Sayfadaki görseller
PDF
ePub

prohibitum esse hoc munus suscipere pro filiis haereticorum ab haeretico ministro baptizandis, ut apparet ex Instructione Congregationis S. Off. diei 10 Maii, 1770.

35. Habita ratione naturae ritus purificationis mulieris post partum atque verborum in eo occurrentium, prorsus absona ac abolenda videtur consuetudo illum extra Ecclesiam vel locum ubi sacrum fit perficiendi, nisi periculum mortis imminere videatur.

36. Ad benedictionem post partum jus tantummodo habent mulieres, quae ex legitimo matrimonio pepererunt. (Sac. Cong. Concil, 18 Junii, 1859).

37. Meminerint Parochi Rituale Romanum et Ecclesiae consuetudinem exigere ut aqua in Baptismo adhibenda, infuso oleo et Chrismate benedicatur, vel Sabbato Sancto, vel Sabbato Pentecostis, vel, si necessitas exigat, alio tempore ante Baptismi administrationem. Caveant ut omnia quae ad hujus Sacramenti administrationem in Rituali Romano praescribuntur, accurate serventur.

38. Si quis acatholicus suos infantes Sacerdoti Catholico baptizandos offerat, et spes adsit eos Catholice esse educandos, omnino baptizentur, adhibitis tamen patrino vel matrina Catholica. Quod si infantes hujusmodi in proximo aut probabili mortis sint periculo, Sacerdotes, si occasio se obtulerit, eos baptizare absque ulla dubitatione debent.

39. Baptizantur sub conditione hi qui ad Religionem Catholicam in nostra regione convertuntur,1 eo quod constet plurimos esse inter Protestantes qui Baptismum nihili faciunt, aliosque esse qui illud haud servata propria materia aut forma administrent. Usum itaque istum retinendum esse volumus, nisi plane constet ex fide dignis testimoniis personam de qua agitur baptizatam valide fuisse.

40, Baptizari sub conditione volumus infantes expositos a parentibus, atque etiam eos qui a nutricibus aut obstetricibus in domibus privatis abluti sunt, nisi simi

1 Vide Append. V. pag. 223.

liter fide dignis testimoniis constet baptismum fuisse rite collatum.

41. Occasione Baptismi oblationes quaedam parocho fieri ex vetusta et recepta consuetudine solent. Hanc consuetudinem, secundum praxim dioecesium ab Episcopis probatam, retinendam esse arbitramur. Verum, ne ex alicujus avaritia, abusus hac in re introducantur, et ne Sacramentum ad salutem omnino necessarium alicui non conferatur, nullus Parochus aut ejus Vicarius pactiones de oblationibus praedictis ante Baptismi collationem ineat. Vetamus quoque, et sub poena suspensionis latae sententiae ne infantem baptizare recusent sub praetextu defectus aut subtractionis oblationum praedictarum.

42. Sedulam operam dent Sacerdotes ut quantum poterunt impediant nefandum illud scelus quo, adhibitis chirurgicis instrumentis, infans in utero interficitur. Omnis foetus quocunque tempore gestationis editus baptizetur, vel absolute, si constet de vita; vel sub conditione nisi evidenter pateat eum vita carere.

XII.

DE CONFIRMATIONE.

43. Parochis singulari industria curandum est ut pueri et puellae omnes ad Confirmationis sacramentum recipiendum accedant, quo gratiam ad fidem strenue profitendam accipiant.

44. Juxta praesentem Ecclesiae praxim non confertur sacramentum Confirmationis nisi post septennium aut saltem post adeptum usum rationis. Potest vero ante adeptum usum rationis pueris conferri: 1° si in periculo

mortis constituantur, ne priventur incremento gratiae et gloriae; 2° si probabiliter non sint habituri occasionem hoc sacramentum suscipiendi nisi post multos annos.

45. Nemo ad hoc sacramentum admittatur nisi in doctrina Christiana sufficienter institutus sit: et curent Parochi ut per se vel per vicarios, candidatos per aliquod sufficiens tempus instruant, et ut omnes doli capaces antea ad Tribunal Confessionis accedant.

XIII.

DE EUCHARISTIA.

46. Ad normam Decretalis Innocentii III, in Conc. Lat. IV., editi, statuimus ut magna cura et sub fideli custodia, clavibus adhibitis, SS. Eucharistia conservetur.

47. Ne autem diutius asservatae corrumpantur particulae, a Parochis et aliis sacerdotibus ad quos spectat, renovandae sunt octavo quolibet die: sacra ciboria eadem occasione purificentur. Novas consecratas hostias non licet cum veteribus miscere. (S. R. C. 3 Sept., 1672).

