Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tates vestras velim haberi sub correctione exoratas, ut scilicet non confidatis in baculo arundineo acquirendorum privilegiorum, quum pius dominus in praedecessoribus vestris talia arma in virtutibus contulit et reliquit, quae, nisi prius abjeceritis, invicta vos firmitate protegent. Vereor etenim, ne propter confidentiam privilegiorum relinquere velit vos dominus, quos hactenus tanquam filios defensavit. Sufficit diei malitia sua. Nolite nimium solliciti esse, sed, si quid talium acceperitis, aut in arcu, aut lancea, aut in scuto adversus superbos, usque ad tempus belli abscondatis oro, ne fortassis fortis occasione armorum potentium impingat in fortem, et ambo collisi graviter cadant; nec dejiciamini, obsecro, si per noctem totam aliquando laborantes nihil capere in parvulis timeatis, sed potius ducite in altum naviculam, et mutate in dexteram navigii retia laxantes in capturam.. De duobus enim pisciculis pavit dominus quinque millia hominum. Nolite igitur desperare, si prima fronte non arrideat retium jactura. Nam dicitur proverbialiter: Non codem cursu ultima primis respondere; sed cur pius dominus interdum permittit regem impium prosperari plus quam cultores suos animarum, videlicet in captura, hoc a simili ex verbo Salvatoris nostri sumi potest, dicentis: » Filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua." Unde non mirum, si rex impius astutior quovis homine mortali et mille artifex plures secum trabit in sagenam pisces, quam nos capere possimus retibus nostris. Accidit mihi frequenter, dum praedicarem populo in Harlem, quod pestifer seu serpens ille per os cujusdam obsessae, quasi ridendo proclamaret: »O fatue," inquit, » supervacue laboras seu vociferaris ; nam illi, de quibus praedicas, non veniunt, nec sunt hic: Postkens ende spiring mogestu vangen ende crigen, meer carpers of snoecken, die sal ic crigen of vangen." Qui, quamvis sit mendax ac pater mendacii, nihilominus sapit hoc verbum ex tenore scripturarum, ubi de humilibus fit mentio, nec non et de superbis. Ait quidem Psalmista: »Populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis et in multis aliis", etc. Sed cum in processu literaè dixeritis de caligine, qua princeps tenebrarum totum videtur, etiam post incarnationem Christi, obtexisse mundum, nihil est, quod debeatis admirari, quoniam scriptum est: » Contra malum bonum est et contra mortem vita." Intuere omnia opera Altissimi, duo contra duo, unum contra unum. Unde fit, quod in omni statu quantumque sancto et alto hostis ille impius et rex super omnes filios superbiae nisus fuerit ab initio seminare, quod suum est, impietatem scilicet et iniquitatem, tanquam zizania. Quapropter dicit Psalmista: »Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate," etc. Continua quippe versatur guerra inter Jherusalem et Babylonem et suburbia earundem, quae pro nunc ex parte Jherusalem annotari possunt Nazareth, Bethleem et Bethania, propter pudicos, humiles et caritativos cives et sanctos; ex parte vero Babylonis subnotari possunt Casphim, Hayc et Jherico, propter carnales, impudicos et superbos; nec inter istos et illos integralis potest fieri pax et concordia. Magnum enim cahos firmatum est inter istos et illos, inter tenebras et lucem, inter filios Dei et filios Belial. Consequenter de columba nostra, de immaculata nostra, quam commemoratis, o frater, nihil rescribo, quia coecus sum, non judicans de coloribus. Dicit enim beatus pater noster Franciscus, se non velle in filiis distorte ambulantibus considerare peccatum et hoc propter reverentiam summi regis, cujus ministri sunt et vocantur. Pertulit enim dominus Ely ac filios suos illicita perpetrantes ad tempus tantum, quos postmodum acriter punivit. Verendum est quam maxime, ne vinea electa, quam dominus plantavit, expectans, ut faceret uvas, fecerit autem labruscas, eo, quod exterminaverit eam aper de sylva singularisque ferus depastus sit eam, ubi secundum Nicolaum Gorram.... universitatis quorumlibet vitiorum potest intelligi. Dicitur quoque in Canticis: » capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur nobis vineas.' Ea propter oremus omnes, ut pax descendat in terram nostram de coelo. Nam pax a paganis, pax ab haereticis, sed non profecto (!) ab ecclesiae filiis. Idcirco iterum dico, oremus omnes, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de coelo, et vide ac visita vineam

