Sayfadaki görseller
PDF
ePub

invenies, siccitatem non raro procul dubio reprehendes. Ad brevitatem quod spectat, ut hujuscemodi opus postulabat, eam quam maxime sectatus sum: ita tamen, ut ne, dum brevis esse laboro, obscurus fiam. Itaque nec vi verborum obrueris, nec in tenebris umquam, ut spero, versaberis. Ad siccitatem vero quod pertinet, illud mihi semper certum persuasumque fuit, lepores veneresque dictionum ab hisce rebus, quas tracto, esse vehementer alienas. Igitur, dummodo res perspicua sit, sin minus venusta ac compta appareat, non admodum sollicitus sum. Clavem thesauro hujus scientiae recludendo parem tibi praebere, mens mea est. At tua, inquies, clavis ferrea est. Esto; modo aperiat, satis erit. Experire usum et, si thesaurum moralium disciplinarum reserare valeat, nihil aliud mihi in votis est. Amplam laboris mei mercedem recipiam, si hoc opusculum in majorem Dei gloriam tuamque utilitatem cedat. — Unum restat, ut te orem, humanissime lector, benevolo sis animo et, si quando venia aliqua danda sit, benignius impertias rogo. Vale.

SACRORUM RITUUM CONGREGATIONIS

quoad opera S. Alphonsi de Ligorio ad effectum canonizationis, probata a S. P. Pio VII. die 15. Maji 1802:,,Nihil censura dignum fuit repertum et procedi potest ad ulteriora.“

RESPONSUM

SACRAE POENITENTIARIAE

Illustrissimo domino card. de Rohan, archiepiscopo Vesuntionensi, datum circa doctrinam S. Alphonsi de Ligorio. POSTULATUM

ad Em. Card. de Gregorio, Majorem Poenitentiarium.

Eminentissime!

Ludovicus Franc. Augustus Card. de Rohan-Chabot, archiepisc. Vesuntionensis, doctrinae sapientiam et unitatem fovere nititur apud omnes dioecesis suae, qui curam gerunt animarum; quorum nonnullis impugnantibus ac prohibentibus theologiam moralem B. Alph. M. a Ligorio tamquam laxam nimis, periculosam saluti et sanae morali contrariam, S. Poenitentiariae oraculum requirit suppliciter, ac ipsi unius theologiae professoris sequentia dubia proponit solvenda:

1o Utrum sacrae theologiae professor opiniones, quas in sua theologia morali profitetur B. Alphonsus a Ligorio, tuto sequi ac profiteri possit?

2o An sit inquietandus confessarius, qui omnes B. Alph. a Ligorio sequitur opiniones in praxi s. poenitentiae tribunalis hac sola ratione, quod a Sede Apostolica nihil in operibus illius censura dignum repertum fuerit?

Confessarius, de quo in dubio, non legit opera b. doctoris, nisi ad cognoscendam accurate ejus doctrinam, non perpendens momenta rationesve, quibus variae nituntur opiniones; sed existimat, se tuto agere eo ipso, quod doctrinam, quae nihil censura dignum continet, prudenter judicare queat sanam esse, tutam nec ullatenus sanctitati evangelicae contrariam.

8. Poenitentiaria, perpensis expositis, rvdmo in Christo patri S. R. E. Card. Arch. Vesunt. respondendum censuit:

Ad 1um Quaesitum: Affirmative, quin tamen reprehendendi censeantur, qui opiniones ab aliis probatis auctoribus traditas sequuntur.

Ad 2um Quaesitum: Negative, habita ratione mentis S. Sedis circa approbationem scriptorum servorum Dei ad effectum canonizationis. Datum Romae in S. Poenitentiaria, 5. Julii 1831.

Nota. Ex hisce decretis sequitur:

A. F. De Retz, S. Poenil. Reg.

1° nihil in operibus s. episcopi reperiri, quod rectae fidei et bonis moribus contrarium sit;

2o s. doctorem inter sententias, quae vere controversae sunt, nonnisi eas sibi adpropriasse, quae probabiles haberi debent.

