.

Chorus. Deus gratiarum largitor, infunde super pastores tuos tui Spiritus abundantiam, et corda eorum in

« ÖncekiDevam »