[ocr errors]

istam, et perfice eam, quam plantavit dextera tua. Alioquin leo superbus, scilicet Turcus sen princeps Turcarum, et vulpeculae Boemorum invadent cum apro dentato egregiam vineam tuam, quod deflendum est, et, proh dolor, nonnulli filiorum, quos enutrivisti et exaltasti, spernunt te patrem et speciosam sponsam tuam, ecclesiam tuo pretioso sanguine subarratam et desponsatam. Unde plurimum timendum est, ne oculi coecorum tandem aperiantur, et quod residuum erucae comedet locusta, residuum locustae comedet brucus et residuum bruci comedet rubigo. Temporibus primitivis seminaverunt religiosi agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis; sed nunc, transeamus per agros virorum pigrorum et per vineas virorum stultorum, et videbimus, quod totum repleverunt urticae et spinae, quia apud deformatorum loca periit nedum regularis disciplina, sed et, proh dolor, notitia regularum, quas profitentur, sepulta est et obtenebrata. Comminatur enim justus dominus per prophetam, dicens: >> Auferam sepem ejus et erit in direptionem, diruam materiam ejus et erit in conculcationem. Et ascendent super eam vepres et spinae, et ponam cam desertam." Ea propter dixerim illud poëtae: >> Felix, quem faciunt aliena pericula cautum. Nam tua res agitur paries, cum proximus ardet." O quam sapiens est ille, qui inter stultos Dei annumerari non veretur, et qui pro Christo stultisare mundo non erubescit, juxta illud Pauli: »Si quis inter vos videtur sapiens, stultus fiat, ut sit sapiens." Nonne Christus sapientia Dei stultisare coram Herode visus est? cujus figuram gloriosus rex David discooperiens se et saltans in Ephot lineo coram archa domini humiliter ostendit, quemque Mycal regina typum mundanorum gerens in corde suo despexit. Sed, proh pudor, nunc a plerisque religiosis sapientia pauperis contempta est, et tam facta quam verba ejus non sunt audita, cum tamen liberaverit ab hostibus obsessam urbem. Student nonnulli altum sapere et humilibus dissentire, sentire de domino cum inflatione, simplicitatem cordis et humilitatem omnimodam conterentes. Nos autem minores et minimi fraterculi, qui purgamentum hujus mundi esse videmur et sumus, cum lepusculo collocemus in petra cubile nostrum, attendentes illud S. Boethii:

Conclusio ibidem est ista:

Quisquis volet perhennem | cautus ponere sedem,
Stabilisque, nec sonori | sterni flatibus euri.

Fugiens periculosam | sortem sedis amoenae,
Humili domum memento | certus figere saxo,

quam

Quamvis tonet ruinis | miscens aequora ventus,
Tu conditus quieti | felix robore valli,
Duces serenus aevum | ridens aetheris iras.

O frondisilva doctrina domus fratrum minorum! O florigera et odorifera vitis procuratio filiorum! fructifera et necessaria procuratio parvulorum pro reformatione deformatorum ubilibet locorum diffusa! . . . . . et faciant sibi regem. Vos autem, o fratres, nolite cum ficu deserere grossos vestros, cum vite nolite deserere vinum vestrum, quod laetificat Deum et homines, et cum oliva ne velitis deserere pinguedinem vestram, sed nec sub rampno (!) velitis abduci, ne forte cum cedris Libani incendant, aut ignem comminentur. Attendant capita vestra et humilis familiae vestrae directores illud: » Rectorem te posuerunt, noli extolli, sed esto inter eos quasi unus ex eis." Ne velimus ambulare in magnis atque mirabilibus super nos, sed consideremus, quod nobis reliquerunt patres nostri, veterani nostri, sanctiores nostri, dominus scilicet Florentius venerabilis et discipuli ejus, de quibus mentio fit in dialogo quodam, qui super conversatione eorum laudiflue conflatus est. Nec terreamini, si a latere vestro cadat, nunc ille, nunc iste, quia id divina permissione fit, ut quidam a vestra societate resiliant, quia non est reperire frumentum sine palea, vinum sine faece, oleum sine amurca. Non enim domus vestra melior est domo Abrahae, in qua fuere cohabitantes Isaac et Ismaël fratres. Nec sanctius est collegium vestrum collegio Christi et apostolorum ejus, de quorum numero solus