Hinc unusquisque catholicus, qui non valet ulterius de veritate opinionum inquirere, potest prudenter sequi magistrum et doctorem illum, qui nihil scripsit censura dignum, quae obstaret canonizationis actis, quique ob heroicas suas virtutes judicio Ecclesiae inter coelites publice adnumerari meritus est, cui proinde cum doctrina non defuit heroica prudentia et subjectio legi Dei et Ecclesiae ejus. Neque ille, cui scientia praesto est, ut ipse inquirat, reprehendi potest, si sententias S. Alphonsi in sensu supra indicato et ipse profiteatur. Cf. Act. vol. 1. fasc. 8. p. 497. et seq. Idem hisce verbis exponit Scavini (tom. 1. n. 114. not. 3. edit. 10.): Theologi triplicem distinguunt approbationem. Alia est definitiva, si nempe Ecclesia aliquam doctrinam certam ac sequendam ab omnibus declaret, adeo ut, qui contra sentiat, contra Ecclesiam sentiat. Alia est electiva seu positiva, si doctrina ab Ecclesia extollatur et commendetur, uti quae tuto in praxi teneri potest, quin

tamen sint reprehendendi, qui contrariam sequuntur. Alia permissiva, si Ecclesia doctrinam ab omni censura immunem declaret, quin tamen ideo de ipsa aliquid positive decernat vel eam laudet. Porro tertiam approbationem convenire operibus S. Alphonsi, constat ex istorum operum revisione, in qua ab omni censura dicta sunt immunia. Secundam vero convenire, patet tum ex decreto de ejus virtutibus, tum ex bulla beatificationis et canonizationis, ubi illius scripta quam maxime laudantur. Prima autem approbatio utique non convenit." (Editor Ratisbon.)

ADNOTANDA.

I. CIRCA MODUM CITANDI AUCTORES.

1. Nonnulla nomina, quae frequentius in hoc opere occurrent, brevitatis causa per syncopen scribentur. Praecipua sunt:

Trid. (Concilium Tridentinum.)

Catech. Trid. (Catechismus concilii Tridentini.)

Act. (Acta ex iis decerpta, quae apud S. Sedem geruntur. Romae.)

S. Thom. v. g. 2. 2. q. 55. art. 1. (S. Thomas in summa, parte secunda secundae, quaestione 55., articulo 1.)

S. Lig. (S. Ligorius in opere majori theologiae moralis.) S. Lig., Hom. apost. (S. Ligorius in compendio ab ipso s. auctore confecto, cui titulus: Homo apostolicus.) Anal. J. P. (Analecta juris Pontificii.

Romae.)

Salm. vel Salmant. (Theologia moralis Salmanticensium, religiosorum nimirum carmelitarum in collegio Salmanticensi professorum.)

Coll. Andegav. (Collationes Andegavenses, Conférences d'Angers.)

Lug. vel Lugo (Cardinalis de Lugo); Ronc., Busemb., Bonac., Tambur., Scav. (Roncaglia, Busembaum, Bonacina, Tamburini, Scavini.)

C. A. 174. (Codex austriacus seu Bürgerliches Gesetzbuch für Oesterreich §. 174.) Adde alias non paucas usu communi receptas abbreviationes, quas inutiliter referremus. 2. Quoties aliquis numerus ex variis auctoribus indicabitur, is ad tractatum ejusdem rei, de qua agitur, apud illos auctores referendus erit; sic v. g., si in tractatu de legibus reperias: S. Lig. n. 40., intelligas: S. Lig. n. 40. in tractatu de legibus. Quodsi quando locus citatus ad diversum tractatum spectet, id expresse a nobis indicabitur.

3. Auctores varios ad confirmandam nostram doctrinam adductos ad majorem tractationis perspicuitatem post expositas rei rationes retulimus. Non ideo igitur rationes, saltem omnes, iisdem auctoribus indiscriminatim adscribendae sunt: eorum testimonium ad doctrinac potius, quam ad rationum confirmationem adducitur.

II. CIRCA MODUM RESPONDENDI SS. CONGREGATIONUM.

Occurrunt nonnumquam in responsionibus SS. CC. termini non ita facilis intelligentiae, qui explicandi sunt.

Dilata seu: differtur responsio, ut res maturiori examini subjiciatur, utpote difficilis solutionis.

Affirmative et amplius, negative et amplius seu: cum res fuerit in S. C. plus aequo discussa et plenis votis, prout jacet, decisa, non amplius admittitur tale quaesitum. Nihil seu: non admittitur petitio, utpote incongrua.

Relatum vel lectum seu: cum relatum vel lectum fuerit in S. C. postulatum, non fuit admissum.

Reponatur seu: non datur responsio, sed petitio reponitur in archiviis S. Congregationis.

Spectare ad episcopum, ut ipse scil. provideat juxta canonicas sanctiones.

