Sayfadaki görseller
PDF
ePub

THEOLOGIÆ MORALIS

AUCTORE

P. JOANNE PETRO GURY S. J.,

IN SEMINARIO VALSENSI PROPE ANICIUM QUONDAM PROFESSORE.

Ars artium regimen animarum.

S. Greg. H., Reg. pastor. offic. c. 1.

Editio in Germania quarta,
ad editionum romanarum fidem impressa, emendata et permultis addita-

mentis aucta.

RATISBONAE.
TYPIS ET SUMPTIBUS GEORGII JOSEPHI MANZ.

1868.

SCR. BJ 1249 . G87 1868

APPROBATIONES.

Compendium theologiae moralis, auctore P. Joanne Petro Gury S. J. perlegimus. Hoc opus eximium pro Nostra dioecesi approbamus et in votis habemus, ut in universi cleri Nostri manibus versetur.

Lugduni, die 20. Octobris 1857.

+ L. J. M. Card. de Bonald, archiep. Lugdun.

Compendium theologiae moralis, a reverendo patre Joanne Petro Gury e societate Jesu elucubratum et ab ipso recognitum et auctum, vidimus. Quod opus, com doctrinae securitatem methodi perspicuitati conjungat, cumque nimiae laxitatis gurgitem et nimiae severitatis scopulum aeque feliciter devitet planamque ac tutam ad difficilem regiminis animarum artem acquirendam viam sternat, unanimi doctorum virorum soffragio, nec privatorum modo, sed et scholarum plurimarum usu jam probatum, Nostra etiam auctoritate libenter probamus et animarum pastoribus enixe commendamus.

Datum anicii, die 3. Septembris 1857.

† Aug., episcopus Aniciensis.

Sacerdotibus sacro ministerio addictis raro per tempus licet, scripta theologorum fusiora passim perlustrare et quaestiones in utramque partem a viris peritis agitatas singillatim evolvere. Quapropter iisdem utilissime contingit, si principia theologiae moralis, praecipuas conclusiones practicas ejusdem et lolam agendi rationem pii, prudentis ac timorati confessarii paucis paginis delineatas veluti uno intuitu conspicere ac complecti possint. Huic eorum commodo apprime consuluit doctissimus et Nobis a pueris dilectus P. Joannes Petrus Gury, Soc. Jesu presbyter, qui Compendium Theologiae moralis, infra octennium multoties praelo commissum, edidit, in quo,

a*

praetermissis iis, quae minoris frugis sunt, quaestionibus, ea doctrinae capita sedulo elucidavit, quae ad hodiernum usum maxime spectant, ita ut a nimio rigore aeque ac a nimia laxitate declinaret et media via, duce prudentia, continuo incederet. Ideo Compendium theologiae moralis a R. P. J. P. Gury concinnatum dignum arbitror, quod omnium sacerdotum manibus teratur.

Brugis, 25. Januarii 1858.

* J. B., episc. Brugen.

Theologiae morali, a P. Gury S. J. compositae et a pluribus ordinariis jam probatae, Ratisbonensis editor notas explanationesque adjecit; quas, quantum per censorem a Nobis deputatum constat, non solum fidei doctrinaeque catholicae consentaneas, sed etiam plurima laude dignas babemus.

Ratisbonae, die 24. Aprilis 1868.

+ Ignatius, episcopus Ratisbonensis.

« ÖncekiDevam »