filius perditionis deperiit. O fratres cordialissimi, de facili ab exercitiis necessariis parvulis studentulis averti nolite, a propagatione filiorum Christi cessare ne velitis, sed sicut Ruth spicas post terga metentium colligite, atque cum apostolis fragmenta ne pereant satagite, attendentes verbum illud veritatis, ubi dicit: » Qui non est mecum, adversum me est, et qui non col ligit mecum, dispergit." Domos vestras ne permiseritis steriles fieri ob provisionem custodum vasorun, domus domini, ne deficiatis in domibus vestris. Non enim quamdiu bos bonus est aratro exponitur pascuis ad impinguendum; nec gallina plena ovis et productiva pullarum ad clausuram canit, nec vetera projiciuntur, nisi novis supervenientibus. Idcirco rogo dominum et obsecro, qui dat parere filiabus suis familias vestras seu domos fraternitatis vestrae usque ad sterilitatem conceptus, partus, et nutriturae parvulorum suorum pervenire non sinat. O utinam ubera vestra semper turgescant atque pinguescant, ut lacte enutrire possitis parvulos summi regis. Et o utinam distinctae vobis essent, vel fieri possent urbes refugii tres, vel quatuor, sicut est mons S. Jheronymi prope Hattem, quem scilicet locum optaverim aliquando nemus aut sylvam ejusdem beati Jheronymi nuncupari propter commoditatem orandi, meditandi atque contemplandi clericis seu fratribus illic a Deo datam, ut postea hausto spiritu ex eodem nemore mortificata supposita, velut ligna cedrina et cypressina ad regendum coenobium virginum eligerentur pariter et virorum. Aegre ne, deprecor, tuleritis, sicubi verborum insipiditate aut inutilitate digressus fuerim, quia amor fraternitatis vestrae me omni privat scribendi modo, et quoniam loqui non valeo per praesentiam, cum sim tremulus ac viribus quibuslibet destitutus, loquar saltem per cartam. Mentionem facitis, o dilecte frater, discipulorum Christi director optime, de testamento transmittendo, cum testamentum nullum facere valeam, existens vetulus pauper et nudus, indigens recuperatione sanctorum omnium ecclesiae triumphantis, nec non et quorumvis gemitibus et lacrimis clericorum ecclesiae militantis opus habens. Satisfactum haberi pro nunc per cartam hanc votis vestris humiliter precor. Quod, si haec responsio ad literas vestras taediosa sit, eo, quod epistolares transgrediatur metas, hoc saltem rogo, quatenus tanquam collatiuncula, licet insulsa et inepta, suscipiatur. Scriptum anno domini CIO.CCCC.LXX., sexta novembris, per me fraterculum vestrum super lectum doloris et aegritudinis meae sub correctione in conventu Novigento fratrem Johannem Brugman, vere vestrum, salva grammatica, vestrissimum. Salutate venerabiles fratres domus domini Florentii, praesertim dominum Egbertum, rectorem vestrum et omnes fratres, quos diligo in veritate et caritate non ficta.