Qui modi haud contemnendi sunt, cum inducti sint ad evitandas longiores verborum circumlocutiones et quaelibet scientia et ars habeat suos.

PROOEMIUM.

Antequam ea pertractare incipiamus, quae nostrae huic scientiae subjiciuntur, operae pretium esse videtur, in ipso aditu aliquantulum consistere et ea, quae ad nostram doctrinam spectant, universim considerare. Ac primo quidem scientiae theologicae est, non solum de iis disputare divinae revelationis mysteriis, quae fidei dogmata appellantur, sed etiam ad ea omnia se porrigere, quae ad hominum mores rite effingendos a Deo revelata et cum integro revelationis deposito Ecclesiae magisterio concredita sunt. Verum, cum humani mores non solum juxta rectae rationis leges, sed etiam juxta revelatae voluntatis Dei normam exigendi sint, ut per supernaturalium virtutum actus ad supernaturalem vitam et beatitatem dirigantur, manifestum est, prima nostrae scientiae elementa non aliunde, quam ex fidei dogmatibus, esse accipienda. Serviat igitur huic nostrae disciplinae humana ratio; fides vero et judicium magisteriumque Ecclesiae praeeant in omni nostra disputatione, necesse est. Jure igitur huic scientiae theologiae moralis nomen factum est. Atque ex hoc ipso, quanta sit ejus laus ac dignitas, planum fit. Haec enim, immotis fidei catholicae dogmatibus innixa ae divinis ornata virtutibus, ad ipsum sanctitatis omnimodae culmen pertingit. Haec scientia est, quae praecipuam hominis partem, cor inquam, scrutatur, ejus morbis medetur, sordes abstergit eique tutam ad Deum viam inter tot humanae vitae scopulos, fide praelucente, commonstrat. Hinc facile apparet, quanti illa scientia habenda sit, quae ipsos Dei cooperatores, animarum rectores, efformat, ut suum ipsi officium cognoscant et ad alios regendos subsidia, ad sanandos remedia, ad benigne excipiendos paterna viscera habeant. Quae cum ita sint, nemo est, qui non videat, quanta sit hujus scientiae non utilitas modo, sed etiam necessitas. Idcirco Gregorius Magnus in libro de pastorali officio exclamat: ars artium regimen animarum. Quod post ipsum alii doctores ac prima hujusce disciplinae lumina iisdem propemodum verbis ingeminare non dubitarunt. Quodsi viri scientia ac usu peritissimi ita de hac re senserunt, si salebrosissimum inter omnia hoc officium

asserere non inficiati sunt, quid de iis sentiendum est, qui, vix dum aliquid de hac arte summis labiis degustarunt, ad formidandum hoc munus accedunt? Utinam rarius illud esset malum deplorandum, ut caecus caeco ducatum praestans, uterque in foveam collabatur! Ii igitur, qui ad hoc munus vocari se sentiunt, secum ipsi reputent alteque animo reponant, rem esse summi momenti studium illud, quod se suosque subjectos a tanto periculo eripere potest.

Hactenus de scientia moralis theologiae universim: nunc breviter de ejus partibus in suum ordinem distribuendis. Ac primo quidem de natura actuum humanorum, prout bonitatem et pravitatem moralem spectat, prima nobis erit disputatio, quae veluti fundamentum erit aliarum disputationum. Hinc duplex statuenda regula morum, altera quidem interna, quae est ipsa conscientia, altera externa, seu humanae ac divinae leges. Subinde de humanis actibus loquemur, prouti huic duplici normae consentiunt aut dissentiunt, seu de peccatis et virtutibus. Huc usque omnia generatim. Dein variae leges ac praecepta erunt in medium afferenda, ac praecipue decalogi atque Ecclesiae, ut exinde varia jura ac officia definiri queant. At, quoniam septimum decalogi praeceptum amplissimam quaestionem implicat de justitia et jure necnon de contractibus, tota haec disceptatio speciali loco tractabitur. - Venient deinde varii hominum status considerandi suaque unicuique propria officia inquirenda. Posthine de subsidiis, quae Deus ad hominum salutem suppeditat, agemus, scilicet de sacramentis. Denique de poenis ecclesiasticis seu de censuris et irregularitatibus sermonem habebimus, quo totum hoc opus concludemus. Nunc tempus est, ut ad singula haec pertractanda ad majorem Dei gloriam accedamus.

« ÖncekiDevam »