48. In omnibus indiscriminatim sacris aedibus nequaquam permittitur asservare SS. Eucharistiam. Ecclesiae Cathedrales, Parochiales, et si quae sint in quibus, ex consuetudine immemorabili, assidue hactenus asservata fuerit, hoc jure fruantur. In reliquis Ecclesiis, nisi adsit privilegium Apostolicum, servari non potest.

49. In Ecclesiis in quibus SS. Eucharistia asservatur diu et noctu una saltem lampas semper accensa colluceat.

50. Sedulam dent operam Parochi, ut fideles Christum sub speciebus Eucharisticis in templis delitescentem fre

quenter invisant, pronique adorent ac venerentur, ac ea propter, Ecclesiarum suarum fores patentes, saltem per aliquot horas, singulis diebus relinquant, ubicumque id commode et sine ullo irreverentiae periculo fieri potest.

51. Tempus paschale pro tota Hibernia, ex indulto Pauli V., a die Cinerum usque ad diem Ascensionis Domini extendebatur. Cum vero ob multitudinem fidelium, intra illud tempus omnes praeceptum adimplere non possent benigne indulsit praesens Pontifex ut idem tempus usque ad octavam Festi SS. Apostolorum Petri et Pauli extenderetur.1

52. Parochi tempore aestivo cujuslibet anni pueros eos qui ad primam Communionem accedere volunt, aliquamdiu per se vel per suos Vicarios erudiant de natura, virtute, effectibusque SS. Eucharistiae ac de necessariis ad illam rite et digne suscipiendam dispositionibus.

53. Missa in qua prima vice pueri Sacra Synaxi reficiuntur, ea qua fieri potest maxima solemnitate celebretur.

54. In eadem infirmitate, si longius protrahitur, parochi saepius sacro Viatico aegrotos reficiant, cum illud iterum et saepius licite dari possit. In delatione Sanctissimi ad infirmos, caveant Sacerdotes, ne aliis negotiis sese indecenter immisceant; et prorsus abstinendum est ab abusu a Sac. Cong. de Prop. Fide reprobato (Feb. 25 an. 1859), "ut "sacerdotes SS. Sacramentum a mane usque ad vesperam "secum deferant, ea tantum de causa, quod in aliquem forte aegrotum incidere possint."2

66

55. Benedictio Solemnis cum SS. Sacramento dari potest singulis Dominicis et diebus Festis, nisi aliter ab Episcopo statuatur.

56. Sacerdotes diligenter se disponant Sanctissimi Sacrificii celebrationi, et debitas postea gratias semper agant. 57. Ne liceat unquam Sacerdotibus sine veste talari Missam celebrare.

' Vide Append. VI. pag. 227. 2 Vide Append. VII. 228.

58. Sacra supellex in hoc incruento Sacrificio adhibenda, si pretiosa, ut par esset, haberi nequeat, munda saltem et nitida sit, et convenientis materiae et praescriptorum colorum: non sordida, non obsoleta, neque indecenter compacta. Episcopi mandent suis Vicariis Foraneis, ut non solum tempore visitationis, sed et aliis statis temporibus, denuncient sacerdotes quos hac in re graviter negligentes deprehenderint.

59. Calices sint aurei vel argentei: vel saltem cuppa quae debet esse intus deaurata, sit argentea.

60. Nulli lapides sacri in posterum consecrentur nisi sint justae magnitudinis et commode calicem, sacram hostiam, et pyxidem continere valeant.

61. Cum Missa celebratur, colluceant duae saltem candelae cereae.

62. Maximam diligentiam adhibeant sacerdotes ut panis consecrandus sit recens, purus et albus. Hostiae pro communione populi sint rotundae et non nimis parvae. Curent Episcopi ut ratio aliqua adhibeatur qua vinum sincerum pro Missae celebratione obtineatur, utque sacerdotes nullum aliud adhibeant. Ob frequentem corruptionem tum farinae triticeae tum vini quae hodie obtinet, hoc statutum omni rigore urgendum est.

63. In oppidis ubi adest copia Sacerdotum Missa sit quotidiana et hora fixa, ad fovendam pietatem fidelium.

64. Missae post meridiem non celebrentur, nec in aedibus privatis nisi de speciali et expressa Episcopi licentia.

65. In sacro peragendo nullus sacerdos saecularis ritus alios aut alias caeremonias et preces adhibeat praeter eas quae in Missali Romano praescribuntur.

66. Onera perpetua Missarum a nullo rectore Ecclesiae, aut alio sacerdote saeculari suscipiantur, nisi specialis ab ejus Ordinario ad id concessa fuerit licentia.

« ÖncekiDevam »