In eo, qui est flos campi et lilium convallium jugi successu ac prospere reflorere, optime ac florentissime tyro poscit caritas vestra semel per epistolam consolari, insuper confortari, simul et incitari pusillanimitatem vestram, gratum se habiturum affirmat. O mi dulcissime pater Egberte, aestimo, quod vos non lateat, quomodo in salicibus suspenderim organa mea, denique quomodo manus meae tremulae jam incipiant distillare mirram, adeo ut minus capax sim ad proferendum verba composita in medio sensatorum, minime autem valens apices calamo ad plenum formare. Pali..... emarcuerunt; nil superest, nisi ut Brugmannulus vester eat in sepulturam. Cogitaveram, utique priusquam literas vestras acceperam, vota vestra convenisse, ad hoc me compellente caritate, nam stabilimentum pariter et augmentum pariter, seu clericalis vitae vestrae, salva religionis cujuslibet titulo seu dignitate, mihi cordi fuit, est, et erit semper, Deo teste. O bone Jhesu, tu nosti omne desiderium meum, et spiritus meus a te non est absconditus. Si, quod absit, praelatus forem in ecclesia Dei, munirem gregem vestrum gratiis ac privilegiis operturus, si princeps aut potestas terrae, quam inhabitatis, vallarem domum vestram praesidiis usque ad effusionem proprii sanguinis mei. Sed quid? Frater minorculus inter minores indignus habito, nulla prorsus auctoritate pollens, regnum meum non est de hoc mundo. Unde nil superest mihi, nisi ut lacrimas fundam et precibus pulsem in conspectu piissimi patris, patris, inquam, misericordis, quatenus sanctam familiam vestram crescere faciat

in mille millia per universam ecclesiam suam sanctam, quamdiu scilicet humiles, simplices, modesti, et exemplares perseveraveritis in zelo animarum, sub obedientia sanctae matris ecclesiae, in fraterna caritate viventes. Obsecro denique vos, ne vos conturbet barbarorum rabies, scientés, sanctissimorum patrum magnam in rebus, in fama, in corpore multipliciter afflictorum. Utique hora novissima est et multi antichristi reperiuntur in omni statu, gradu, sexu et aetate. Nec licet bonum vivere cum malis, nec pium quiescere cum impiis, nec Christianum verum cum ypocritis. Proh dolor, timendum est, ne verificandum sit illud de proximo: » captabunt in animam justi, et sanguine innocentem condemnabunt." Sic enim semper decuit servos Dei, a Babiloniis quid sustinere, Hebracos ab Egyptiis vim pati, minores a majoribus calumpnias et persecutiones hilariter comportare. Nonne dixi alias, cum essem apud vos, quemadmodum minores nobiscum coram Deo estis in re, licet non dicamini nomine. Utique tempore suo serviet major minori, et adimplebitur in nobis illud prophetae: » Jacob dilexi, Esau autem odio habui." Postquam persecuti vos fuerunt, qui minores estis nunc ridentium, et contemptibiles, illi forte iidem numero vel specie tyranni saeculares saevient in pinguiores et majores natu. Nam, si in viridi haec fuerunt, in arido quid fiet? Nos autem levioris tribulationis flagra suscepimus, illis autem gravioris vigoris, ne dixerim, ferrea vexatio manet. O Daventria, utique de ventre tuo quondam fluxere aquae vivae, doctrinae scilicet salutaris et vitae regularis, sed jam, proh dolor, de ventre tuo fluescunt aquae mortuae tyrannidis et impietatis in electos Dei. Quare bibes de calice Babylonis, et eadem statera seu mensura, qua mensa fueris, eadem remetietur tibi? Frustra in te conflavit conflator, quia exivit de te rubigo. Quid superest, nisi ut fiat illud tibi, quod scribitur in psalmo: »Dissipa gentes, quae bella volunt;" Liberavit te Deus de manu principis potentissimf, pestilentiam denique populum tuum devorantem misericorditer compescuit. Sed haeccine reddis domino Deo tuo et clero ejus, popule stulte et insipiens. Quare deprimendo bonos et devotos Christi filios et manutenendo in devotos et irregulariter viventes propter injustitias tuas, quandoque humiliaberis et de calice bibes irae Dei, quem florentibus inter spinas liliis propinasti. Sed quid ex hoc, piissime pater, ex parte concludere velim, quaeso, animadvertas. Timeo, ne fortassis in tribulationibus his aut similibus, de quibus multa scripsistis, dejici aut tabescere quandoque possit pusillus grex vester. Unde deprecor per viscera misericordiae Dei nostri, quatenus scilicet navicula vestra littori fortiter haereat, quamdiu procellis ac tempestatibus mare vestrum crispaverit. Spero fortiter, quod radix et major domus, scilicet domini Florentii, finaliter non peribit. Quid dicam? Philosophia gentium inter academicos montes viguit, sanctitas anachoretica in desertis concrevit, vita coenobitica in silvis vel locis petrosis efferbuit. Clericorum honesta vita inter dracones et struthiones effloruisse noscitur. Nempe rara avis est haec ubilibet terrarum, et ypocritis gravissima ad videndum. Attamen super omnia ne dederitis commotioni pedes vestros, mutando statum vestrum aut deserendo domum, pro qualicunque tribulatione futura. Spero enim, quum multus vobis fructus in clero restat et gloria magna: » Duyct, laet overgaen", quantum poteritis sustinere, et dominus erit vobiscum, virorum fortissime. Jam enim apparet, quis, qualis, quantus sit et fuerit frater Egbertus ter Beeck, non ydolum derelinquens gregem. Valete in virginis filio, frondete hilariter, florete suaviter, fructificate feliciter in gratia semper. Oro Deum, ut mitescere faciat Daventrienses coopidanos vestros erga vos et omnes servos Dei electos, quia Daventriam semper dilexi. Scriptum cursorie Novimagii, IX. septembr.; sed manu aliena per me abortivum et inutilem fraterculum vestrum et minorculum JOHANNEM BRUGMAN.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

I. Universis et singulis Christifidelibus has nostras literas inspecturis: Ludolphus de Hoyrn, utriusque juris doctor, et Johannes Lews, scholasticus sancti Salvatoris, canonici et parochialis beatae Mariae civilis per duos rectores solitae gubernari Trajectensium ecclesiarum curati, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Suscepti cura regiminis nos sollicitat, ut Christo devotis maxime parochianis nobis subditis praecipue in illis, per quae animarum saluti consulitur, et quae ad divini cultus pertinent augmentum, atque omnipotentis Dei concernunt honorem, favores condignos inpendamus, illosque gratiis prosequuntur opportunis. Volentes itaque humili petitioni devotorum presbyterorum et clericorum in communi vita sub obedientia sanctae matris ecclesiae et suorum praelatorum seu superiorum domino Deo in spiritu humilitatis in domo, dicta vulgariter domus clericorum ad sanctum Jheronimum in den Regenboech, infra nostram parochiam situata, servientium, quantum cum Deo possumus, libenter intendere et per hoc affectantes divinum cultum in nostra parochia ampliare divinae retributionis consideratione et intuitu, eisdem presbyteris et clericis ac ipsorum successoribus perpetuis futuris temporibus omnia, et singula infrascripta concedimus et indulgemus per praesentes. In primis, ut absque nostra et successorum nostrorum contradictione, rector praefatae domus pro tempore et de ipsius licentia, ejusdem domus presbyteri ad hoc idonei et per ipsum rectorem domus ad hoc admissi, fratrum suorum ac eorum commensalium confessiones audire et absolutionis beneficium impendere; nec non, cum ipsorum devotio exegerit aut opportunum fuerit, sacramentum eucharistiae et extremae unctionis ipsis ministrare, eademque sacramenta debita cum veneratione reservare valeant. Insuper, ut capellam cum altaribus et cymiterium habere, ac eadem tempore opportuno consecrari facere, nec non et missas et alia divina officia etiam cum notis et pulsatione campanae, ibidem per suas ac alias idoneas personas, apertis januis, celebrare vel celebrari facere possint; ibique suorum defunctorum corpora sepelire aut sepeliri facere, ac verbum dei populo proponere vel proponi facere, clausis tamen januis, valeant; et ut ipsi presbyteri et ceteri fratres praedictae domus nullo tempore sint obligati ad interessendum divinis vel mandatis nostrae parochialis ecclesiae; sed et insuper, ut

« ÖncekiDevam »